Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Konzilsordo
V630, f. 3rb; N442, f. 5ra; I83, f. 4va; VD38,
f. 5r;
A367, f. 5va; Bcan4, f.
19r; E97, f. 3ra = E97 (1); P102; BII13, f. 5rb; W411, f. 1v; V1341, f.
3vb; E97, f. 239vb = E97 (2)
INCIPIT ORDO DE CELEBRANDO CONCILIO.
<I83, f. 4vb>
<E97 (2), f.
240ra> Hora diei prima ante solis ortum eiciantur
omnes ab ecclesia, obseratisque foribus cunctis ad unam ianuam, per quam
sacerdotes ingredi oportet, ostiarii stabunt. Et convenientes omnes episcopi pariter introibunt et secundum ordinationis suae tempus residebunt. Post ingressum omnium episcoporum atque consessum vocentur deinde presbyteri, <Bcan4,
f. 19v> quos
causa probaverit
introire. Nullusque se inter eos ingerat diaconorum. Post <E97 (1), f.
3rb> hos ingrediantur diacones probabiles, quos ordo poposcerit interesse. Et corona facta de sedibus episcoporum,
presbyteri a tergo eorum resideant, quos tamen sessuros secum metropolitanus elegerit, <A367, f. 5vb> qui
utique et cum eo
iudicare aliquid et definire possint. Diacones in conspectu episcoporum stent. Deinde ingrediantur laici, qui electione coniugali interesse meruerint. Ingrediantur quoque notarii, <BII13, f. 5va> quos ad
recitandum vel
excipiendum ordo requirit.
Obseratisque ianuis, et sedentes in diuturno silentio sacerdotes atque cor totum habentes ad deum, <I83, f. 5ra> dicturus est archidiaconus: Orate, statimque omnes in terram prostrabuntur tam episcopi quam presbyteri et orantes diutius tacite cum fletibus atque gemitibus,
unus ex
episcopis senioribus surgens orationem palam fundet ad deum, cunctis adhuc in terra iacentibus, dicens hanc orationem:
Adsumus,
domine
sancte spiritus, adsumus peccati quidem immanitate detenti, sed in
nomine tuo
specialiter aggregati. Veni ad nos et esto nobiscum, et dignare illabi cordibus nostris. <E97 (2), f.
240rb> Doce nos,
quid agamus; quo gradiamur et ostende, quid efficere debeamus, ut te auxiliante tibi in omnibus
placere
valeamus. Esto salus et suggestor et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum deo patre et eius filio nomen
possides
gloriosum. Non nos patiaris perturbatores esse iustitiae, qui summam diligis aequitatem, ut in sinistrum nos non
ignorantia
trahat, non favor inflectat, non ac<N442, f. 5rb>ceptio
muneris
vel personae
corrumpat; sed iunge nos tibi efficaciter solius tuae <I83, f. 5rb> gratiae dono, ut
simus in te unum et
in nullo
deviemur
<V1341, f. 4ra> a vero, qualiter in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iustitiam, ut et hic a
te in nullo dissentiat sententia nostra et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna.
In qua oratio <BII13, f. 5vb> paterna
non dicatur nec benedictio, <V630, f. 3va>
sed ipsa solummodo
<W411, f. 2r> oratio confirmetur.
V630,
f. 3rb; I83, f. 4va; VD38, f. 5r; A367, f. 5va; Bcan4, f.
19r; E97, f. 3ra = E97 (1); P102; BII13,
f. 5rb; W411, f. 1v; V1341, f. 3vb; E97, f. 239vb = E97 (2)
|
N442,
f. 5ra
ITEM ORATIO DIEI SECUNDI
OREMUS. Nostrorum tibi, domine, curvantes genua
cordium,
quaesumus, ut bonum, quod nobis a te requiritur, exsequamur, scilicet ut prompta tecum sollicitudine gradientes discretionis
arduae subtile iudicium faciamus ac misericordiam diligentes clareamus studiis
tibi placitae
actionis.
ITEM
ORATIO DIEI
TERTII
OREMUS.
Ad te, domine, interni clamoris vocibus proclamantes unanimiter postulamus, ut respectu tuae gratiae solidati
praecones
virtutis
efficiamur intrepidi tuumque valeamus verbum cum omni fiducia loqui.
|
Finita
autem oratione et responso ab omnibus: Amen, rursum dicat
archidiaconus:
Erigite vos. Confestim omnes surgant, et cum omni timore dei et disciplina tam
episcopi quam
presbyteri
sedeant.
Sicque omnibus in suis
locis in silentio
consedentibus, diaconus alba indutus codicem canonum in medio proferens capitula de conciliis
agendis
pronuntiet:
id est de <E97 (1), f. 3va> concilio
Toletano IIII era XVIII,
item ex concilio Toletano IIII era III,
item ex capitulis
orien<A367, f.
