O93, f.
96ra; V630, f.
173ra; W411, f.
184r; V1341, f.
111rb; E97,
f. 352vb
CAPITULA EX
ORIENTALIUM PATRUM
SYNODIS A MARTINO
EPISCOPO
ORDINATA
ATQUE COLLECTA.
<O93, f.
96rb>
Domino beatissimo
atque apostolicae sedis
honore suscipiendo in
Christo fratri Nitigesio episcopo vel universo
concilio
Lucensis
ecclesiae
episcopus
Martinus.
Canones,
qui in
partibus
Orientis
ab antiquis
patribus
constituti
sunt, Graeco prius
sermone conscripti sunt,
postea autem
succedenti tempore
in Latina lingua
translati
sunt. Et quia
difficile est,
ut simplicius aliquid
ex alia <W411, f.
184v>
lingua transferatur in
alteram simulque et
illud accidit, ut
in tantis temporibus scriptores
aut non intellegentes aut
dormitantes
multa praetermittant, et
propterea
in ipsis canonibus
aliqua simplicioribus videantur
obscura,
ideo visum est,
ut cum omni
diligentia
et ea,
quae per translatores obscurius
dicta sunt, et ea,
quaeque <E97,
f. 353ra> per scriptores
sunt immutata, simplicius
et emendantius restaurarem, id
primum observans, ut
<V630,
f. 173rb> illa, quae
ad episcopos <V1341, f.
111va>
vel universum clerum
pertinent,
una parte
conscripta
sint, similiter
et quae ad
laicos pertinent simul
sint adunata,
ut, de
quo capitulo aliquis
scire voluerit, possit
celerius
invenire.
Incipiunt canones ex orientalium antiquorum
patrum synodis a venerabili Martino
episcopo vel
ab omni Bracarensi synodo excerpti vel
emendati,
ubi clericorum et
laicorum
<E97, f.
353va>
seorsum
sententias
restauravit, ut,
quod translatores a Graeco
in Latino
obscurius dixerunt
vel scriptorum ignavia depravaverat aut
immutaverat,
simplicius
et emendatius omnia
uno hoc contineantur in
loco, ut, de
quo capitulo quid scire
voluerit,
possit celerius
invenire.
INCIPIUNT TITULI
I
De
electione
episcopi.
II
De
ordinatione
episcopi.
III
De
vacuanda ordinatione, quae absente
metropolitano
fuerit facta.
IIII
De
primatu metropolitani.
V
De
eo, qui
per ambitionem de
inferiori civitate ad
maiorem transire voluerint.
VI
De
non mutandis parrochiis.
VII
De
praesumptione
alienae diocesis.
VIII
De
non constituendo episcopo
successore.
VIIII
De
irruptione
vacantis
ecclesiae.
X
De
episcopo
per necessitatem vacantem.
XI
De
contemptore
episcopo.
XII De seditioso episcopo.
XIII
De
senioribus iudicii.
XIIII
De
praesumptione
episcopi
in rebus ecclesiae.
XV
De
rebus ecclesiasticis gubernandis.
XVI
De
rebus ecclesiae dispensandis.
XVII
De
his, qui de
ministerio ecclesiae
aliquid vendiderint.
XVIII
De
synodo facienda.
XVIIII
De
episcopo,
qui noluerit venire ad
synodum.
XX
De
legitima
aetate ordinandi presbyteri.
XXI
De
eunuchis, qui
ab aliis fiunt,
vel qui sibi naturalia
abscidunt.
XXII
De
neofitis.
XXIII
De
poenitente
non admittente ad
clerum.
XXIIII
De
his, qui indiscussi aut
presbyter aut
diaconus
ordinati sunt.
XXV
De
presbyteris
vel diaconibus, qui
post ordinationem denotantur.
XXVI
De his, qui
viduas aut
dimissas ducunt.
XXVII
De
fornicatoribus clericis.
XXVIII
De
his, quorum uxores
moechantur.
XXVIIII
De
viduis clericorum.
XXX
De
filia episcopi
vel presbyteri, quae fuerit devota
et peccaverit.
XXXI
De devota
peccante,
vel quae se
maritaverit.
<V630,
f. 173va> XXXII
De
subintroductis
adoptivis mulieribus.
XXXIII
De
non recipiendis clericis et
de infirmanda ordinatione eius,
qui sine episcopi <E97,
f. 353rb> sui licentia
ab alio episcopo
ordinatus
est.
XXXIIII De clericis
desertoribus.
XXXV De importunis
clericis.
XXXVI De purganda opinione
heresis.
XXXVII De clericis
excommunicatis.
<W411,
f. 185r> XXXVIII De presbyteris, ut ad secundas non
vadant nuptias.
XXXVIIII De his,
qui ad diaconium eliguntur.
XL
De eo, quod
non licet diaconum iniussum sedere.
<V1341, f.
111vb>
XLI De
eo, quod non
licet quemlibet
sacra mysteria tangere.
XLII Ut
mulieres in
sacrario non
intrent.
XLIII Si
lector alterius viduam
duxerit.
XLIIII Si
subdiaconus secundam
duxerit uxorem.
XLV Ut
non ascendat in
pulpitum
nisi lector.
XLVI De condicionabilibus non
ordinandis,
nisi cum
consensu
patronorum.
XLVII De
non suscipiendis servis
alienis in clero.
XLVIII De non
celebrandis
nataliciis
martyrum
in quadragesima.
XLVIIII Non
suscipi debere
ante duas
ebdomadas
paschae, sed
ante tres infantes baptismum.
L De
non solvendo ieiunio
in quinta feria
paschae.
