O93, f.
91ra; V630, f.
164vb; W411, f.
169v; B132, f.
25va; V1341, f.
102va; E97, f.
343ra
IN NOMINE
DOMINI INCIPIUNT ACTA
SYNODALIA
CONCILII
TOLETANI
XII TOLETANA IN
URBE <O93, f.
91rb>
REGIA CELEBRATA
ANNO I ORTHODOXI ATQUE
SERENISSIMI
DOMINI NOSTRI
ERVIGII REGIS
SUB DIE V ID.
IANUAR. ERA DCCXVIIII.
Cum ex glorioso
praedicti
principis
iussu in
unum fuissemus aggregati
conventum et
in basilica sanctorum
apostolorum debitis
in sedibus locaremur,
adfuit coram nobis
idem clementissimus princeps
humilitatis
gratia plenus
et claro pietatis
cultu perspicuus, qui
nostro se coetui reclinem
exhibens
ac devotum imprimis omnium
sacerdotum
se committit precibus
adiuvandum,
deinde grates multiplices omnipotenti domino
ait de
conventu
totius concilii, quia gloriosae
iussionis
suae, ut in
unum adessent, impleverint <W411, f.
170r>
votum et
alternae
visionis
innovatione se refecerint gaudiorum.
Deinde adiciens
sic omne est concilium
allocutus:
Non dubium est, sanctissimi patres, quod
optima conciliorum adiutoria
ruenti mundo
subveniant, si
officiosis,
quae corrigenda
sunt, studiis peragantur, et
ideo quibus plagis
pro eventu
dierum succedentium pereamus, paternitati vestrae
non reor esse
incognitum.
Obinde quia certum
apud nos gerimus,
quod pro
contemptu
divinorum
praeceptorum
terra perniciem sustineat
pressurarum,
dicente domino per prophetam:
Propter hoc lugebit
terra et infirmabitur omnis,
qui habi<V630, f.
165ra>tat
in ea. Ideo
oportet,
ut, quia ore salvatoris nostri
et domini oracula esse
probamini,
<V1341,
f. 102vb> per
vos salvationis obtineat
lucrum, per quos
regenerationis
percepit sacramentum, ut
diligentia
dignationis vestrae ab
omni mundata contagione
et ab infirmitatis <E97, f.
343rb>
peste sit libera
et bonorum omnium
sit proventibus gratiosa.
Iam nunc, quicquid
me adhuc dicere
opportuna
ratio sinit, quicquid
etiam narrandum vestris auribus
convenit
aut memoriae curarum
intercapedo subducit
aut fastidium prolixae orationis
intercipit, ecce
in brevi complexa
vel exarata devotionis
meae negotia
in huius tomo complicationis agnoscenda
perlegite, perlecta discutite,
discussa
elimatis ac decretis titulorum
sententiis
definite, ut pura et placens
deo vestrarum devotionum
valitura
discretio
et regni nostri
primordia
decoret exhortatione iustitiae
et terrores plebium
digna cohibeat severitate
censurae.
Scriptum
est enim: Iustitia
elevat gentem,
miseros facit populos
peccatum.
Tunc suscepto
a glorioso principe
hoc tomo
pro tam salubri
<B132,
f. 25vb> invitamento et
copiosas grates retulimus
domino Iesu Christo
et idem benediximus principi
glorioso.
Post egressum igitur
eiusdem serenissimi principis
haec in
iamdicto
tomo scripta repperimus.
IN NOMINE
DOMINI FLAVIUS ERVIGIUS REX
SANCTISSIMIS PATRIBUS IN
HAC SANCTA SYNODO
RESIDENTIBUS.
Reverentissimi patres,
si patres
et honorabiles ministeriorum caelestium
sacerdotes, soliditatem sanctae fidei
veraciter
teneant sincera
cordis devotione amplectentur testimonium paternitatis vestrae
fortissimum
in salutis nostrae
advoco adiumentum, ut,
qui regnum
fautore deo
ad salvationem terrae
et sublevationem plebium
suscepisse
nos credimus, sanctitudinis vestrae
consiliis
adiuvemur.
Unde licet sublimationis nostrae
primordia paternitati vestrae
opinabili
relatione
non lateant,
quibus clara divinorum
iudiciorum
dispositione praeventus et
regnandi
conscenderim
sedem et sacrosancti regni
perceperim unctionem,
nunc tamen melius id
poteritis
et scripti relatione
<W411,
f. 170v> cognoscere
et promulgationis vestrae
sententiis
publicare,
ut, sicut eadem
regni nostri primordia
conventus
vestrae sanctitudinis comperit divinitus ordinata, ita his
<V1341,
f. 103ra> et
orationibus
solamen impendat et
salubrium
conciliorum
nutrimenta
impertiat,
quo susceptum regnum
<E97,
f. 343va> sicut
iam vestris assensionibus teneo
gratum, ita vestrorum benedictionum perfruar
definitionibus consecrandum, ut
innovatio
quodammodo
nostri videatur imperii haec
numerositas
vestri ordinis aggregati. Et
ideo quia dominus
in evangelio
praecepit dicens:
Amen, dico vobis:
Si duo ex vobis
consense<V630,
f. 165rb>rint super
<O93,
f. 91va> terram
de omni re,
quacumque petierint,
fiet illis
a patre meo,
qui in caelis est. Ob
hoc venerabilem paternitatis vestrae
coetum cum
lacrimarum effusione conveni, ut
zelo vestri regiminis
purgetur
terra contagione pravitatis. Exsurgite, quaeso,
exsurgite, culpatorum
solvite nodus, transgressorum mores
corrigite
inhonestos, excitate
zeli disciplinam in
perfidos, superborum mordacitates exstinguite, oppressorum ponderibus
subvenite,
et quod plus
omnibus est,
Iudaeorum
pestem, quae in
novam semper recrudescit insaniam, radicitus
exstirpate.
Leges quoque,
quae in eorundem
Iudaeorum
perfidiam
propter vanam gloriam noviter
promulgatae
sunt, omni examinationis probitate
percurrite,
et tam eisdem
legibus tenorem inconvulsum adicite,
quam pro eorundem
perfidorum
excessibus
complexas
in unum sententias
promulgate.
Etenim valde nobis
cavendum
est, ne tot
<B132,
f. 26ra> antiquorum
canonum regulae, quae
pro eorum erroribus
sunt etiam comate promulgatae, nos
illorum culpis obnoxios reddant,
si nostri regni
temporibus
eorundem
canonum constructio dissoluta
pertranseat.
