Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Konzil
von Orléans
O93, f. 63va; V630,
f. 122va; W411, f. 85r; V1341, f. 54rb
INCIPIT CONCILIUM
AURILIANENSE TRIGINTA TRIUM EPISCOPORUM.
TITULI EIUSDEM CONCILII
INCIPIUNT
I De
homicidis et adulteris et furibus, si
ad ecclesiam confugerint.
II De
raptoribus ad ecclesiam confugientibus.
III De servis, qui ad ecclesiam
confugerint.
IIII De eo, qui ab episcopo
aliquid repetit, ut pro ipsa
conventione ab ecclesia non
privetur.
V Si
episcopus servum alterius clericum fecerit.
VI Si
diaconus vel presbyter
crimen capitale commiserint.
VII De his, qui poenitentiam
voluerint.
VIII Si presbyter aut diaconus se
pro reatu aliquo ab
eucharistia suspenderint.
VIIII Si relicta presbyteri aut diaconi alio se
coniunxerint.
<O93,
f. 63vb> X De his, qui in altario
offeruntur.
XI De
his, quae a fidelibus in
parrochitanis ecclesiis
offeruntur.
<V630,
f. 122vb> XII Ut
episcopus et pauperes et infirmos
tueatur.
<V1341,
f. 54va> XIII Ut basilicae, in cuius
territorio sunt, in eius
episcopi maneant potestate.
XIIII De incestis, ut
excommunicentur.
XV Ut
abbates in potestate episcoporum sint, et de monachis vagis.
<W411,
f. 85v> XVI Ut monachi orarium vel zonis non utantur.
XVII Si monachus uxorem duxerit.
XVIII Ut monachus sine permissu episcopi vel
abbatis cellulam sibi
non construat.
XVIIII Si episcopus cuiquam
terrulas praestiterit
excolendas, sine praeiudicio iuris ecclesiae
tenebuntur.
XX Ut
ante pascha quadragesima teneatur.
XXI Ut nullus civium festivitates
maiores in villa
celebret.
XXII Ut populus ante completam
missam et ante benedictionem
acceptam egredi non praesumat.
XXIII Ut laetaniae ante ascensionem
domini celebrentur.
XXIIII De clericis, qui ad
officium venire contemnunt.
XXV De familiaritate extranearum
mulierum.
XXVI De religiosis saecularibus,
qui divinationibus attendunt.
XXVII Quod episcopus die
dominico ab ecclesia
deesse non debet.
Cum
auctore deo in Aurilianensi urbe fuisset
concilium summorum antistitum
congregatum, communi omnium
collatione complacuit, ut hoc, quod
verbis statuerunt,
etiam scripturae
testimonio roborarent.
DE HOMICIDIS, ADULTERIS ET
FURIBUS, SI AD ECCLESIAM
CONFUGERINT
I Id
constituimus observandum, quod ecclesiastici canones decreverunt et lex
Romana constituit, ut ab ecclesiae atriis vel domu episcopi eos abstrahere
omnino non liceat, sed nec
alteri consignari, nisi ad evangelia datis sacramentis de morte et de debilitate et
omni poenarum genere
sint securi ita, ut
ei, cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat. Quod si
sacramenta sua convictus fuerit violasse, reus periurii non solum a
communione ecclesiae vel
omnium clericorum, verum etiam et a catholicorum
convivio separetur. Quod
si is, cui reus est,
noluerit sibi
intentione faciente componi, et ipse reus de ecclesia actus timore
discesserit, ab ecclesiae
clericis non quaeratur.
DE RAPTORIBUS, SI AD ECCLESIAM
CONFUGERINT
II De
raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut, si ad ecclesiam
raptor cum rapta confugerit et feminam
ipsam violentiam pertulisse
constiterit, statim liberetur de potestate raptoris et raptor mortis
vel poenarum impunitate concessa aut
ser<V1341, f. 54vb>viendi
condicioni subiectus sit
aut redimendi se liberam
habeat facultatem. Si vero, quae rapitur, patrem habere constiterit et
puella raptori consenserit, potes<V630, f. 123ra>tati patris excusata
reddatur, et raptor a
patre superiori condicionis
satisfactione teneatur
obnoxius.