LI De
chrisma conficienda.
LII Non
liceat presbyterum praesente episcopo
chrismare.
LIII Non licet presbyterum ante
episcopum
in baptisterium introire.
LIIII De
praegnantibus baptizandis.
LV Quae in
altari offerri
oportet.
LVI De
presbyteris
foresticis.
LVII De
non ieiunando in
die dominica neque genua flectendo.
<O93, f.
96va>
LVIII De
gustandis
carnibus
et non exsecrandis.
LVIIII De eo,
ut non
liceat sacerdotibus vel
clericis
incantatorias et contrarias
ligaturas facere.
LX De eo quod non
liceat sacerdotibus vel
clericis
spectaculis interesse.
LXI De eo,
quod non liceat
convivia
facere de confertis.
LXII De
usuris vel negotiorum
lucris.
LXIII De
clericis,
qui ad matutinum
vel ad vespertinum non
conveniunt.
LXIIII De eo,
quod non liceat clericis die
dominico ab
ecclesia
absentari.
LXV De eo, quod
non liceat clericos ante
horam tertiam prandere.
LXVI De
attondenda coma clericorum
vel habitu ornato.
LXVII De eo,
quod non liceat
psalmos poeticos in
ecclesia
dicere vel
libros apocrifos legere.
LXVIII De eo, quod
non liceat super
monumenta
mortuorum
missas tenere.
<E97,
f. 356ra> LXVIIII De eo,
quod non liceat
christianis
prandia ad monumenta
portare.
LXX De eo,
quod non liceat
clericis vel
laicis catholicis ab
hereticis
eulogias
accipere
aut cum ipsis
vel schismaticis orare.
LXXI De eo,
quod non liceat
christianis
observationes diversas
attendere.
LXXII De eo,
quod non liceat
christianis
tenere traditiones gentilium
<V630,
f. 173vb> vel observare
lunas aut
stellarum
cursus.
LXXIII De eo,
quod
non liceat kalendas observare.
LXXIIII De eo,
quod non liceat
medicinales
herbas aliqua
observatione
colligere.
LXXV De eo,
quod non liceat
mulieres christianas in
laneficiis aliquid
observare.
LXXVI De
adulteris.
LXXVII De
mulieribus
fornicariis
et aborsum
facientibus.
<V1341, f.
112ra>
LXXVIII De
homicidio
voluntario
vel non voluntario.
<W411, f.
185v>
LXXVIIII De
muliere,
quae duos
fratres in coniugio,
vel viro, qui
duas sorores habuerit.
LXXX De
his, qui nuptias iteraverint.
LXXXI De
his, qui se
cum animalibus commiscuerunt.
LXXXII De
his, qui usque
ad finem
vitae in
peccatis
perdurant
et in exitu communionem petunt.
<E97,
f. 356rb> LXXXIII De
his, qui intrantes ecclesiam et propter nimiam luxuriam sacramento
se abstinent.
LXXXIIII De
excommunicatis.
<E97,
f. 353va> DE ELECTIONE
EPISCOPI
I Non licet populo
electionem
facere eorum, qui
ad sacerdotium provocantur, sed
iudicium
sit episcoporum, ut
ipsi eum, qui
ordinandus
est, comprobent, si
in sermone et
fide et in
spiritali vita
edoctus sit.
DE ORDINATIONE EPISCOPI
II Episcopum oportet
maxime quidem ab
omni concilio constitui,
sed si hoc
aut pro necessitate aut
pro longinquitate itineris
difficile
fuerit, ex omnibus
tres colligantur et
omnium praesentium vel
absentium
subscriptiones
teneantur
et sic postea
ordinatio
fiat. Huius autem
rei potestas in
omni provincia ad
metropolitanum
pertinet episcopum.
DE EVACUANDA ORDINATIONE, QUAE ABSENTE METROPOLITANO FUERIT
FACTA
III
Non
debet ordinari episcopus
absque consilio et praesentia
metropolitani
episcopi.
Adesse autem oportet
omnes, qui
sunt in provincia
sacerdotes,
quos per
suam debet epistolam
convocare,
et quidem si omnes
occurrerint,
bene, si autem hoc
difficile fuerit,
pluriores oportet
occurrere.
Qui autem non
convenerit, praesentiam sui suas
epistolas
faciant et sic
omnium facto consensu
ordinationem
episcopi
fieri oportet. Si
autem aliter,
praeter quod a
nobis terminatum est,
fuerit factum, talem
ordinationem
nihil praevalere decernimus. Si
autem secundum canones
ordinatio
episcopi
fuerit facta et
aliquis cum sua malicia
in aliquo condixerit, plurimorum
consensus obtineat.
DE PRIMATU
METROPOLITANI
IIII
Per
singulas
provincias
oportet episcopos cognoscere metropolitanum episcopum
et ipsum primatus curam
suscipere.
Nihil autem
agere reliquos episcopos
praeter eum, secundum
quod antiquitus a
patribus
<V630,
f. 174ra> nostris
constitutum
continetur
in canone, propter
quod et metropolitanus episcopus
nihil <E97,
f. 353vb> praesumptive assumat
absque consilio ceterorum.
DE HIS, QUI
PER AMBITIONEM DE
INFERIORI
CIVITATE
AD MAIOREM TRANSIRE VOLUNT
V
Si
quis in parte alicuius
fuerit ambitior inventus
sive episcopus sive
presbyter
vel diaconus, de
inferiori
civitate
non transeat ad
maiorem. Quod si
quis contra haec
magni concilii constituta
importunus
exstiterit,
omnimodo
evacuetur
huiusmodi
factum et suae
iterum restauretur ec<W411, f.