Praesertim
si legis illius,
quod absit, serenitatis nostrae tempore
illa clarae
fidei institutio
cesset, ubi divae memoriae dominus atque
praecessor noster,
Sisebutus rex,
omnes successores suos
sub perpetua maledictionis censura
obstrinxit, quicumque
regum mancipium christianum Iudaeo servire
vel famulari permiserit
et cetera, post haec
illud quoque vestris deo
placitis
insero sensibus
corrigendum,
quod decessoris nostri
praeceptio
promulgata
lege sancivit, ut
omnis aut in
expeditionem exercitus non
progrediens
aut de exercitu fugiens
testimonio
dignitatis
suae sit irrevocabiliter carens.
Cuius severitatis institutio, dum per
totos Spaniae fides ordinata
decurrit,
dimidiam
fere partem
populi ignobilitati perpetuae
<E97,
f. 343vb> subiugavit, ita
ut, quia in quibusdam villulis vel
territoriis
sive vicis pestis huius
infamationis
habitatores ipsorum
locorum sint degeneres
redditae, quia et testificandi nullam
habent licentiam, veritas <V1341, f.
103rb>
ex toto videatur in terris
secessura, sicque
gemino malo terra
atteritur, dum et
lege et repperiendae veritatis
destituitur
adiumento.
Unde licet
eandem legem nostrae
gloriae mansuetudo temperare
disponat,
vestrae tamen <W411, f.
171r>
paternitatis
sententia hos,
qui per illam infamiae
notam titulum dignitatis amiserant,
revestiri iterum
claro pristinae generositatis testimonio
devotissime obstat,
nunc vero misericordia praeeunte
taliter haec disponite,
qualiter nec
nostra gloria ministerium crudelitati adhibeat, nec
tamen saeva
praeceptio terram sub
diutino infamationis iugulo
premat. Nam et
hoc generaliter obsecro,
ut, <V630, f.
165va>
quicquid
in nostrae gloriae
legibus absurdum,
quicquid
iustitiae
videtur esse contrarium, humanitatis vestrae
iudicio corrigatur. De
ceteris autem causis
atque negotiis, quae
novella competunt institutione formari, evidendarum sententiarum titulis
exaranda conscribite, ut,
quia praesto sunt
religiosi
provinciarum
rectores et
clarissimorum ordinum
totius Spaniae duces
promulgationis vestrae
sententias coram
positi praenoscentes eo
illos in
omissas sibi
terrarum
latitudines inoffensibili exerat iudiciorum
instantia,
quo praesentaliter assistentes perspicua oris vestri
perceperint instituta.
Omnes tamen in
commune convenio et
vos patres sanctissi<B132, f.
26rb>mos
et vos illustres
aulae regiae viros,
quos interesse huic sancto
concilio
delegit nostra
sublimitas
per divini nominis
attestationem
et terribilem cunctis futuri
iudicii diem, ut sine
personarum
acceptione
aliqua vel favore, sine
aliquo quoque aut
malignae
contentionis
scrupulo
aut subvertendae veritatis
studio, quae
vestris sensibus
audiendo ingesserint sana
verborum
examinatione
discutite,
saniorique iudicio
comprobate,
ut collatarum habita prius
deliberatione
causarum
discreta vestri
ordinis condatur probitas
titulorum,
qualiter cum
vos amor aequitatis in
negotiorum accelerationem reddiderit fervidos, efficientia <E97, f.
344ra>
quoque iustorum operum
connectat
deo perenniter sociandos,
ut bonorum vestrorum
actibus laetabundus et
praesentis
vitae capiam lucrum
et aeternarum
<O93,
f. 91vb> perfruar vobiscum gaudiis mansionum.
Datum sub
dieV Id. Ianuar.
anno feliciter
primo regni serenitatis et
tranquillitatis
nostrae in dei
nomine Toleto. Item
subscriptio
praedicti
principis
manu sua exarata.
IN NOMINE
DOMINI FLAVIUS ERVIGIUS REX.
Magna salus populi gentisque nostrae
ac regni conscribitur, si
haec synodalium <1341, f.
103va>
decreta gestorum,
sicut pio devotionis
nostrae studio acta
sunt, ita inconvulsibilis nostrae
legis valitudo oraculo
confirmetur, ut,
quod perenissimo nostrae
celsitudinis
iussu venerandis
patribus
et clarissimis palatii nostri
senioribus
decreta titulorum
exaratione est
editum, praesentis huius
legis nostrae
edicto ab aemulis
defendatur.
Est enim haec
ipsa definitio canonum
sub isto notata ordine titulorum.
INCIPIUNT TITULI
I De agnita
et confirmata praelatione fastigii
principalis
in nomine
sanctae trinitatis.
<W411,
f. 171v> II De his,
qui poenitentiam consentientes accipiunt.
III De culpatorum deceptione vel
communione
apud ecclesiam.
IIII Ut in
locis, ubi episcopus
non fuit, numquam
episcopo ordinetur.
<V630,
f. 165vb> V De quorundam
consuetudine sacerdotum
fedissima,
qui oblatis
deo sacrificiis non
communicant.
VI De concessa
Toletano
pontifici
generali synodi
potestate,
ut episcopus alterius provinciae conhibentia principum
in urbe
regia ordinetur.
VII De
recepto testimonio personarum, qui
per legem, quae de
promotione
exercitus facta
est, testificandi
licentiam perdiderunt.
VIII De his,
qui uxores suas
divortio intercedente relinquunt.
VIIII De confirmatione legum,
quae in Iudaeorum
nequitia promulgatae sunt,
iuxta earundem legum
praefixum
ordinem titulorum, qui
in eodem
canone annumeratur.
X De his,
qui ad ecclesiam
confugium
faciunt.
<B132, f.
26va>
XI De
cultoribus
idolorum.
XII De interdicto
temporis
constituti,
quo debeat concilium
celebrari.
XIII Conclusio definitionum, in
qua et deo gratiae
referuntur et
pro principe exoratur.
<E97, f.
344rb>
DE AGNITA
ET CONFIRMATA PRAELATIONE FASTIGII
PRINCIPALIS
IN NOMINE
GLORIOSI
DOMINI NOSTRI
ERVIGII REGIS primo die synodalis exordio
consedentibus
episcopis
atque senioribus palatii
universis
habita primum de
sancta trinitate collatio,
non quae novello exactionis stilo
definita patesceret, sed
quae versibus simplicioribus sese
pigris sensibus patefacta
monstraret,
ubi praemissa semper
lectio praecederet, quod
sequens expositio aperiret.
Credentes
pariter et docentes de
eadem sanctae fidei
puritate,
quicquid
evangelica
et apostolica traditio sanxit, quicquid
sancta synodus Nicena
constituit,
quicquid
Constantinopolitana patrum
aggregata
collectio
promulgavit, quicquid
Ephesini coetus
definitio docuit,
quicquid etiam
Chalcedonensis
concilii
promulgatio
definivit
etiam Chalcedonensis concilii
promulgatio
definivit,
sicut multorum aliorum catholicorum <V1341, f.