6ra>talium patrum, quae Martinus episcopus de graeco in latinum vertit, era XVIII De synodo facienda,
item ex concilio
Calcidonense era XVIIII ,
item ex concilio Agatense era XXXV,
vel aliud <I83, f.
5va> de
canonibus, quod metropolitano aptius visum fuerit, ut legatur.
Finitisque titulis metropolitanus episcopus concilium
alloquatur exhortatione ita dicens:
Ecce, sanctissimi sacerdotes, praemissis deo precibus
fraternitatem
vestram cum pia exhortatione convenio et per divinum nomen obtestor, ut ea, quae a nobis de deo et de sacris ordinibus vel sanctis moribus vobis fuerint dicta, cum omni pietate suscipiatis et cum summa reverentia perficere intendatis. Quod si forsitan aliquis nostrum aliter, quam dicta fuerint, senserit, sine aliquo scrupulo contentionis
<E97
(2), f. 240va>in nostrorum omnium copulatione ea ipsa, de <N442, f. 5va> quibus
dubitaverit, conferenda reducat, qualiter deo auxiliante <BII13, f. 6ra> aut doceri
possit aut doceat. Deinde simili vos obtestatione coniuro vel obsecro, ut nullus <Bcan4, f.
20r> vestrum in
iudicando aut personam accipiat aut quolibet favore vel munere pulsatus
a iusto
iudicio scienter avertatur aut discedat, sed cum tota pietate, quicquid coetui nostro se iudicandum intulerit,
retrac<I83, f.
5vb>tate, ut nec discordans contentio ad subversionem
iustitiae
inter nos locum inveniat nec idem in perquirenda aequitate <VD38, f. 5r> vigor vestri ordinis vel sollicitudo tepescat.
Post hanc exhortationem
introibunt omnes, quicumque fuerint, presbyteri, diacones vel religiosi universi ad audiendam doctrinam. Sicque
archidiaconus
lecturus est canonem Toletani concilii undecimi era prima: Ne tumultu concilium <V1341,
f. 4rb>
agitetur. Quo canone perlecto concilium Ephesinum ex ordine perlegatur.
Deinde collatio pariter et
instructio de
mysterio
sanctae trinitatis habeatur simulque et de officiorum ordinibus, si in omnium sedibus eiusdem celebritatis unitas
<W411,
f. 2v> teneatur.
Pro his quoque causis,
prout spatium
diei permiserit, et epistolae papae Leonis ad Flavianum
episcopum de
erroribus Euticetis et mys<V630, f. 3vb> terio trinitatis legendae sunt, canones quoque de unitate officiorum. Nec ad aliud aliquid ante <E97 (1), f. 3vb> transeatur, quam ista omnia explicentur, ita tamen, ut in <I83, f. 6ra>
totos
tres dies letaniarum
nihil aliud agatur nec retractetur,
nisi sola <BII13, f. 6rb>
collatio <A367,
f. 6rb> de mysterio sanctae trinitatis et de ordinibus sacris vel officiorum institutis,
ita, ut
haec tota
partiantur per totos illos tres dies, ut nihil aliud sit , ut dictum est, nisi sola quaestio de his, quae
praedicta
sunt, habeatur ita, ut lectio semper congruens causae ordinis, quae quaerenda est, antecedat.
Post haec in quarto die
reliquae per ordinem admittendae sunt. Sicque omnes, qui de religiosis in retroactis diebus pro spiritali
instructione
interfuerant
in concilio, foras egrediantur, residentibus aliquibus presbyteris in concilio, quos
metropolitanus
probaverit honorandos.
<E97 (2), f.
240vb>Per singulos
tamen illos tres dies letaniarum episcopi vel presbyteri cum admonitore primum
orationibus se prosternant. Sicque collecta a metropolitano oratione consurgant et de divinis tantum, ut dictum est, rebus
consolationem habeant. In reliquis autem diebus <I83, f. 6rb> cunctis
adstantibus oratio
colligenda est et sic consedentes causarum negotia iuste et religiose colligant.
Nullus tamen tumultus aut
inter
consedentes
aut inter adstantes habeatur.
Eodem tamen modo eodemque
ordine ad
concilium omnes per singulos dies ingrediantur, quo superius iam praemissum est.
<N442, f.
5vb> Nam et si presbyteri reliqui aut diacones, clerici sive laici de his, qui foris steterint, concilium pro qualibet re crediderint appellandum, ecclesiae metropolitanae
<VD38, f.
5v> archidiacono causam suam intiment, et ille concilio denuntiet. Tunc illis et introeundi singillatim et proponendi licentia concedatur.
Nullus autem <BII13, f. 6va>
episcoporum a coetu communi secedat, antequam hora generalis secessionis adveniat.
Concilium quoque nullus
solvere audeat, nisi fuerint cuncta determinata, ita ut, quaecumque delibera<V1341, f. 4v>tione communi finiuntur, episcoporum singulorum manibus subscribantur, ita tamen, ut ante duos <I83, f.