186r>clesiae, cui episcopus
aut presbyter aut
diaconus
prius fuerat constitutus.
DE NON
MUTANDA PARROCHIA
VI
Episcopum
a propria parrochia
non liceat transire
in aliam neque
sua sponte introire
neque invitatus neque
ab episcopo coactus, sed
permaneat
in loco, in quo
a deo est
ordinatus,
et in ea, quam
sortivit, <O93, f.
96vb>
ecclesiam secundum
<V1341,
f. 112rb> antiquum
canonum constitutum.
DE PRAESUMPTIONE ALIENAE
DIOCESIS
VII
Si
quis episcopus non
per scripturam metropolitani episcopi
aut, qui cum
eo sunt, rogatus
de alia povincia
in aliam venerit,
sed praesumptive irruens
ad ordinationem et
constitutionem
clericorum,
qui ad illum
non pertinent, importunus
exsistat,
vacua sint et
inania omnia, quae
ab eo fuerint
constituta.
Ipse autem
digna increpatione excommunicetur et
abominetur a
sancto concilio.
DE NON
CONSTITUENDO
EPISCOPO
SUCCESSORE
VIII
Episcopum non
liceat ante
finem vitae alium
in loco
suo constituere successorem. Si
quis autem usurpare
temptaverit,
talis constitutio irrita
erit. Non ergo
aliter fieri oportet
nisi cum consilio
et iudicatu episcoporum, qui
post exitum praecessoris potestatem
habent dignum
eligere.
DE IRRUPTIONE
VACANTIS ECCLESIAE
VIIII
Si
quis episcopus
vacans in
ecclesiam
non habentem episcopum
subripiens
populos sine
concilio integri
ordinis irruerit, etiam si
populus,
quem seduxit, desideret
illum, alienum eum
ab ecclesia esse
oportet.
Integrum
autem et perfectum
concilium
dicimus illud, in
quo metropolitanus episcopus
fuerit.
DE EPISCOPO
PER NECESSITATEM VAGANTEM
X
Si
quis ordinatus
pro contentione populi
aut pro aliqua
ratione, non
pro sua culpa
in parrochia, quae
ei fuerit data,
non ierit, hunc
oportet honorem sacerdotii
tantummodo
contingere, ita ut
de rebus ecclesiae,
in qua convenit,
sibi nihil
praesumat.
Sustineat
autem, quid de
eo sanctum concilium
iudicare
voluerit.
DE CONTEMPTORE EPISCOPO
XI
Si
quis episcopus ab episcopo ordinatus
noluerit agere
sacerdotium
neque consenserit in sibi
commissa ecclesia
<E97, f.
354ra>
ambulare,
istum talem excommunicari oportet.
Quod si coactus
consenserit,
sanctum concilium, quod
placet de eodem, terminet.
DE SEDITIOSO EPISCOPO
XII
Si
quis episcopus ordinatus
fuerit et non
vult ipsam par<V630, f.
174rb>rochiam
suscipere,
in qua nominatus
est, sed alibi
vult ordinari et
vim facit ac seditiones concitat
contra eos, qui
illum ordinaverunt, hunc
ab honore oportet
removeri.
Si autem
in pristino honore
presbyterii
vult stare, non
vetetur,
ut gradum, quem
habuit, retineat. Quod
si reluctatus fuerit,
etiam de honore
presbyterii deponatur.
DE DISSENSIONE IUDICII
XIII
Si
quis episcopus in
aliquibus
causationibus
iudicatur
et viderit ipsos
episcopos, qui
in provincia sunt,
inter se iudicio
discrepare,
ut alii
videantur
eum, qui
iudicatur, iustificare, alii
condemnare
pro definitione huius
dissensionis
hoc placuit sancto
concilio,
ut de provincia vicina
alter metropolitanus convocetur
episcopus,
ut per eum
confirmetur,
quod secundum rectum
placuerit
canonem.
DE PRAESUMPTIONE EPISCOPI
IN RES ECCLESIAE
XIIII
Si
quis episcopus nulla
ecclesiasticae
rationis
necessitate
compulsus
in suo
clero aut,
ubi forte non
est presbyter, de
rebus ecclesiasticis aliquid
praesumpserit
<V1341,
f. 112va> vendere,
res ipsa ecclesiae
propriae,
restaurari cogatur
et in iudicio
episcoporum
deiciatur
auditus et tamquam
furti aut
latrocinii reus
a suo
privetur
honore.
DE REBUS
ECCLESIASTICIS GUBERNANDIS
XV
Quae sunt ecclesiae,
conservari
communi diligentia
et bona conscientia et
fide dei,
qui omnia videt et
iudicat,
gubernari oportet
cum iudicio
et potestate episcopi,
cui etiam omnis
populus et congregatio commissa
est animarum. Manifesta
autem debent esse,
quae ad ecclesiam
pertinent
in conscientia eorum,
qui circa episcopos
sunt presbyter et
diaconus,
ut hi omnes
sciant, quae
sunt ecclesiae propria, ut, si
episcopo contigerit transitus,
eos nihil
latere possit
ex his, quae
ad ecclesiam pertinent,
ut nullo modo
possint minui et
perire. Neque res
propriae episcopi
debent importunitatem pro
rebus ecclesiae pati.
Dignum vero et
iustum est apud
deum et homines,
ut ea, quae episcopi
propria sunt, cui
voluerit
derelinquat,
et quae ecclesiae
sunt, eidem conserventur ecclesiae,
ut nec ecclesia patiatur damnum
neque episcopus pro
rebus ecclesiae in suis
proscribatur, ne post
eius obitum
in causas incidant, qui ad
eum pertinent,
nec ipse
in maledictum incidere videatur.