III Servus, qui ad
ecclesiam confugerit pro
qualibet culpa, si a domino pro admissa culpa
sacramentum susceperit, statim
<W411, f. 86r> ad servitium domini sui
redire cogatur, et
posteaquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus. Si aliquid
poenae pro eadem culpa, qua excusatur, probatus fuerit pertulisse, pro
contemptu ecclesiae et praevaricatione fidei a communione et
convivio catholicorum extraneus
habeatur. Si vero servus pro
culpa sua ab ecclesia defensatus sacramenta domini clericis exigentibus
de impunitate perceperit, exire nolentem
a domino liceat
occupari.
DE EO, QUI AB
EPISCOPO ALIQUID REPETIT, UT PRO IPSA
CONVENTIONE AB ECCLESIA NON PRIVETUR
IIII Si quis ab episcopo vel de
ecclesiae vel de proprio iure crediderit
aliquid repetendum, si nihil convicii aut
criminationis obiecerit, eum pro sola
conventione a communione
ecclesiae non liceat submoveri.
V Si servus absente
aut nesciente domino,
episcopo sciente, quod <O93, f. 64ra> servus sit,
diaconus aut
presbyter fuerit ordinatus, ipso in clericatus
officio permanente
episcopus eum domino dupli satisfactione compenset. Si vero episcopus
eum servum esse nescierit, qui
testimonium perhibent
aut eum supplicaverint ordinari simili redhibitione teneantur obnoxii.
VI Si
diaconus aut presbyter crimen capitale commiserint, simul et officio et
communione pellantur.
DE HIS, QUI
POENITENTIAM VOLUNT
VII De his, qui suscepta poenitentia
religionem suae
professionis obliti ad saecularia
relabuntur, placuit eos et a communione
suspendi et ab omnium
catholicorum conviviis separari. Quod si post interdictum cum eis quisque praesumpserit
manducare, et ipse
communione privetur.
SI PRESBYTER AUT
DIACONUS SE PRO
RE<V1341, f. 55ra>ATU ALIQUO
AB EUCHARISTIA SUSPENDERINT
VIII Si diaconus vel presbyter
pro reatu suo se ab
altaris communione sub poenitentis professione submoverint, sic quoque,
si alii defuerint, et causa certae necessitatis exoritur, poscentem
baptismum liceat baptizare.
VIIII Si se cuicumque
mulier duplici coniugio
presbyteri vel diaconi relicta coniunxerit aut castigati
separentur aut certe, si
in criminum intentione perstiterint, pari
excommunicatione plectentur.
DE EA, QUAE IN
ALTARIO OFFERUNTUR
X Antiquos
canones relegentes priora statuta credimus renovanda, ut de his, quae in
altario oblatione fidei
conferuntur, medietatem sibi episcopus
vindicet et medietatem sibi
dispensandam secundum gradus clerus <W411,
f. 86v> accipiat tam de praediis quam de omni commoditate in episcoporum
potestate durantibus.
DE HIS, QUAE A FIDELIBUS IN
PARROCHITANIS ECCLESIIS OFFERUNTUR
XI De
his quae parrochiis in terris, vineis, mancipiis atque peculiis quicumque
fideles obtulerint, antiquorum
<V630, f. 123rb>
canonum statuta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant.
De his tamen, quae in altario accesserint, tertia fideliter episcopis deferatur.
XII Episcopus pauperibus vel
infirmis, qui
debilitate faciente non possunt suis manibus laborare, victum et
vestimentum, in quantum
possibilitas habuerit,
largiatur.
XIII Omnes basilicae, quae
per diversa
constructae sunt vel cotidie construuntur, placuit secundum priorum
canonum regulam, ut in eius episcopi, in cuius territorio positae sunt,
potestate consistant.
DE INCESTIS, UT
EXCOMMUNICENTUR
XIIII Ne superstes frater torum
defuncti fratris
ascendat, ne se quisque
amissae uxoris sorori
audeat sociari. Quod si
fecerint, ecclesiastica
districtione feriantur.