103vb>
patrum documentis id sacramentum expositum
traditumque
nobis accepimus, sicut
etiam in missarum
sollemniis patulis
confessionum
vocibus proclamamus:
Credimus in
unum deum patrem
omnipotentem,
factorem
caeli et terrae,
visibilium
omnium et invisibilium conditorem, et
in unum dominum Iesum
Christum
filium dei unigenitum, ex
patre natum ante
omnia saecula, deum
ex deo, lumen
ex lumine, deum
verum ex deo
vero, natum, non
factum, homousion patri,
hoc est
eiusdem cum patre
substantiae,
per quem omnia
facta sunt, quae
in caelo et
quae in terra,
qui propter nos
et propter nostram
salutem descendit et
incarnatus
est de spiritu
sancto et Maria
virgine,
homo factus sub
Pontio Pilato et sepultus,
tertia die resurrexit, <W411, f.
172r>
ascendit
in caelos,
sedet ad
dexteram
patris, iterum venturus
in gloria iudicare vivos
et mortuos, cuius
regni non erit
finis. Credimus in
spiritum
sanctum dominum et
vivificatorem, ex
patre et filio
procedentem, cum
patre <V630, f.
166ra>
et filio adorandum
et glorificandum, qui
locutus est per
prophetas, <E97, f.
344va>
unam catholicam
atque apostolicam ecclesiam.
Confitemur
unum baptisma in
remissione peccatorum. Exspectamus resurrectionem mortuorum
et vitam
futuri saeculi. Amen.
Post pacifica igitur
huius sanctae
fidei collationum studia,
illa se primum
nostris sensibus salvatoris cognitio
cognoscendam invexit,
<O93,
f. 92ra> quae
tanto corda omnium
ardore caritatis adstrinxit, quanto
se per eandem ipsa
cognitio
in conventu generalis
concilii
prae<B132,
f. 26vb>noscenda exilivit. Etenim
sub qua pace
vel ordine
serenissimns
Ervigius princeps
regni conscenderit culmen
regnandique
per sacrosanctam unctionem
susceperit
potestatem,
ostensa nos scripturarum evidentia
docet, in quibus praeceptis et Wambae principis
poenitentiae
susceptio
noscitur
et translatus regni
honor in huius
nostri principis
nomine dirivatur. Idem enim Wamba
princeps, dum
inevitabili habitabilis necessitudinis teneretur
eventu, suscepto
religionis
debito cultu et
venerabili tonsurae
sacrae signaculo mox
per scripturam definitionis suae
hunc inclitum dominum
nostrum Ervigium post
se praelegit regnaturum
et sacerdotali benedictione ungendum. Vidimus
enim et pariter
patulo alternae
visionis
intuitu praelucente perspeximus huius
praemissi
ordinis scripturas, id
est, notitiam manu seniorum
palatii roboratam, coram quibus
antecedens
princeps
et religionis cultum et
tonsurae <V1341, f.
104ra>
sacrae adeptus est
venerabile
signum, scripturam quoque
definitionis
ab eodem edicto, ubi
gloriosum dominum
nostrum Ervigium post
se fieri regem
exoptat,
aliam quoque
informationem
iam dicti viri
in nomine honorabilis et
sanctissimi fratris
nostri Iuliani Toletanae
sedis episcopi, ubi
eum separavit pariter
et instruxit, ut
cum omni diligentiae ordine iam
dictum dominum nostrum
Ervigium
in regno ungere
deberet et
sub omni diligentia
unctionis
ipsius celebritas fieret.
In qua scriptura et
subscriptio
nobis eiusdem Wambae
<E97,
f. 344vb> principis
claruit et omnis
evidentia
confirmationis
earundem
scripturarum
sese manifeste monstravit. Quibus
omnibus approbatis atque
perlectis
dignum satis nostro
coetui visum est,
ut praedictis definitionibus scripturarum nostrorum omnium
confirmatione apponatur,
ut, qui ante
tempora in occultis iudiciis praescitus
est regnaturus, nunc
manifesto
in tempore generaliter omnium
sacerdotum
habeatur definitioni consecratus. Et
ideo soluta manus
populi ab omni
vinculo iura<V630, f.
166rb>menti,
quae praedicto
viro Wambae,
dum regnum adhuc
<W411,
f. 172v> teneret, allegata permansit, hunc
solum serenissimum Ervigium
principem
obsequenda gratae servitutis
famulatu
sequatur
et libera, quem
et divinum iudicium
in regno praelegit
et decessor princeps
successorem sibi
instituit
et, quod superest,
quem totius populi
amabilitas
exquisivit.
Unde his praecognitis atque
praescitis
serviendum
est deo caeli praedicto
principi nostro Ervigio regi
eique pia
devotione,
obsequendum
etiam promptissima voluntate,
agendum et enitendum
quicquid
eius saluti proficiat,
quicquid
gentis vel utilitatibus et patre consuluerit. Unde
non erit iam
deinceps
aut anathematis sententia
alienus aut a
divinae animadversionis ultione
securus,
quisquis contra
salutem eius deinceps
aut erexerit vocem
aut commoverit caedem
aut quamque exquisierit laedendi
occasionem.
DE HIS,
QUI POENITENTIAM NON
CONSENTIENTES ACCIPIUNT
II Plerumque quibus miseratio
domini etiam nolentibus
subvenit,
beneficiis
dei videntur esse
ingrati et abuti
gratia largitoris, quam
bene usi poterant
consequi
in abolitione facinoris.
Impugnant saepe,
quod honorare debuerunt, et
profanis
quaestibus
indultae
gratiae munus a
se reiciunt, quod
summis votis amplecti debuerunt.
Etenim multos <V1341, f.
104rb>
saepe adspeximus
in salute positos ultimum
desiderantes
poenitentiae
fructum et rursus
nimietate
aegritudinis ita
loquendi
et sentiendi perdidisse
naturale officium, ut
nulla illis cura
salutis suae videretur
inesse, nullo etiam
pristinae
devotionis
<E97,
f. 345ra> noscerentur desiderio
anhelare.
Quorum tamen casibus
fraternitas
condolens,
ita talium
necessitates in
fide sua susceperit, ut
ultimum illis tribuatur
viaticum, scilicet
ne sine fructu poenis poenitentiae non videantur
transire
e saeculo,
quod, si
forsitan respiciente deo
saluti pristinae reformentur, agunt
cautionibus
vanis et oppositionibus exsecrandis, qualiter
a se tonsurae venerabile
signum expellant atque
habitum religionis abiciant
impudentissime asserentes
ideo se nullis
regulis ecclesiasticae disciplinae sub
hoc voto teneri,
quia poenitentia nec
ipsi poenituerunt nec
sentientes acceperunt. Quorum impudentia et obstinata
procacitas
non aliquando
talia diceret, si
qualiter
<O93,
f. 92rb> ad
vitam per sacrosancti lavacri
gratiam veniret, meminisset. Etenim
parvulorum
infantium vita
originali
peccato obnoxia, quae
nulli propter aetatem
discernendi
vel expetendi sensui apta iudicetur,
nisi ex spon<V630, f.