DE REBUS
ECCLESIAE
DISPENSANDIS
XVI
<E97,
f. 354rb> Episcopus habeat potestatem
in rebus ecclesiae,
ut dispenset necessitatem habentibus
cum omni reverentia
et timore dei.
Participare
et eum
oportet,
quae necessaria sunt.
Si tamen ipse
aut, qui cum
eo sunt fratres,
indiguerint aliquid, necessitatem nullo
modo patiantur <O93, f.
97ra>
secundum
sanctum apostolum dicentem:
Victu et
tegumento
his contenti sumus. Si
autem res ecclesiasticas episcopus
in suas voluntates
usurpare
voluerit et
loca ecclesiae vel fructus agrorum
non cum presbyterorum vel
diaco<V630,
f. 174va>norum consilio
contaminaverit aut
fratribus
vel filiis vel
quibuscumque
propinquis
suis dederit potestatem, ut
per eos latenter
res laedantur ecclesiae,
hunc oportet obnoxium esse
concilio.
Sin aliter episcopus
vel, qui cum
eo sunt presbyteri
aut diaconi, accusentur, quia,
quae ex
reditu vel ex
quolibet
actu ecclesiae veniunt,
in suos sinus
colligunt
et pauperibus fraudant
et fame conficiunt, <W411, f.
187r>
hos enim corripi
oportet,
secundum
quod ordinatum fuerit
a sancto concilio.
DE HIS,
QUI DE MINISTERIO
ECCLESIAE
ALIQUID VENDIDERINT
XVII
Si
quis presbyter aut
diaconus
inventus
fuerit aliquid de
ministeriis
ecclesiae
venundasse,
quia sacrilegium commisit,
placuit eum in
ordinatione
ecclesiastica
non haberi. In
iudicio tamen episcopi
dimittendus
est, sive indignus
in suo recipi debeat gradu, qua multoties hoc
ipsum, quod
de sacrosancto altario
contaminatum est,
in episcopi
potestate dimissum
est.
DE SYNODO FACIENDA
XVIII Propter
ecclesiasticas
curas et altercationum solutiones
bene placuit
per singulas provincias
bis in anno
concilium
fieri, convocante metropolitano episcopo
omnes provinciales episcopos, ita
ut ad concilium
praecedant omnes
presbyteri
et diacones
vel hi, qui se
laesos existimant, ut in
concilio causae
examinatae ad
iustum iudicium perducantur, <V1341, f.
112vb>
et, si qui manifeste episcopi
vel presbyteri aut diacones inventi
fuerint in offensa,
secundum
rationem
excommunicentur,
quamdiu communi consensu
de his placuerit
dare sententiam. Nulli
autem episcopo liceat
propria apud semetipsum concilia
facere praeter eos,
quibus metropoles sunt
creditae.
DE EPISCOPO,
QUI NOLUERIT VENIRE AD
SYNODUM
XVIIII
Ad
concilium
convocatus
episcopus
non debet contemnere, sed
ire et ea,
quae ad utilitatem
ecclesiae
vel ceterorum pertinent
aut docere, si
novit, aut doceri, si nescit,
nam si extra
aegritudinem <E97,
f. 354va
> contempserit ire,
reus erit
fraterni
concilii.
DE LEGITIMA AETATE
ORDINANDI
PRESBYTERI
XX
Si
quis XXX aetatis
suae non impleverit
annos, nullo modo presbyter
ordinetur,
etiam si
valde sit dignus,
quia et ipse
dominus tricesimo anno
baptizatus
est et sic
coepit docere. Oportet
ergo eum, qui
ordinandus
est, usque ad
hanc aetatem legitimam
conservari.
DE EUNUCHIS, QUI
AB ALIIS FIUNT VEL
QUI IPSI SIBI
NATURALIA ABSCIDUNT
XXI
Si
quis pro aegritudine naturalia a
medicis habuerit secta,
similiter
et qui a
barbaris
aut dominis stultis
fuerint castrati et
moribus digni fuerint
visi, hos canon
admittit ad
clericatus officium
promoveri.
Si quis autem
sanus non per
disciplinam
religionis
et abstinentiae, sed
per abscisionem plasmati a
deo corporis, existimant <V630, f.
174vb>
posse a
se carnales concupiscentias amputari,
castraverit
se, non eum
admitti decernimus ad aliquod
clericatus
officium.
Quod si iam
ante fuerat
promotus
ad clerum, prohibitus a
suo ministerio deponatur.
DE NEOFITIS
XXII
Qui baptizatus
fuerit, iam aetate
legitima,
non continuo liceat
eum ad ecclesiasticum ordinem
promoveri,
quia oportet illum prius
doceri, quod possit
docere et multo
tempore post baptismum
probari,
ut bene probatus
veniat ad clerum
secundum
praeceptum
apostoli
<W411,
f. 187v> dicentis: Non
neofitum, ne
forte in superbiam
elatus in
iudicium
incidat et laqueum
diaboli. Si
autem succedenti tempore
in aliquo gravi
peccato a duobus
vel tribus fuerit devictus,
depositus
de gradu suo
cesset a clero.
Si quis contra
hanc regulam facere
praesumpserit,
quod si contrarius
magni concilii proiciatur
a clero.
