O93, f. 17rb; V630,
f. 42vb; N442, f. 41rb; I83, f. 88vb; VD38, f. 80rb;
SG670, p. 166a; P9629, f. 17r; Bcan4,
f. 72r; E97, f. 46rb; P102; BII13, f. 74vb; S105, f. 65v
CUIUS SUPRA DE FRATERNA
DILECTIONE ET VITANDIS MALIS.
Bcan4: VI
P102; BII13: VI
De angelico hymno et fraterna
dilectione
[H.
6] Pontianus sanctae <E97, f.
46va> et universalis
ecclesiae episcopus omnibus recte dominum colentibus et
divinum cultum amantibus salutem.
<SG670,
p. 166b> Gloria in excelsis deo et in terra pax
hominibus bonae voluntatis. Haec verba, carissimi, non hominum sunt,
sed angelorum, et non humano
sensu excogitata, sed ab angelis in ortu salvatoris
annuntiata, <VD38, f. 80va> quibus indubitanter ab
omnibus
intellegi <I83, f. 89ra> potest, <BII13,
f. 75ra> quod non
malae voluntatis, sed bonae pax sit a domino
data. Unde et dominus per prophetam loquitur dicens: Quam bonus Israel deus his, qui mundo sunt corde. Mei autem
pene vacillavere pedes, pene effusi
sunt gressus mei, quia aemulatus sum contra iniquos
pacem impiorum videns. <P9629, f. 17v> De bonis vero ipsa
per se
veritas ait: [Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. Mundi
e]nim non sunt corde, qui
mala cogitant aut no[civa adversus fratres suos, quia nihil mali] vult,
qui fidelis est. Fidelis ergo homo magis amat aud[ire, quae oportet,
quam] dicere, quae non oportet.
Bcan4: VII
P102;
BII13:
VII Unde discernantur filii dei a
filiis diaboli
[H.
7] Et si quis fidelis est, videat ne mala loquatur, aut
cui[quam insidias ponat.]
In
hoc ergo
discernuntur <SG670, p. 167a>
filii dei et
filii diaboli. Filii namque <Bcan4, f. 72v> dei semper cogitant et
agere contendunt, quae dei sunt, et
fratres indesinenter adiuvant et nulli <V630, f. 43ra>
nocere
volunt, et filii <S105,
f. 66r> diaboli
econtra mala et nociva
semper meditantur, quia opera eorum mala sunt. De quibus loquitur
dominus per Hieremiam prophetam dicens: Loquere iudicia mea cum eis
super omni malicia eorum.
Propterea iudi<N442, f. 41va>cio contendam adhuc vobiscum,
<I83, f. 89rb> ait dominus, et cum filiis vestris
disceptabo . <BII13, f. 75rb> Ecce ego
fin<VD38, f. 80vb>go contra vos malum et
cogito contra vos cogitationem. Haec, fratres, valde sunt timenda et ab
omnibus cavenda, quoniam, super quem iudicium dei ceciderit, non exiet
impunitus.
Bcan4: VIII
P102;
BII13:
VIII Ut unusquisque praevideat ne hoc agat in fratrem quod ipse pati non vult
[H.
8] Et ideo unusquisque
praevideat, ne hoc machinetur aut agat in
fratrem, quod ipse pati noluerit, et nec in
suspicionem veniat homo fidelis, ut <E97, f. 46vb> dicat
aut
faciat ea, quae pati non vult.
V630: De
accusatoribus
P9629;
S105: Qui sunt qui accusare nequeunt
I83: De
inquirendis accusatoribus
Bcan4:
VIII De inquirendis
accusatoribus
P102; BII13: VIIII
Qui removeantur ab accusatione
et de amico et inimico exemplisque eorum
[H.
9] Unde suspectos aut
inimicos aut facile litigantes, et eos, qui non
sunt bonae conversationis, aut quorum vita est accusabilis, et qui rectam
<SG670, p. 167b> non tenent et docent fidem, <O93, f.