166va>sione fidelium
baptismi accipiant sacramentum, nullo
sensu, nulla etiam
discretionis industria
id appetere possunt. Unde
sicut baptismum, quod nescientibus parvulis
sine ulla contentione in
fide tantum proximorum
accipitur,
ita poenitentiae donum,
quod nescientibus illabitur,
absque impugnantia violationis hi, qui
illud exceperint, observabunt. Si
quis autem quolibet modo
poenitentiam
accipiens
hoc violaverit synodale
institutum,
ut vere <W411, f.
173r>
transgressor
paternis
regulis ferietur, nec
enim ista statuentes sacerdotes, quosque
ut passim et
licenter
donum poenitentiae non poenitentibus audeant prorogare,
absolvimus,
sed hos, qui
qualibet sorte poenitentiam susceperint, ne ulterius
ad militare cingulum
redeant,
religamus.
<B132,
f. 27rb> Sacerdotes tamen,
qui non sentienti neque
poenitenti ausu
temerario
poenitentiam
dederint, neque
se exhortatu eius,
qui poenitentiam accipit, vel manuum indiciis vel quibuslibet aliis
evidentibus
significationibus invitatum
fuisse probaverit, unius
anni excommunicationis <E97, f.
345rb>
sententiae
subiacebit.
DE CULPATORUM
RECEPTIONE VEL
COMMUNIONE
APUD ECCLESIAM
III Vidimus quosdam
et flevimus ex
numero culpatorum receptos
in gratiam principum
extorres
exstitisse
<V1341,
f. 104va> a
collegio sacerdotum. Quod
denotabile
malum illa res
agit, qua licentia
principalis,
in quo se
solvi licentius
curat, ibi alios illigat, et
quos in suam
communionem
videtur suscipere, a
communione
et pace ecclesiae
elegit separare,
ut, qui cum
illo convescuntur, sola
sacerdotum
communione
priventur. Et
ideo quia remissio
talium, qui contra
regem, gentem vel
patriam agunt, per
definitiones canonum
antiquorum potestate
solum regia punitur, cui
et peccasse noscuntur,
ab eis
nulla se deinceps abstinebit sacerdotum
communio,
sed quos regia
potestas
aut in gratiam benignitatis receperit aut
participes
mensae suae effecerit, hos
etiam sacerdotum et
populorum
conventus
suscipere in
ecclesiastica
communione
debebit,
ut quod principalis pietas
habet acceptum, nec a
sacerdotibus
dei habeatur extraneum.
IN LOCIS,
UBI EPISCOPUS NON
FUIT, NUMQUAM EPISCOPUS
ORDINETUR
IIII Maioribus institutionibus contraire
et sanctorum patrum
decreta convellere, quid
aliud est, quam
vinculum
societatis
Christi abrumpere et
usurpatae
praeceptionis licentia
statum ecclesiae
dissipare?
Prosequente igitur
venerabili et
sanctissimo
viro fratre nostro
Stephano,
Emeritensis <V630, f.
166vb>
sedis episcopo res
nobis novellae praesumptionis usurpatione sese
intulit pertractanda, tanto
communionis nostro iudicio
convellenda,
quanto et pravitatis noscitur
ausu perpetrata. Dixit
enim violentia principali
se impulsum fuisse,
ut in monasterio
villulae, in qua
venerabile
corpus sanctissimi Penenii confessoris debito quiescit
honore, novam episcopalis honoris
ordinationem
efficeret.
Et ideo quia indiscreto
et facillimo assensu
iniusti sui principis
iussionibus
parens novam et
iniustam
illic pontificalis sedis
praelectionem
induxit,
ubi praedictus
idem vir prostratus
humo medicamine nostri
praecepti
et sibi dari veniam
petit et,
quid potissimum fieri
oporteat de
persona <E97, f.
345va>
eius, qui illic ordinatus
fuerat nostri oris
sententia
decerni poposcit.
Sed quia veraciter
immo communiter
noveramus
praedictum
principem
consilio
levitatis
agentem non solum
praecepisse,
<W411,
f. 173v> ut
in praedicto loco
aliquis episcopus fieret,
sed etiam ita
eum <B132, f.
27va>
consuetis obstinationibus definisse,
ut in suburbio
Toletano
in ecclesia praetoriensi sanctorum
Petri et Pauli
episcopum
ordinaret,
necnon et in
aliis vicis vel
villulis
similiter
<V1341,
f. 104vb> faceret.
Ideo pro tam
insolenti
huiusmodi
exstirpationis licentia, quid
de hac re
<O93,
f. 92va> haberent
canonum instituta, in
medium proferri praecipimus. Tunc haec
in ordinem constituta praelecta sunt:
In primis ex
epistola
Pauli, ubi Tito
discipulo,
ut episcopos per
civitates
constituere
debeat, praecepit; item
ex concilio Niceno
titulo VIII, ubi
inter cetera
praecipitur,
ut in civitate non
videantur
duo episcopi esse;
item ex concilio
Laudiceno, titulo
septimo, ubi
dicit: Non oportet
in vicis et
in villulis episcopos ordinari,
et cetera; item
ex concilio Africae secundo, titulo V, ubi Felix
episcopus
Solemsitanus dixit:
Etiam si
hoc placet sanctitati
vestrae,
insinuo,
ut dioceses, quae numquam
epicopos habuerunt,
non habeant, diocesis, quae aliquando
habuit, habeat proprium. Secundum
autem hanc
prosecutionem sanctitatis vestrae
est aestimare, quid
fieri debeat. Genecleus episcopus
dixit: Si placet
insinuatio patris et
coepiscopi nostri
Felicis,
ab omnibus confirmetur. Ab
universis
episcopis
dictum est: Placet. Item
ex concilio Africae
III titulo XL secundo,
ubi dicit: Ut
non accipiat alterum episcopum
plebs, quae
in diocesi semper
subiacuit.
Epigenius enim
episcopus
inter cetera sic
dixit hoc dico non
debere rectorem accipere
eam plebem, quae
in diocesi semper
subiacuit
<V630,
f. 167ra> nec
umquam proprium episcopum
habuit. Quapropter si
universo
sanctissimo
coetui placet hoc,
quod profectus sum,
confirmetur.