DE POENITENTE NON
ADMITTENDO
AD CLERUM
XXIII Poenitens tantum,
si necessitas aut
usus exigerit, inter
ostiarios
prius deputetur vel
inter lectores, ita
ut evangelia vel
apostolum
non legat. Si
quis autem ante
ordinatus est,
inter subdiacones habeatur, ita
ut manus non
imponat aut sacra
contingat. Ex poenitente
enim dicimus de eo,
qui post baptismum
pro homicidio aut
pro diversis <V1341, f.
113ra>
criminibus
aut gravissimis peccatis
publicam
poenitentiam
sub cilicio gerens
divino fuerit reconciliatus altario.
DE HIS,
QUI SINE DISCUSSIONE AUT
PRESBYTERI AUT
DIACONES
ORDINATI
SUNT
XXIIII
<O93,
f. 97rb> Si quis
presbyter
aut diaconus sine
aliqua examinatione ordinati
sunt aut certe,
cum discuterentur criminosa
peccata sua, aut <E97,
f. 354vb> post ordinationem ab
aliis sunt detecti, abiciantur
ex clero. Similiter
vero et
de universo ordine
clericorum
servetur.
Nam hoc sibi,
quod repraehensibile est,
sancta catholica
defendit ecclesia.
DE PRESBYTERIS ET
DIACONIBUS,
QUI POST ORDINATIONEM DENOTANTUR
XXV
Si
quis presbyter ante
ordinationem peccaverit
et post ordinationem peccatum
confessus
fuerit, quod ante
erraverit, non
offerat,
sed tantum pro
religione nomen
presbyteri
portet. Si
autem non ipse
confessus,
sed ab alio
publice fuerit convictus,
nec hoc ipsum habeat
potestatem,
ut nomen presbyteri
portet. Similiter et
de diaconibus observandum est,
ut, si ipse
confessus
fuerit, ordinem subdiaconi accipiat.
DE HIS,
QUI VIDUAS AUT
DIMISSAS DUCUNT
AUT IN MALIS
CONSILIIS
MIXTI SUNT
XXVI
Si
quis viduam aut
ab alio dimissam
duxerit,
non admittatur ad
clerum. Quod si
oppressit, deiciatur.
Similiter
si homicidii aut
facto aut praecepto
aut consilio aut
defensione <V630, f.
175ra>
post baptismum conscius
fuerit et per
aliquam subreptionem ad
clericatum
venerit,
deiciatur
et in finem
vitae suae communionem accipiat.
DE FORNICATORIBUS CLERICIS
XXVII
Si
quis presbyter aut
diaconus
fuerit fornicatus aut
moechatus,
proiciatur
et agat poenitentiam.
DE HIS,
QUORUM UXORES MOECHANTUR
XXVIII
Si
laici uxor
in adulterio fuerit
depraehensa,
hic talis ad
ministerium
ecclesiasticum
nullo modo adducatur.
Si autem post
ordinationem
alicuius
clerici uxor adulterata fuerit,
<W411,
f. 188r> dimittat
eam. Si autem
cum ipsa voluerit
permanere,
a ministerio
alienus sit.
DE VIDUIS
CLERICORUM
XXVIIII
Si
qua vidua
episcopi
vel presbyteri
aut diaconi maritum
acceperit,
nullus clericus, nulla
religiosa
cum ea convivium
sumat, numquam communicet; morienti tantum
ei sacramentum subvenient.
DE FILIA
EPISCOPI
VEL PRESBYTERI, QUAE
DEVOTA FUERIT
ET PECCAVERIT
XXX
De filia
episcopi
vel presbyteri sive
diaconi,
si devota
fuerit et maritum
duxerit,
si eam pater
vel mater in
affectum
receperint,
a communione habeantur
alieni. Pater vero
causas in concilio
se noverit praestaturum, mulier
vero non admittatur
ad communionem, nisi
marito defuncto egerit
poenitentiam.
Sin autem
vivente eo
secesserit et
poenituerit
vel petierit
communionem,
in ultimo fine vitae
deficiens
<V1341,
f. 113rb> accipiat
communionem.
DE DEVOTA
PECCANTE,
VEL QUAE SE
MARITAVERIT
XXXI
Devotam
peccantem
non recipiendam in
ecclesia, <E97,
f. 355ra> nisi peccare
desierit
et desinens
egerit aptam
poenitentiam
decem annis et recipiat
communionem. Prius
autem, quam in
ecclesia
admittatur
ad orationem, ad
nullius convivium christianae mulieris
accedat.
Quod si admissa
fuerit, etiam haec,
quae eam
receperit,
habeatur absens. Corruptorem etiam
par poena
constringat.
Quae autem maritum
acceperit,
non admittatur ad
poenitentiam, nisi
adhuc vivente ipso marito
caste vixerit,
aut postquam
ipse de hac
vita discesserit.
DE SUBINTRODUCTIS ADOPTIVIS MULIERIBUS
XXXII
Nullus
episcopus
neque presbyter neque
diaconus
neque omnino aliquis
ex clero licentiam
habeat intromittendi ad
se quasi adoptivam
aliquam mulierem
quasi in loco
filiae aut sororis
aut matris, nisi
forte sororem matris
vel patris et
illas solas personas,
quae ab omni
mala suspicione alienae
sunt. Similiter et
religiosis
feminis laicorum alienorum
familiaritatem
et consortium prohibemus
eorum scilicet, qui
nec in dei
timore subiecti sunt
nec continentiae retinent
disciplinam.
DE NON
ACCIPIENDIS CLERICIS
VAGIS ET DE INFIRMANDA
ORDINATIONE
EIUS, QUI SINE
CONSENSU
EPISCOPI
SUI AB ALIO
EPISCOPO
ORDINATUS
EST
XXXIII
Si
quis in contemptu positus
presbyter
aut diaconus vel
quicumque
ex clero recesserit
ab ecclesia sua,
<V630,
f. 175rb> nullo
modo in alia
suscipiatur
<O93,
f. 97va> ecclesia,
sed omnimodo compellatur, ut
ad suam
revertatur ecclesiam.