17va> accusatores et antecessores nostri apostolica
repulerunt auctoritate, et nos submovemus atque temporibus
futuris excludimus, ne libenter labi possint, quos nos tenere et
salvare debemus, ne, quod absit, praedictum dei iudicium notandum super utrosque
veniat et nos eorum vitio, quod deus avertat, pereamus. Scriptum
est enim: Rectorem te posuerunt. Curam illorum habe, ut
laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et
dignationem consequaris <BII13,
f.
75va> corrogationis . Verbum enim nequam immutabit cor, ex quo
quattuor <VD38, f. 81ra> partes oriuntur: bonum
<I83, f. 89va> et malum, vita et mors, et dominatrix eorum est assidua lingua. Pro talibus
praedicti vitandi admodum sunt, et priusquam
praedictae enucleatim examinentur opiniones et ab eis alieni inveniantur, non
sunt suscipiendi, quoniam sacrificium salutare est attendere mandatis
et discedere ab omni iniquitate.
Beneplacitum est domino recedere
ab iniquitate et
laudatio recedere ab iniustitia, quoniam scriptum est: Dilige proximum
et coniungere fidem cum illo, <SG670, p.
168a> quoniam, si denudaberis absconsa illius, non persequeris post
eum. Sicut enim homo, qui perdit amicum suum, sic qui perdit amicitiam
proximi sui, et sicut, qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti
proximum tuum, et non eum capies. Non illum
sequaris, quoniam longe abest. Effugit enim quasi
capra de laqueo, quoniam
vulnerata est anima eius. Ultra eum non poteris
colligari, et maledicta est
concordatio. Denudare autem amici mysteria desperatio est animae
infi<V630, f. 43rb>delis. Annuens oculo fabricat
iniqua, et nemo <N442, f.
41vb> eum abiciet. In conspectu
oculorum tuorum condulcabit os suum et super
sermones tuos admirabitur. Novissime autem pervertet <VD38,
f. 81rb> os suum et in
verbis <E97, f. 47ra> tuis da<I83, f. 89vb>bit
scandalum. Multa audivi et non coaequavi ei et dominus <BII13, f. 75vb> odiet illum. Qui in altum mittit
lapidem, super caput eius cadit, et plaga dolosi dividet vulnera. Qui fodit foveam, decidet in illam, et qui
statuit lapidem proximo, offendet in eo, et qui laqueum alio ponit, peribit in illo. <S105, f. 66v> Facienti
nequissimum consilium super <SG670, p.
168b> ipsum devolvetur, et non agnoscet, unde adveniet illi. Illusio et improperium
superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt, qui oblectantur casu iustorum.
Dolor autem consumet illos, antequam moriantur.
P9629: De
iracundis
Ira
et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum.
<Bcan4, f. 73r> Qui vindicari vult, a deo inveniet
vindictam, et peccata illius
servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc
deprecanti tibi peccata solventur. Homo
homini servat iram, et a deo quaerit
medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis
deprecatur altissimum? <P9629, f. 18r> Ipse, dum caro
sit,
[servat iram et propitiationem petit a deo? Quis exorabi]t pro delictis
<I83, f. 90ra> illius? Memento
novissimorum et desine inimicari, <VD38, f.
81va> tabitudo enim et mors
immin[ent mandatis.] Memorare timorem dei, et non irascaris
proximo. Memorare testamenti altissimi et
despice [ignorantiam proximi.] Abstine te a lite, et minues peccata. <SG670,
p. 169a> <BII13,
f. 76ra> Homo enim iracundus incendit litem, et vir
peccator turbabit amicos, et in medio pacem
habentium immittet inimicitiam.
Secundum enim ligna silvae, sic ignis
exardescit, et secundum
virtu<O93, f. 17vb>tem hominis iracundia
illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. Certamen
festinatum incendet ignem, et lis festinans effundet
sanguinem et lingua testificans adducet mortem. Si
sufflaveris, quasi ignis exardebit, et si spueris super illam,
exstinguetur et utraque ex ore <E97, f.
47rb> proficiscuntur . Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes.
Lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem.