Aurelius
episcopus
dixit: Fratris et
consacerdotis
nostri prosecutioni non
obsisto,
sed hoc me
et fecisse et
facturum
esse profiteor. Item ex
concilio
Sardicensi, ubi
inter cetera praecipitur: Licentia
danda passim
<E97,
f. 345vb> non
est. Si enim
subito aut vicus
aliquis aut modica
civitas,
cui satis est
unus presbyter, voluerit sibi
episcopum
ordinari
ad hoc, ut
vilescat
nomen episcopi et auctoritas, non
debent illi
ex alia provincia
invitati
facere episcopum, in quibus antea
episcopi non
fuerunt. Ita de
sententia
eorum, qui huiusmodi
ordinationes
faciunt,
vel de his,
qui contra haec
instituta
canonum ordinantur, ex
concilio
Tauritano titulo II, ubi dicit:
Gestorum
quoque serie conscribi
placuit ad perpetem disciplinam quod
circa Octavium, Ursionem,
Remigium, Adtrefae episcopum synodus
sancta decrevit, qui
in usurpationem
quandam de ordinatione sacerdotum
ad invidiam vocabatur, quod
ita his
videtur indultum, ut
de cetero hac auctoritate commoniti
nihil usurpare
conentur,
siquidem se
ab hac causa
tali excusatione defenderint, qua
dicerent
prius se non
esse conventos. Proinde
iudicavit <V1341, f.
105ra>
synodus,
ut, si quis ex
hoc fecerit contra
instituta maiorum, sciat
is, qui ordinatus
fuerat, sacerdotis se
honore privandum, et
ille, qui ordinaverit, auctoritatem se
in ordinationibus vel
in conciliis minime <W411, f.
174r>
retenturum. Non
solum autem circa
memoratum episcopum
haec sententia praevalebit, sed
et circa omnes
simili <B132, f.
27vb>
errore deceptos, qui ordinationes huiusmodi
perpetrarunt. His
igitur fortissimis regulis
effectum
pii operis apponentes in communi definitione elegimus,
ut in loco villulae supradictae Aquis
deinceps
sedes episcopalis non maneat, neque
episcopus illic ultra
constituendus
exsistat.
Hic tamen Coniuldus,
qui contra maiorum
decreta illic
videtur institutus fuisse
episcopus,
nullis canonum
erit ad condemnationem sui sententiis
ulciscendus,
quia non ambitione, sed
principis
impulsione constitit
ordinatus.
Et ideo hoc
illi remedium humanitatis concedimus, ut
in sedem aliam
decidentis
cuiuslibet
episcopi transducatur et
praedictus
locus sub monastica
deinceps
institutione
mansurus
non episcopali ultra
privilegio fretus,
sed sub abbatis
regimine,
sicut hucusque fuit,
erit modis omnibus
mancipandus.
Iam vero de
cetero generale ponentes
edictum,
si quis contra
haec canonum <E97, f.
346ra>
interdicta
venire conatus fuerit,
ut in locis
illis episcopum eligat fieri, ubi
episcopus
numquam fuit, anathema in
conspectu
omnipotentis
dei, et insuper tam
ordinator quam
ordinatus
gradus sui
ordinis perdat, <V630, f.
167rb>
quia non solum
antiquorum
patrum decreta, sed
apostolica
ausus est convellere
instituta.
DE QUORUNDAM
CONSUETUDINE
SACERDOTUM
<O93,
f. 92vb> FOEDISSIMA, QUI
OBLATIS DEO SACRIFICIIS NON
COMMUNICANT
V Relatum nobis est
quosdam de sacerdotibus non tot
vicibus communionis sanctae
gratiam sumere, quot sacrificia in
una die videntur
offerre,
sed in uno die,
si plurima per
se deo offerant
sacrificia,
in omnibus se oblationibus a
communione suspendunt et
in sola tantum
extremi sacrificii oblatione communionis sanctae
gratiam sumant, quasi
non sit toties
illis vero et
singularis sacrificio participandum, quoties
corporis
et sanguinis domini
nostri Iesu Christi
immolatio facta
constiterit.
Nam ecce apostolus
dicit: Nonne
qui edunt hostias,
participes
sunt altaris? Certum
est, quod hi , qui
sacrificantes
non edunt, rei
sunt dominicis sacramentis. Quicumque
ergo sacerdotum deinceps
divino altario sacrificium oblaturus
accesserit et
se a com<V1341, f.
105rb>munione
suspenderit, ab
ipsa, qua se
indecenter privabit gratia communionis anno
uno repulsum se
noverit. Nam
quale erit illud
sacrificium,
cui nec
ipse sacrificans particeps esse
cognoscitur?
Ergo modis omnibus
est tenendum, ut,
quotiescumque
sacrificans
corpus et sanguinem
Iesu Christi domini
nostri in altario
immolat,
toties perceptionis corporis et
sanguinis
Christi participem se praebeat.
DE CONCESSA
TOLETANO
PONTIFICI
GENERALIS
SYNODI POTESTATE, UT
EPISCOPI
ALTERIUS
PROVINCIAE
CUM CONHIBENTIA <W411, f.
174v>
PRINCIPUM
IN URBE REGIA
ORDINENTUR
VI Illud quoque
collatione mutua decernendum nobis
occurrit,
quod in quibusdam
civitatibus
decidentibus episcopis
propriis, dum
differtur
diu ordinatio successoris, non minima <B132, f.
28ra>
creatur et
officiorum
divinorum
offensio
et ecclesiasticarum nocitura perditio.
Nam dum longe lateque
diffuso tractu terrarum
commeantum impenditur celeritas
nuntiorum,
quo aut non
queat regiis auribus decedentis praesulis
transitus
innotesci aut de
successore morientis episcopi
libera principis electio praestolari, nascitur
saepe et nostro
ordini de relatione
talium difficultas et
regiae potestati, dum
consultum nostrum
pro subrogandis pontificibus sustinet iniuriosa
necessitas.
Unde placuit omnibus
pontificibus
<E97,
f. 346rb> Spaniae atque
Galliae, ut
salvo privilegio uniuscuiusque provinciae
licitum maneat deinceps
Toletano
pontifici,
quoscumque
regalis potestas
elegerit,
et iam dicti
Toletani
episcopi
iudicium
dignos esse probaverit, in
quibuslibet
provinciis
in praecedentium sedibus praeficere praesules
et decidentibus episcopis
eligere <V630, f.
167va>
successores;
hic tamen
et quisquis
ille fuerit ordinatus,
post ordinationis suae
tempus infra trium
mensium spatium proprii metropolitani praesentiam visurus
accedat,
qualiter eius
auctoritate
vel disciplina instructus
condigne
susceptae
sedis gubernacula teneat.