Si autem permanserit in
superbia et
reverti noluerit, excommunicetur et
proiciatur.
Si quis autem
episcopus
ausus fuerit illum
in sua ecclesia
ordinare,
non consentiente episcopo
suo, a quo
recessit, ordinatio eius
vacua deputetur.
DE CLERICIS
DESERTORIBUS
XXXIIII
Si
quis presbyter aut
diaconus vel aliquis de
clero propriam ecclesiam
derelinquens
<W411,
f. 188v> ad
alteram ecclesiam vadit
et ibi multo
tempore demoratur, omnino
numquam ministret in
clero. Et
si admonuerit
eum episcopus suus,
ut ad suam
redeat parrochiam et
redire noluerit, ubi
est, ibi de
suo officio deponatur,
ita ut numquam
in suum revertatur
gradum propter
dissolutionis peccatum.
Si autem episcopus
alter illum susceperit, qui
de reatu eius
est conscius,
oportet ipsum episcopum
sine increpatione in communi
concilio
non admitti, ut
ecclesiasticum
canonem ultra non
solvat.
DE IMPORTUNIS
CLERICIS
XXXV
Si
quis episcopus, presbyter
aut diaconus
excommunicatus
in concilio iniuste
se quaeritur condemnatum, <E97,
f. 355rb> ad maiorem episcoporum concilium
revertatur, ut eorum
inquisitionem
et iudicium exspectans, si
quas se
iustas causas habere putat,
illis exponat.
Si autem contempserit et
importunans
se palatio aures
principum
inquietare voluerit,
hic ad nullam
veniam poterit pervenire neque spem
futurae <V1341, f.
113va>
reconciliationis
habebit.
DE PURGANDA
OPINIONE
HERESIS
XXXVI
Si
quis episcopus sive
alicuius
episcopi
presbyter
aut diaconus in
alicuius
heresis opinionem offenderit; et
ob hanc
causam fuerit excommunicatus, nullus
episcopus
in communionem eum
recipiat,
nisi prius in
communi concilio
porrecto
fidei suae libello satisfaciat omnibus,
et ita liberam
teneat suam purgationem: Hoc
idem et de
fidelibus laicis sit
decretum,
si in
aliquam heresis opinionem
fuerint nominati.
DE CLERICIS
EXCOMMUNICATIS
XXXVII
Si
quis episcopus in concilio
excommunicatus
fuerit sive presbyter
aut diaconus
a suo
episcopo
et post excommunicationem praesumpserit sive
episcopus
ille aut presbyter
vel diaconus
facere oblationem vel
matutinum
aut vespertinum sacrificium quasi
in officio suo
agere sicut prius,
non liceat ei
nec in alio
concilio
spem reconciliationis
habere, nec
ultra reconciliari, sed
etiam eos, qui
ei communicaverint, omnes
ab ecclesia respui,
maxime eos, qui
sciebant
eum esse deiectum.
<V630,
f. 175va> Si
autem permanserit turbans
et concitans ecclesiam,
per forasticam potestatem
oportet eum sicut
seditionarium
ab omni plebe
expelli.
DE PRESBYTERIS, UT
IN SECUNDIS NUPTIIS
NON VADANT
XXXVIII
Presbyteri ad
secundas
nuptias convivam fieri
non oportet, quod hi, qui
ad secundas nuptias
veniunt,
poenitentiam
postulent.
Quomodo potest presbyter
ille esse, qui
propter convivium interest
tali coniugio?
DE HIS,
QUI AD DIACONIUM ELIGUNTUR
XXXVIIII Diaconus, qui
eligitur,
si contestatus fuerit
pro accipiendo matrimonio
et dixerit non
posse in
castitate
permanere,
hic non ordinetur.
Quod si in
ordinatione
tacuerit
et ordinatus fuerit
et postea matrimonium desideraverit, alienus
sit a ministerio et
vacet a clero.
XL Non
liceat diaconum ante
presbyterum sedere,
nisi cum iussione
presbyteri.
<W411, f.
189r>
XLI Non liceat
quemlibet ministeria tangere,
nisi subdiacono aut
acolito in secretario <E97,
f. 355va> vasa dominica.
XLII Non
liceat mulieres in
secretarium ingredi.
XLIII Lector,
si viduam alterius
uxorem acceperit, in
lectorato permaneat
aut, si forte
necessitas
sit, subdiaconus fiat,
nihil autem supra.
Similiter
et si bigamus fuerit.
XLIIII Si
subdiaconus
secundam
duxerit uxorem, inter
lectores
vel ostiarios habeatur,
ita ut apostolum
non legat.
XLV Non
liceat in
pulpito psallere aut
legere, nisi qui ab
episcopo
lectores
sunt ordinati.
XLVI
Si
quis obligatus tributo servili vel
aliqua condicione vel
patrocinio
cuiuslibet
domus, non est
ordinandus
clericus,
nisi probatae vitae
fuerit et patroni
consensus
accesserit.
XLVII
Si
quis servum alienum
causa religionis doceat
contemnere dominum
suum et recedere
a servitio eius,
durissime in omnibus
arguatur.
XLVIII
Non
liceat in
quadragesima natales
martyrum
celebrare, sed
tantum <V1341, f.
113vb>
sabbato et dominica pro
commemoratione eorum
oblationes offerre, sed
nec natalitia nec
nuptias liceat in
quadragesima celebrari.