Civitates munitas divitum destruxit et domos
magna<I83, f. 90rb>torum effodit, virtutes populorum
concidit et gentes fortes dis<V630, f.
43va>solvit. Lingua tertia mulieres viri<N442, f.
42ra>tas eiecit et privavit illas de laboribus
suis. Qui respicit illam, non habebit requiem nec
habitabit cum requie. Flagelli plaga livorem <VD38, f.
81vb> facit, plaga autem linguae comminuit ossa. <SG670,
p.
169b> Multi ceciderunt in ore gladii, sed
non sic, quomodo, qui interierunt per linguam suam. Beatus, qui tectus
est a lingua nequam , et qui in
iracundiam illius non transivit et qui non attraxit
iugum eius et vinculis illius
non est ligatus. Iugum enim illius
iugum ferreum est et vinculum
illius vinculum aereum est. Mors illius
mors <BII13,
f. 76rb> nequissima, et utilis potius inferus quam illa.
Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias iniustorum, et flamma sua non
comburet iustos. Qui derelinquunt deum, incidunt in
illam, et exardescet in illis et non exstinguetur, et immittetur in
illos quasi leo et quasi pardus laedet illos. Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam
nequam, et ori tuo facito ostia et seras auribus tuis. Aurum
tuum et argentum confla, et verbis tuis facito <I83, f.
90va>
stateram et frenos ori tuo
rectos, et attende, ne forte <S105, f. 67r> labaris in lingua tua et
cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi,
et sit casus <VD38, f. 82ra> tuus insanabilis in mortem. Non tardes
converti ad dominum, et ne differas de die in diem.
Subito enim veniet ira illius, et in
tempore vindictae
disperdet te. Noli anxius esse in divitiis iniustis, nihil enim
<SG670, p. 170a> proderunt tibi in die
obductionis et vindictae.
Non ventiles te in omnem
ventum, et non eas in
omni via. Sic enim
peccator probatur duplici lingua. Esto firmus in via dei, <E97,
f.
47va> et in veritate sensus tui et scientia, et
prosequatur te verbum
pacis et iustitiae. Esto mansuetus ad
audiendum verbum, ut intellegas, et cum
sapientia fer responsum verum. Si
est tibi intellectus, responde proximo, sin autem, sit manus tua super os
tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris.
Honor et gloria in sermone sensati, <Bcan4, f. 73v> lingua imprudentis <BII13, f. 76va> subversio ipsius. Non
appelleris susurro, et lingua tua capiaris et confundaris. Super furem
enim est confusio et
poenitentia, et denotatio pessima super
bilinguem, susurratori autem odium et
inimicitia et contumelia. Iustifica pusillum et magnum
similiter. Noli fieri pro amico
inimicus proximo. <VD38, f. 82ra> Imprope<V630, f.
43vb>rium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis
peccator
invidus et bilinguis. Non te ex<N442,
f. 42rb>tollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per
stultitiam, et folia tua comedet <SG670, p.
170b> et fructus tuos perdet, et relinqueris
velut lignum aridum in heremo. Anima enim nequam
disperdit, qui se habet,
et in gaudium
inimici dat illum et
deducit in sortem impiorum.
Bcan4: X
P102;
BII13:
X Ut oppressi releventur
[H. 10] Carissimi, oppressos
erigere studete et necesse
habentibus semper adiuvate,
quoniam, qui fratrem
afflictum relevat, appraehensum
eripit, merentem
consolatur, ab illo sibi retribui, cui totum impendit, non dubitet, qui
ait: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Taliter
enim bona indesinenter agere studete, ut fructum boni operis et hic con<I83, f.
91ra>sequamini, et in futuro gratia dei perfruamini, quatenus
caelestis regni aulam introire postea mereamini.
Data
III Kal. Maii Severo et Quintiano vv. cc. conss.
O93,
f. 17vb; V630, f.
43vb; N442, f. 42rb; I83, f. 91ra; VD38, f. 82rb; SG670, p. 170b;
P9629, f. 18r; Bcan4, f. 73v; E97,
f. 47va; P102;
BII13, f. 76va; S105, f. 67r