Quod si per
desidiam aut
neglectum quilibet constituti
temporis
metas excesserit, quibus
metropolitani
sui nequeat obtutibus praesentari, excommunicatum se per
omnia noverit, excepto
si regia iussione
impeditum
se esse probaverit. Hanc
quoque definitionis formulam sicut
de episcopis ita
et de ceteris ecclesiarum rectoribus
placuit observandam.
DE RECEPTO
TESTIMONIO
PERSONARUM,
QUI PER LEGEM,
QUAE DE PRODITIONE EXERCITUS TESTIFICANDI LICENTIAM PERDIDERUNT
VII <V1341, f.
105va>
Omnis
disciplina sic
subiectos
debet arguere, ut
spem veniae non
videatur
auferre nec funditus
curvationis inducere
iugum, sed temperantiae semper
adhibere
consultum.
Et ideo quia
legem illam
a domino Wambane principe editam, quae
de progressione est
annotata, huius
principis
nostri et domini Ervigii mansuetudo temperare
disposuit,
ideo annuente nobis
glorioso
et religiosissimo Ervigio principe
nostro necessarie hoc
sanctum concilium definivit,
ut hi, qui superiorem legem
testificandi
dignitatem perdiderunt, recepto
testimonio
pristinae
dignitatis
causas exsequi possint
debitae actionis, qualiter nobilitatis solitae titulum
reportantes,
et quaeque de
praeteritis
legitime
testificari voluerint, licentiae
obtineant
votum, et
a iudicibus nullis
prohibitionibus arceantur,
hoc videlicet adicientes, ut,
si quid in
praeteritis testificari <B132, f.
28rb>
voluerint,
si pro sola
huius rei infamatione reiecti
sunt, testimonio <O93, f.
93ra>
suo nuper conquirant, quod in
praeteritis conquirere
potuerant, tantum
si illo tempore,
quo in
praeteritis
ad testimonium <W411, f.
175r>
dicendum vocati
sunt et supradictae legis
in<E97,
f. 346va>stitutionibus reprobati
et aliam
criminis
notam eos tunc non
habuisse patuerit
aut tricennium
tunc effluxisse, cum
ad testimonium fuerant
prolati, hi, qui
eos reprobaverant, manifeste
convicerint.
DE HIS,
QUI UXORES SUAS
DIVORTIO
INTERCEDENTE RELINQUUNT
VIII Praeceptum domini
est, ut excepta
causa fornicationis uxor
a viro dimitti
non debeat. Et
ideo quicumque citra culpam criminis
supradicti
uxorem suam quacumque
occasione
reliquerit, quia,
quod deus iunxit, ille
separari disposuit,
tamdiu ab ecclesiastica communione
<V630,
f. 167vb> privatus
et a coetu
omnium christianorum maneat
alienus,
quamdiu et societatem relictae
coniugis sinceriter
amplectatur
et foveat ita tamen, qui
iam admoniti a
sacerdote
semel et bis
terque, ut corrigantur, ad
carum suae
coniugis noluerint
redire consortium, ipsi se
suis meritis et
a palatinae dignitatis
officio separabunt et
insuper generosae
dignitatis
testimonium, quamdiu
in culpa fuerint,
amissuri
sunt, quia carnem
suam discidii iugulo
tradiderunt.
DE CONFIRMATIONE LEGUM,
QUAE IN IUDAEORUM
NEQUITIAM PROMULGATAE SUNT
VIIII <V1341, f.
105vb>
De Iudaeorum
autem exsecranda perfidia
discretis
titulorum
sententiis
editas noviter a
glorioso
principe
leges vigilanti sensuum
intentione
perlegimus,
districto etiam
gravitatis
pondere earum
instituta
probavimus.
Proinde quae debitae rationis
iudicio editae synodali
dignatione probatae
sunt; irrevocabili deinceps
iudiciorum ordine
pro eorum excessibus
tenebuntur,
id est: Leges, quae
de commemoratione priscarum
cerimoniarum Iudaeorum
et transgressionibus promulgatae sunt
atque de
novella confirmatione earum.
Item de blasphematoribus sanctae
trinitatis.
Item ne Iudaei
aut se aut
filios suos vel famulos
ad baptismi
gratiam subtrahant. Item
ne Iudaei more
suo celebrent pascha
vel carnis circumcisiones exerceant,
ac ne christianum quemquam
a fide Christi
dimoveant. Item
ne Iudaei sabbata ceterasque
festivitates ritus
sui celebrare praesumant. Item
ut omnis Iudaeus diebus
dominicis
et in praenotatis diebus
ab opere cessent. <E97, f.
346vb>
Item ne Iudaei
more suo diiudicent escas.
Item ne Iudaei
ex propinquitate sui
sanguinis
connubia ducant
et ut sine
benedictione
sacerdotis
nubere non audeant.
Item ne Iudaei
religionis nostrae
insultantes
sectam suam defendere
audeant nec a
fide refugientes alibi
se transducant, et
ne quislibet refugientes eos
suscipiat. Item
ne christianus <B132, f.
28va>
a Iudaeo quodcumque
muneris contra fide Christi
accipiat.
Item ne Iudaei
libros legere audeant,
quos christiana fides
repudiat.
Item ne Iudaeis
mancipia
deserviant
vel adhaereant christiana. Item
si se Iudaeus
christianum
esse testetur et
ob hoc non
velit a
se reicere mancipium
christianum. Item
professio
Iudaeorum,
<W411,
f. 175v> quomodo
unusquisque
ad fidem veniens
indiculum
professionis
suae conscribere debeat.
Item condiciones Iudaeorum,
quas iurare
debeant hi, qui
ex eis ad
fidem venientes professiones suas
dederint.
Item de christianis mancipiis
Iudaeorum,
quae se non
prodiderint christiana, sive
de publicatoribus eorum. <V630, f.
168ra>
Item ne Iudaei
a quolibet potestate
accepta extra regiam
ordinationem
christianum
quemque imperare, plectere
vel distringere audeant.
Item, ut, si Iudaeorum
servi necdum adhuc
conversi
ad Christi gratiam
convolaverint,
libertati donentur.
Item, ne
Iudaei administratorio usu in ordinem
vilicorum atque
actorum christianam familiam
redigere audeant
et de damnis
eorum, quis talia
ordinanda
iniunxerint. Item
ut Iudaeus ex
aliis provinciis vel
territoriis
ad regni nostri
ditionem
<V1341,
f. 106ra> pertinentibus veniens
episcopo
loci vel
sacerdoti
se praestare non
differat,
vel qui huic
in toto observare conveniat.
Item qualiter concursus in
Iudaeorum
diebus instituti ad
episcopum
fieri debeant. Item
ut quicumque Iudaeum
secum obsequentem habuerit,
expetente
sacerdote,
cum apud
se retinere non
audeat. Item
ut cura omnis
distringendi Iudaeos
solis sacerdotibus debeatur.