<O93, f.
97vb>
XLVIIII Non liceat
ante duas septimanas
paschae,
sed ante tres,
ad baptismum
suscipere
aliquem.
Oportet autem, ut in
ipsis diebus, qui
baptizandi sunt,
symbolum
discant et in
quinta feria novissimae
septimanae
episcopo
vel presbytero reddant.
<V630, f.
175vb>
L Non liceat quinta
feria fratres novissimae
septimanae
ieiunium
solvere et omnem
exhonorare
quadragesimam, sed
sincere abstinentes totam
quadragesimam perexire.
LI Omni
tempore episcopo liceat
chrisma conficere et
per suas dioceses
destinare, ita
ut ad dirigendum
chrisma diaconus aut
subdiaconus
ante diem paschae
de singulis ecclesiis
ad episcopum destinetur.
LII Presbyter
praesente
episcopo
non signet infantes,
nisi forte ab
episcopo
fuerit illi praeceptum.
LIII Non
liceat presbytero prius episcopo
introire
in baptisterium, sed
cum episcopo, nisi
forte aut absens fuerit
aut aegrotus.
LIIII
Si
qua mulier praegnans
desideraverit
gratiam baptismi percipere,
quando voluerit, habeat
potestatem.
Nam nihil in
hoc participat mater
infanti,
qui nascitur, propterea quod
unicuique propria voluntas
in confessione monstretur.
LV <E97,
f. 355vb> Non oportet
aliquid aliud in
sanctuario
offerri praeter panem
et vinum et
aquam, quae in
typo Christi
benedicuntur, quia
dum in cruce
penderet,
de corpore
eius sanguis effluxit
et aqua. Haec
tria unum
sunt in Christo
Iesu, haec hostia
et oblatio dei
in odorem suavitatis.
LVI Forasticis presbyteris praesente
episcopo
vel presbyteris civitatis offerre
non liceat neque
ministrare
in populo nisi
forte illis absentibus.
<W411, f.
189v>
LVII Si quis
presbyter publicam
poenitentiam
a sacerdote acceptam
aut aliqua necessitate die
dominica pro
quadam religione ieiunaverit, sicut
Manichaei,
anathema
sit. Similiter et
quod ab apostolis
traditum
canon tenet, antiquus
placuit,
ut per omnes
dominicas
et per
omnes dies paschae
usque ad quinquagesimam non
prostrant se in oratione
humilitatis,
sed recto vultu
ad dominum orationis fungantur
officio, quia
in his diebus
gaudium resurrectionis domini
celebramus.
<V1341, f.
114ra>
LVIII Si quis
non pro abstinentia, sed
pro exsecratione escarum abstinet, placuit
sancto concilio, ut
praegustet
et sic,
si vult abstinere, abstineat.
Si autem spernit,
ita ut olera
cocta cum carnibus
non degustet, iste non
oboediens
nec suspicionem heresis
a se removens
deponatur
de ordine clericatus.
LVIIII Non liceat sacerdotibus vel
clericis
aliqua spectacula in
nuptiis vel
in conviviis spectare, sed
oportet,
<V630,
f. 176ra> antequam
ingrediantur
ipsa spectacula, surgere
et redire inde.
LX Non
liceat clericos incantatores esse
et ligaturas facere,
quod est colligatio
animarum.
Si quis haec
facit, de ecclesia proiciatur.
LXI Non
liceat sacerdotes vel
clericos,
sed nec religiosos
laicos convivia facere de confertis.
LXII Si
quis oblitus timorem domini
et sanctarum scripturarum, quae
dicit pecuniam suam
non dedit ad
usuram, post hanc
cognitionem
magni concilii
feneraverit
et centesimam exegerit, aut ex
quolibet
negotia turpis lucri quaesierit
aut per diversas
species vini vel
frugis vel
cuiuslibet
rei emendo vel
vendendo aliqua
incrementa
susceperit, de
gradu suo alienus
habeatur
a clero.
LXIII Si
quis presbyter aut
diaconus
vel quilibet clericus
ecclesiae
deputatus,
si intra
civitatem <E97,
f. 356ra> fuerit aut
in quolibet loco,
in quo ecclesia
est, et ad
cotidianum
psallendi sacrificium matutinis
vel vespertinis horis
ad ecclesiam non
convenit,
deponatur
a clero, si
tamen castigatus veniam
ab episcopo per
satisfactionem
noluerit
promereri.
LXIIII Non
liceat quemlibet clericum
die dominico ab
ecclesia
absente esse,
sed missarum solemnibus
interesse
et ieiunio.
LXV Non
oportet clericos vel
laicos religiosos ante
sacram horam diei
tertiam inire convivia,
neque aliquando clericos
nisi hymno dicto
edere panem et
post cibos gratias
auctori deo referre.
LXVI Non
oportet clericis comam nutrire
et sic ministrare, sed
attonso capite
patentibus
auribus et secundum
Aaron talarem vestem
induere,
ut sint in
habitu ornato.
LXVII Non
oportet psalmos compositos
et vulgares in
ecclesia
dicere neque libros,
qui sunt extra
canonem legere
nisi solos canonicos
novi et veteri testamenti.
<W411, f.
190r>
LXVIII Non oportet
clericos
ignaros et praesumptores super
monumenta
in campum ministeria
portare aut distribuere sacramenta, sed
aut <O93, f.
98ra>
in ecclesia aut
in basilica, ubi
martyrum
<V1341,
f. 114rb> reliquiae
sunt depositae,
ibi pro
defunctis
oblationem
offerri.