6va> aut tres
dies, quam solvatur concilium, omnes constitutiones a se editas
diligenti considera<W411, f. 3r>tione retractent, ne in
aliquo
offendissent.
Item in die, quo concilium absolvendum est, canones, qui in sancta synodo constituti sunt, coram
ecclesia in
publico relegantur. Quibus explicitis respondeatur in choro: Amen. Deinde <V630, f.
4ra> ad locum
<Bcan4, f. 20v> redeuntes, ubi in concilio resederunt, <E97 (1), f. 4ra> canones ipsos subscribant.
Admonendi quoque a
metro<A367, f.
6va>politano sunt de pascha venturo, quo veniat die.
Admonendi etiam sunt, quo
tempore
supervenienti anno ad faciendum concilium veniant.
Eligendi etiam de
episcopis, qui cum
metropolitano dies festos natalis domini et sanctum pascha debeant celebrare.
Post haec dicente archidiacono: Orate, omnes simul in terra pariter se prosternant, ubi diutissime orantes, hanc unus
ex
maioribus orationem dicat:
ORATIO
Nulla est, domine, humanae
conscientiae
virtus, quae inoffense possit tuae voluntatis iudicia expedire, et ideo, quia imperfectum nostrum <E97
(2), f.
241ra> viderunt oculi tui, perfectioni deputa, quaesumus,
<I83,
f. 6vb> quae perfecto aequitatis fine concludere praeoptamus. Te in
nostris principiis <BII13, f. 6vb>
occursorem poposcimus, te quoque in hoc fine iudiciorum nostrorum
excessibus
adesse
precamur, scilicet ut ignorantiae parcas, ut errori indulgeas, ut
perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris et, quia conscientia remordente tabescimus, ne aut
ignorantia nos traxerit in errorem aut praeceps forsitan voluntas impulerit iustitiam declinare. Ob hoc
te
poscimus, te rogamus, ut, si quid offensionis in hac
concilii
celebritate attraximus, condonare ac remissibile facere digneris, ut in eo, quod soluturi sumus aggregatum concilium, a cunctis primum
absolvamur
nostrorum nexibus delictorum, qualiter et transgressores venia et confitentes tibi subsequatur <VD38, f. 6r>
remuneratio
sempiterna.
Huic orationi oratio
paterna adiungatur, et cunctis adhuc iacentibus haec benedictio
explicetur.
BENEDICTIO
Christus dei filius, qui est initium et finis, complementum
<V1341, f. 4vb>
vobis tribuat <N442, f. 6ra> caritatis. Amen. Et qui vos ad expletio<I83, f.
7ra>nem huius
fecit pervenire concilii, absolutos vos efficiat ab omni contagione
delicti. Amen. Ut ab omni reatu liberiores effecti, absoluti etiam per donum spiritus sancti, felici reditu vestrarum sedium cubilia
repetatis
illaesi. Amen. Quod ipse praestare dignetur et reliqua.
Quibus expletis, dum dictum
fuerit ab
archidiacono: In nomine domini nostri Iesu Christi eamus cum pace, omnes ilico pariter exsurgentes
<E97 (1), f.
4rb> residente metropolitano, <BII13, f. 7ra>
ab ipso primum incipiente, osculum sibi invicem omnes pariter dabunt. <W411, f.
3v> Sicque data
sibi invicem pace <V630, f. 4rb> <A367, f.
6vb> conventus
concilii absolvatur.
V630, f. 3rb; I83, f. 4va; VD38, f. 5r; A367,
f. 5va; Bcan4, f. 19r; E97, f. 3ra = E97
(1); P102; BII13, f. 5rb; W411, f. 1v; V1341, f. 3vb; E97, f. 239vb =
E97 (2)
ORATIO DIEI SECUNDI
Nostrorum tibi, domine, curvantes genua cordium,
quaesumus, ut bonum, quod nobis a te requiritur, exsequamur, scilicet ut prompta tecum sollicitudine gradientes discretionis
arduae subtile iudicium faciamus ac misericordiam diligentes clareamus studiis
tibi placitae
actionis.
ITEM ORATIO DIEI TERTII
Ad te, domine, interni clamoris vocibus <I83, f. 7rb>
proclamantes unanimiter postulamus, ut respectu tuae gratiae solidati
praecones
virtutis
efficiamur <E97 (2), f. 241rb> intrepidi tuumque valeamus
verbum
cum omni
fiducia loqui.
|
N442,
f. 6ra
|
EXPLICIT.
V630, f. 4rb; N442, f. 6ra;
I83, f. 7rb;
VD38, f. 5r; A367, f. 6vb; Bcan4, f. 20v; E97 (1), f.
4rb;
P102; BII13, f. 7ra; W411, f. 3v; V1341, f. 4vb; E97 (2), f. 241rb
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 31.5.2006
|