<E97,
f. 347ra> Item
de damnis sacerdotum
vel iudicum, qui Iudaeis instituta
legum adimplere distulerunt. Item
ne iudices quicquam
de perfidorum excessibus
extra sacerdotum conhibentiam iudicare
praesumant.
Item ut episcopi
tunc immunes habeantur
a damnis, <O93, f.
93rb>
cum eorum presbyteros ad ea,
quae ipsi non
correxerint, remiserint corrigenda. Item
de servata principibus miserendi
potestate
in his, qui
conversi
ad fidem Christi
veraciter
fuerint. Item
ut episcopi omnes
Iudaeis ad se
pertinentibus
libellum de
suis editum erroribus
tradant et ut
professiones
eorum vel condiciones in
scriniis ecclesiae
condant.
Quorum omnium
legum promulgatio gravida
sicut synodali iudicio
comprobata,
ita generali omnium
nostrorum definitione in
eorum erit deinceps
excessus exercenda.
DE HIS,
QUI AD ECCLESIAM
CONFUGIUM FACIUNT
X Pro his,
qui quolibet metu
vel terrore
ecclesiam appetunt,
<B132,
f. 28vb> consentiente pariter
et iubente gloriosissimo domino
nostro Ervigio rege
hoc sanctum concilium
definivit,
ut nullus audeat
confugientes
ad ecclesiam vel residentes
inde abstrahere aut
quodcumque nocibilitatis vel
damni seu spoliis residentibus in
loco sancto inferre,
sed esse potius
his ipsis, qui
ecclesiam
petunt, per omnia
licitum in triginta
passus ab ecclesiae
ianuis progredi, in
quibus triginta passibus
uniuscuiusque ecclesiae
in toto circuitu reverentia defendantur; sic
tamen, ut
hi, qui
ad eam confugiunt, in
extraneis
vel longe separatis ab ecclesia
domibus nullo modo
abscedant, sed
in hoc triginta
<W411, f. 176r> passuum
numero absque
domorum extranearum receptaculo progredientes aditum obtinebunt, qualiter ad requisitae naturae
usum debitis exeant locis et
nullo teneantur eventu necessitudinis, qui
dominicis
se defendendos commiserint claustris.
Si quis autem
hoc decretum violare
temptaverit,
et ecclesiasticae excommunicationi subia<V630, f.
168rb>ceat et severitatis regiae
ferietur sententia. Ipsos
tamen, qui ad
ecclesiam
confugium
fecerunt, si
iuxta priscorum canonum
instituta
hi, qui
eos repetunt, sacramenta
reddiderunt et
sacerdos ecclesiae ipsius
<E97,
f. 347rb> ab
ecclesiae
foribus non
abstraxerit
aut fuga talium,
si evenerit, <V1341, f.
106rb>
sacerdoti quaerenda
est, aut damnorum
sententia
secundum
electionem
principis
huiusmodi
sacerdotibus
irroganda.
DE CULTORIBUS
IDOLORUM
XI Praecepta
domini sunt dicentis: Non
facies tibi sculptile
neque omnem similitudinem, quae
est in caelo
desuper et quae
in terra deorsum,
nec horum, quae
sunt in aquis
sub terra, non
adorabis
ea neque coles.
Item: Qui immolat
diis, occidetur, praeter
domino soli. Item:
Vir aut mulier, qui
faciunt malum
in conspectu domini
dei sui et
transgrediuntur pactum
illius, ut vadant
et serviant diis
alienis et
adorent eos vel solem
et lunam et
omnem militiam caeli,
quae non praecepit, et
hoc tibi fuerit
nuntiatum
audiensque
inquisieris
diligenter
et verum esse
repperieris, et
abominatio
facta est in
Israel, educes virum
ac mulierem,
qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad
portas civitatis
tu et lapidibus
obruetur.
Praecepta
haec domini non
in ultione, sed
in terrore delinquentium apponentes non
mortis sententiam promulgamus, sed
cultores
idolorum,
veneratores
lapidum,
accensores
facularum
et excolentes fontium admonemus,
ut agnoscant, quod
ipsi se spontaneae mortis subiciunt,
<B132,
f. 29ra> qui
diabolo sacrificare videntur.
Mortis enim nomen diabolus
appellatur,
sicut de eo
scriptum
est: Et erat
illi nomen mors.
Ac proinde omne
sacrilegium idolatrii vel
quicquid
illud est contra
sanctam fidem, in
quo insipientes homines
captivatis diabolicis
culturis inserviunt, sacerdotis
vel iudicis instantia
inventum, ut
sacrilega eradantur et
exterminata
truncentur. Eos
vero, qui ad
talem errorem occurrunt
et verberibus coerceant
et onustos ferro
suis dominis tradant,
si tamen domini
eorum per iusiurandi attestationem promittant se
eos tam
sollicite
custodire,
ut ultra
illis non liceat
tale nefas
committere.
Quod si domini
eorum nolunt huiusmodi
reos in fide
sua suscipere, tunc
ab eis, a
quibus coerciti sunt,
regiis conspectibus praesententur, ut
princeps aliis auctoritate <O93, f.
93va>
ac liberam de
talibus donandi potestatem
obtineat. Domini
tamen eorum, qui nuntiatos
<E97,
f. 347va> sibi <V630, f.
168va>
talium servorum errores
ulcisci noluerunt et
excommunicationis sententiam
perferant
et iura servi
illius, quem
coercere
noluit, <W411, f.
176v>
se amisisse cognoscant. Quod
si ingenuorum personae his
erroribus
fuerint implicatae et
perpetuae excommunicationis sententia feriantur
et altiori exilio
ulciscantur.
DE INTERDICTO
TEMPORI CONSTITUTI, <V1341, f.
106va>
QUO DEBEAT
CONCILIUM
CELEBRARI
XII Placuit huic
sancto concilio, ut
iuxta priorum episcoporum singularum
provinciarum
canonum instituta annis
singulis in
unaquaeque provincia Kal.
Novembr.
concilium
celebraturi
conveniant.
Quisquis autem in
praedictis
Kal. Novembr. pro
celebratione
synodi venire
distulerit,
excommunicationi
debitae subiacebit.
CONCLUSIO DEFINITIONUM, IN QUAE ET
DEO GRATIAE REFERUNTUR
ET PRO PRINCIPE
EXORATUR
XIII Praemissis
his omnibus synodalibus gestis,
quae honesto decretorum fine
complevimus
perpetuum
his robur per
manuum nostrarum
subscriptionem
annectimus
dantes his gloriam
et honorem immortali
deo et domino
nostro, quo inspirante
et determinationis nostrae
sententia
viguit et probitas causarum
honesto se fine complevit.