XV Abbates pro humilitate
religionis in episcoporum
<V1341, f. 55rb>
potestate consistant, et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis
corrigantur. Qui semel in anno in loco, ubi epicopus elegerit, accepta
vocatione conveniant. Monachi autem abbatibus omni oboedientia et
devotione subiaceant. Quod si quis per contumaciam exstiterit indevotus
ac per loca aliqua vagari aut peculiare aliquid habere praesumpserit,
omnia, quae acquisierit, ab abbatibus
auferantur secundum
regulam monasterio profuturam. Ipsi autem,
qui fuerant pervagati, ubi
inventi fuerint, cum
auxilio episcopi tamquam fugaces sub custodia revocentur, et reum se
ille abba futurum esse cognoscat, qui in huiusmodi personis non
regulari animadversione distrixerit, vel qui
monachum susceperit alienum.
UT MONACHI ORARIO VEL ZONIS NON UTANTUR
XVI Monacho orarium in
monasterio vel zonas
habere non liceat, et si postea uxori
fuerit sociatus,
tantae praevaricationis reus numquam ecclesiastici gradus officium
sortiantur.
XVII Nullus monachus
congregatione monasterii
derelicta ambitionis et
vanitatis impulsu cellulam construere sine episcopi permissione vel
abbatis sui voluntate praesumat.
SI EPISCOPUS
CUIQUAM TERRULAS
PRAESTITERIT EXCOLENDAS, SINE PRAEIUDICIO IURIS ECCLESIAE TENEBUNTUR
<O93,
f. 64rb>
XVIII <W411,
f. 87r> Si episcopus
humanitatis intuitu mancipiola, vineolas vel terrulas
clericis aut monachis vel
quibuslibet praestiterit excolendas vel pro tempore
tenendas, etiamsi
longa transisse annorum spatia comprobentur, nullum ecclesia
praeiudicium patiatur nec saecularis legis
praescriptio, quae ecclesiae
aliquid impediat, apponatur.
XVIIII Id sacerdotibus
omnibus est decretum, ut
ante paschae sollemnitatem non
quinquagesima sed quadragesima teneatur.
XX <V630,
f. 123va> Ut nulli civium paschae,
natalis domini vel
quinquagesimae sollemnitatem
in villa liceat
celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.
XXI <V1341, f.
55va> Cum ad celebrandas
missas in dei nomine
convenitur, populus non
ante discedat, quam
missae sollemnitas compleatur, et ubi episcopus fuerit, benedictionem
accipiat sacerdotis.
XXII Rogationes, id est
laetanias, ante ascensionem
domini placuit celebrari ita,
ut praemissum triduanum
ieiunium in dominicae
ascensionis sollemnitate
solvatur. Per quod triduum servi et ancillae ab opere relaxentur, quo
magis plebs universa
conveniat, quo triduo
omnes abstineant et quadragesimalibus cibis utantur.
XXIII Clerici vero, qui ad
opus sanctum adesse
contempserint, secundum arbitrium episcopi ecclesiasticam
suscipiant disciplinam.
XXIIII De familiaritate
extranearum mulierum tam
episcopi quam presbyteri vel diaconi praeteritorum canonum statuta
custodiant.
XXV Si quis clericus,
monachus vel saecularis
divinationem vel auguria crediderit observanda vel
sortes, quas mentiuntur
esse sanctorum, quibuscumque putaverint intimandas, cum his, qui
eis crediderint, ab
ecclesiae communione
pellantur.
XXVI Episcopus, si infirmitate non
fuerit impeditus,
ecclesiae, cui proximus fuerit, die dominico deesse non debet
Similiter
et alii, qui
mecum scripserunt, numero XXXIII.
HUCUSQUE GALLIE
ECCLESIASTICARUM GESTARUM
REGULAE DISPOSITAE SUNT.
O93,
f. 64rb; V630, f.
123va; W411, f. 87r; V1341, f. 55va
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 14.1.2006
|