<E97,
f. 356rb> LXVIIII Non
liceat christianis prandia
ad defunctorum sepulchra
deferre et sacrificare mortuis.
LXX
Non liceat
clericis
vel laicis ab
hereticis
eulogias accipere,
quia maledictiones sunt
magis quam benedictiones, neque
liceat aut cum
hereticis
aut schismaticis orare.
LXXI Si
quis paganorum consuetudinem sequens
divinos et sortilegos in
domum suam
introduxerit,
quasi ut malum
foras mittant aut
maleficia
inveniant
vel lustrationes <V630, f.
176rb>
paganorum
faciant,
quinque annis poenitentiam agant.
LXXII Non
liceat christianis tenere
traditiones
gentilium
et observare vel
colere elementa aut
lunae aut stellarum
cursus aut
inanem signorum fallaciam pro
domo facienda vel
propter segetes vel
arbores plantandas vel
coniugia
socianda.
Scriptum
est enim: Omnia, quae facitis
aut in
verbo aut in
opere, omnia in
nomine domini nostri
Iesu Christi facite
gratias agentes deo.
LXXIII Non
liceat agere
diem Kalendarum
et otiis vacare
gentilibus, neque
lauro aut viriditate
arborum cingere domos.
Omnis haec
observatio
paganissima est.
LXXIIII Non
liceat in herbarum collectionibus, quae
medicinales
sunt, aliquas observationes aut
incantationes
attendere,
nisi tantum cum
symbolo divino aut oratione
dominica,
ut tantum deus
creator omnium et
dominus honoretur.
LXXV Non
liceat mulieres christianas vanitatem in
suis laneficiis observare,
sed deum invocent
adiutorem,
qui eis sapientiam
texendi donavit.
LXXVI Si
cuius uxor adulterium
fecerit aut vir
in alienam uxorem irruit, VII
annis poenitentiam agat.
LXXVII Si
qua mulier fornicaverit et
infantem,
qui exinde fuerit
natus, occiderit, <E97,
f. 356va> et quae
studuerit
abortum facere, et
quod conceptum est,
necare aut
certe, ut non
concipiat, elaborare sive
ex adulterio sive
ex legitimo coniugio,
has tales mulieres
in morte recipere communionem priores
canones decreverunt, nos
tamen pro misericordia sive
tales mulieres sive
conscias scelerum
ipsarum decem annis
agere poenitentiam iudicamus.
LXXVIII Si
quis voluntarie homicidium
fecerit,
ad ianuam ecclesiae
catholicae
semper subiaceat, et
communionem
in exitu vitae
suae recipiat. Si
autem non voluntate,
sed casu aliquo homicidium fecerit, <W411, f.
190v>
prior canon VII
annis agere poenitentiam iussit,
secundus canon V
mandavit.
LXXVIIII Si
qua mulier
duos fratres aut
si quis vir
duas sorores
habuerit,
a communione abstineant usque
ad mortem. In
morte <V1341, f.
114va>
autem eis
communio pro
misericordia
detur. Si vero supervixerint communione
accepta et de
infirmitate
convaluerint, agant plenam
poenitentiam
tempore constituto.
<V630, f.
176va>
LXXX Si
quis multis nuptiis
fuerit copulatus, poenitentiam agat,
conversatio
autem et fides
poenitentis compendit tempus.
LXXXI Si
quis cuiuslibet
animalis commixtione peccaverit, XV
annis in humilitate
subiaceat
ad ecclesiae ianuam
et post hos
aliis quinque annis
in orationis communione receptus
poenitentiam
agat et sic
gratiam sacramenti suscipiat.
Interrogentur
autem alii
de eo, qualem
vitam in poenitentia egerit,
et sic communionis misericordiam consequatur. Si
quis autem post
XX annos habens
uxorem huic peccato
irruerit,
XXV annis habens uxorem
huic peccato irruerit
viginti et quinque
annis humilitati subiaceat
et quinque
annis orationibus tantum
communicans,
postea recipiat sacramentum. Quod
si et hanc
mensuram
aliquis transgressus fuerit,
sacramentum
in exitu consequatur, oportet
enim tales inter
daemoniosos
orare.
LXXXII Si
quis de corpore
exiens novissimum et
necessarium
communionis
viaticum
expetit,
non ei
denegetur.
Quod si in
desperatione positus
post perceptam communionem iterum
sanus fuerit factus,
tantum oratione particeps sit.
Nam non accipiat
sacramentum,
donec constitutum poenitentiae impleat
tempus. Qui ergo
in exitu mortis
sunt <E97,
f. 356vb> et desiderant
accipere
sacramentum,
cum consideratione et
probatione
episcopi
accipere
debent.
LXXXIII Si
quis intrat in ecclesiam
dei et
sacras scripturas audit,
et pro luxuria sua
avertit se a
communione
sacramenti
et in observandis mysteriis
declinat
constitutam
regulam disciplinae, istum
talem proiciendum de
ecclesia
catholica
esse decernimus, donec
poenitentiam
agat et ostendat fructum
poenitentiae
suae, ut possit
communione percepta indulgentiam promereri.
LXXXIIII Non
liceat communicare excommunicatis, neque
in domos eorum <O93, f.
98rb> introeuntes orare
cum eis; neque
liceat cum eis
in alia ecclesia
segregari. Si
autem aliquis episcopus
aut presbyter aut
diaconus
aut quilibet ecclesiasticus excommunicato communicaverit, quasi
perturbans
omnem disciplinam ecclesiasticam excommunicetur.
O93, f.
98rb; V630, f.
176vb; W411, f.
190v; V1341, f.
114va; E97,
f. 356vb