Unde sanctae
trinitatis
poscimus
inenarrabile
nomen et
gloriosam
ineffabilis
potentiae
maiestatem,
ut det amatori Christi
serenissimo
domino nostro atque
amantissimo
Ervigio principi,
cuius iussu ad
hunc meruimus advocari
conventum,
imperare
clementer,
regnare feliciter, habere
de <B132, f.
29rb>
clementia
fructum,
obtinere
de iustitia praemium,
de pietate trophaeum, qui et
hic invictus victor
hostium semper appareat
et post diuturna
huius saeculi curricula
ad regnum
aeternum cum suis
omnibus coronandus perveniat,
praestante
deo et
salvatore
Iesu Christo domino
nostro, qui cum
deo patre et
sancto spiritu
unus in trinitate
vivit et regnat deus
in saecula saeculorum. Amen.
Consummatum est
hoc sanctum concilium
die octavo Kal.
Februar. anno feliciter
primo serenissimi domini
nostri Ervigii regis,
aera DCCXVIIII.
ITEM SUBSCRIPTIO SACERDOTUM
Iulianus dei
gratia Spalensis ecclesiae
sedis episcopus
haec synodica instituta
a nobis edita subscripsi. Ego
Iulianus
indignus
urbis regiae Toletanae <E97, f.
347vb>
sedis episcopus haec
synodica
instituta a
nobis subscripsi. Ego
Liuba indignus
Bracarendis sedis
episcopus
haec synodica instituta a
nobis edita subscripsi. Ego
Stephanus
sanctae Emeretensis ecclesiae
episcopus
haec synodica instituta a
nobis edita subscripsi. <V630, f.
168vb>
Asphalius dei
miseratione
Avelensis
ecclesiae
episcopus
<V1341, f.
106vb>
haec synodica instituta a
nobis edita subscripsi. In
Christi nomine Leandrae
ecclesiae
Ilicitanae et
Iotanae episcopus haec
synodica
instituta
a nobis edita
subscripsi. In
Christi nomine Palmacius
Urcitanae
ecclesiae
episcopus
haec synodica instituta
a nobis edita
subscripsi.
Concordius
Palatinae
sedis episcopus similiter
subscripsi.
Riccila Hacitanae ecclesiae
episcopus
similiter
subscripsi.
Simpronius Arcavicensis episcopus
similiter
subscripsi.
Memorius
Egobrigensis ecclesiae episcopus
similiter
subscripsi.
Sperandeo
<W411,
f. 177r> Italicensis episcopus sedis
similiter
subscripsi.
Geta Elibensis ecclesiae
episcopus
similiter
subscripsi.
Tructumundus
Elborensis
episcopus
similiter
subscripsi.
Isidorus Sitabensis episcopus
similiter subscripsi. Gaudentius
Valeriens episcopus
similiter
subscripsi.
Deodatus
Segovensis episcopus
similiter
subscripsi.
Gentivus Tudensis
episcopus subscripsi. Froaricus
Portucarensis episcopus
similiter
subscripsi.
Felix Iriensis ecclesiae episcopus
similiter
subscripsi.
Antonianus Bastitanae
ecclesiae
episcopus
similiter
subscripsi.
Proculus
Vigastrensis
ecclesiae episcopus
similiter subscripsi. Atala
Kauriensis
ecclesiae
episcopus
similiter subscripsi. Reparatus Vesensis
ecclesiae
episcopus subscripsi. Providentius Salamanticensis ecclesiae episcopus similiter subscripsi. <B132, f.
29va>
Sisebado Ducitanae episcopus sedis
ecclesiae subscripsi. Argibado
Eliberitanae
ecclesiae
episcopus subscripsi. Ella
Segotiensis ecclesiae episcopus
subscripsi.
Siberianus noxiensis episcopus subscripsi. Ioannes
Pacensis
ecclesiae episcopus
subscripsi.
Teudulfus
Astigitanae
ecclesiae
episcopus subscripsi. Samuel,
Gundulfus,
Euphrasius,
Theoderatis, Balceredus abbas subscripserunt. Annibonius
presbyter
tenens vicem domini
mei Suldemeri ecclesiae
Complutensis. Sesuldus haec
instituta,
quibus interfui annuens
subscripsi.
Recaredus
similiter
subscripsi. Witiza
similiter
subscripsi.
Wimars similiter
subscripsi.
Teuditeudila similiter
subscripsi. Ostulfus similiter
subscripsi.
Salamirius similiter
subscripsi.
Teudefredus similiter
subscripsi.
<O93,
f. 93vb> <E97, f.
348ra>
Seberianus similiter
subscripsi.
Teudulfus
similiter
subscripsi.
Hildigisus
similiter
subscripsi.
Vitalus similiter
subscripsi.
Eila similiter subscripsi. Adeliubus similiter
subscripsi. Attulfus
similiter
subscripsi.
<V1341, f.
107ra>
Quibus omnibus synodalibus gestis,
decretis
atque peractis et
debitam reverentiam honoris
impendimus
et patulum auctoritatis nostrae
vigorem his innecte<V630, f.
169ra>re
procuramus.
Ideoque praemissas has
constitutiones synodicas
a praesenti die
vel tempore, id
est ab octavo Kal.
Februar.,
anno primo
regni nostri nullus
audeat contemnere, nullus
etiam praeterire, nemo
earundem constitutionum audeat
iura convellere, nullus
temerator
haec decreta subvertere, nemo
illicitator
vel contemptor vigorem
his institutionibus subtrahat,
sed generaliter per
cunctas regni nostri
provincias
haec canonum instituta
nostrae gloriae temporibus
acta et auctoritatis debitae
fastigio
praepollebunt
et irrevocabili iudiciorum
exercitio , prout
constituta sunt,
in omnibus regni
nostri provinciis celebres
habebuntur.
Si quis autem
haec instituta contemnat,
contemptorum se
noverit damnari sententia, id
est, ut iuxta
voluntatem
nostrae gloriae et
excommunicatus
a coetu nostro
resileat et
insuper decimam partem
facultatis suae
fisci partibus sociandam
amittat. Quod
si nihil habuerit
facultatis,
unde praedictam compositionem exsolvere
possit, absque aliquo infamio sui
quinquaginta eum
oportebit
ictibus verberari aut semper
infamis permaneat.
Edita lex
in confirmatione concilii
Toletani
sub die octavo Kal.
Februar.
anno feliciter primo
regni gloriae nostrae.
In nomine domini,
Flavius Ervigius
rex hoc legis
nostrae edictum in
confirmationem huius
concilii
promulgatum
subscripsit.
O93, f.
93vb; V630, f.
169ra; W411, f.
177r; B132, f.
29va; V1341, f.
107ra; E97, f.
348ra