O93, f. 103va; V630, f. 183vb; N442, f. 75rb;
I83, f.
162rb; VD38, f. 154rb; P9629, f. 54ra;
SG670, p.
329b; Bcan4, f.
117r; E97, f. 89rb; P102
INCIPIT EPISTOLA MARCI PAPAE SUCCESSORIS VIDELICET
SILVES<I83, f. 162va>TRI RESCRIPTA DE MISSIONE NICENI
CONCILII CAPITULORUM ATHANASIO ET OMNIBUS AEGYPTIORUM EPISCOPIS.
[H.
1] Dominis venerabilibus fratribus Athanasio et universis Aegyptiorum episcopis Marcus
sanctae Romanae apostolicaeque sedis et universalis ecclesiae episcopus.
Doleo, fratres, et nimis contristor super afflictione vestra, sed oppido consolor, quod vento agitata harundo non estis, sed recta in fide inter omnes procellarum et turbinum colluctationes incessanter perduratis .
Lectis ergo fraternitatis
vestrae litteris vigorem constantiae vestrae, quem olim noveramus, agnovimus congratulantes vobis, quod ad custodiendum Christi gregem pastoralem curam vigilanter insequimini, ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt,
bestiali
saevitia <Bcan4,
f. 117v> simplices quosque dilacerent, qui non ad hoc subintrarunt, ut aliqua cor<VD38, f.
154va>rectione proficiant, sed ut <V630, f. 184ra> ea,
quae sunt sana,
corrumpant. Quapropter moneo et hortor dilectionem vestram, ut bonum, quod coepistis, adminiculante divina gratia usque in finem <I83, f. 162vb>
perducere sataga<SG670,
p. 330a>tis veritatis voce monente: Beatus, qui persevera<N442, f.
75va>verit usque
in finem. Unde enim beata perseverantia nisi de virtute patientiae? Nam
iuxta apostolum omnes, qui voluerint in Christo pie vivere, persecutionem patientur, quae non in eo tantum computanda est, quod contra
christianam
pietatem aut ferro aut ignibus agitur aut quibuscumque suppliciis, <E97,
f. 89va> cum
persecutionum saevitiam suppleant et dissimilitudines morum et contumaciae inoboedientium et malignarum tela linguarum, quibusque conflictationibus communia semper
membra pulsantur, et nulla piorum portio conflictatione sit
libera, ita ut periculis nec otio careant nec labore. Nam haec et omnia incrementa probabilium studiorum et in
eis usque
ad finem perseve<P9629, f. 54rb>rantia atque bonae voluntatis incrementa ad Christi
<VD38,
f. 154vb> gratiam semper sunt referenda, ut in omnibus, quae agimus, deus omni perfecte laudetur tempore.
De capitulorum namque verorum Niceni concilii, quibus vos <SG670,
p.
330b> interfuisse litteris vestrae fraternitatis
significastis, a nostris, qui una vobiscum interfue<I83, f. 163ra>runt,
diligentioribus
requisivimus collocutionibus, qui ita, ut vestrae testatae sunt litterae omnem nobis ordinem exposuerunt
et vestram
epistolam per omnia veram esse testificaverunt , non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitraremur, sed nos et vos illosque absque ulla in posterum titubatione unum sentire optaremus, et sancta Romana ecclesia, quae semper
immaculata
mansit et domino praevidente et beato apostolo Petro opem ferente in futuro manebit, sine
ulla
hereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persisteret.
His ita peractis diligenter requiretis in sancto nostrae et apostolicae sedis scrinio eadem, quae
sanctae
recordationis praedecessori meo Silvestro sunt directa LXX, sicut
si<VD38, f. 155ra>gnificastis, capitula illaesa invenimus. Ipsa enim vobis propter
auctoritatem
et subscriptionem <SG670,
p. 331a> tantorum patrum et eius magni concilii minime misimus,
sed per
eadem coram apocrisiariis vestris alia similia <N442, f. 75vb>
eundem numerum
eademque verba et ipsam subscriptionem continentia vobis scribere et sub certa stipulatione et
confirmatione mittere curavimus. Et
<I83,
f. 163rb> quis est, qui fratribus talia negare audeat? Nam non neglegenda nobis haec per
sancti
spiritus gratiam dominus docuit, sed fideliter exercenda et fratribus
contradenda et docenda distribuit. Haec apostolorum viva traditio, haec est vera
caritas,
quae praedicanda est et praecipue diligenda <E97,
f. 89vb> ac fovenda atque fiducialiter ab omnibus
tenenda.
<O93, f. 103vb> [H. 2] Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum Christi ecclesia, quae per dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probabitur nec hereticis novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei
christianae
percepit ab auctoribus <SG670,
p. 331b> suis
apostolorum Christi
principibus illibata finetenus manet, <VD38, f. 155rb>
secundum
ipsius domini salvatoris divinam pollici<P9629, f.
54va>tationem,
qui suorum discipulorum principi <V630, f. 184rb> in suis
fatus est evangeliis: Petre, inquiens, ecce satan expetivit, ut cribraret vos sicut, qui cribrat triticum. Ego autem pro te rogavi, ut non <I83, f.
163va> deficiat fides
tua, et tu aliquando confirma fratres tuos.
Consideret itaque vestra
excellens
prudentia, quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita et in fide recta <Bcan4,
f. 118r> atque
hereticis et aemulis Christi repugnare et numquam a veritatis
tramite
declinare, quoniam dominus et salvator omnium, cuius fides est, qui pro
nobis mori non dubitavit et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit et
confirmare
eum fratres suos admonuit. Quod apostolicos
pontifices meae
exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est
cognitum, quorum <SG670, p. 332a> et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedissequa cupit exsistere. [H. 3]
Vae enim erit nobis, qui huius ministerii onus susceptum habemus, si veritatem salvatoris nostri Iesu Christi, quae <VD38, f. 155va> apostoli
praedicaverunt,
praedicare neglexerimus . Vae erit <I83, f. 163vb> nobis,
si silentio
<N442, f. 76ra> veritatem oppresserimus, qui erogare
nummulariis iubemur, id est christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus
examine, si
sermonum eius veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus
et de
officio suscepto rationem iustus iudex Christus deus noster districtam
exegerit? Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram,
obtestor et
moneo, ut, qua debetis et potestis sollicitudine, vigiletis ad investigandos <E97,
f. 90ra> hereticos
et inimicos sanctae dei ecclesiae, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius
divulgetur, <SG670, p. 332b> severitate, qua potestis, pro viribus
exstirpetis,
quoniam, ut habebit a deo dignae remunerationis praemium,
qui
diligentius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit
exsecutus, ita ante tribunal domini de reatu
neglegentiae se non
poterit excusare, quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis
auctores noluerit custodire.
Data VIIII Kalendas
Novembris Nepotiano
et <VD38, f. 155vb> Fecundo viris clarissimis consulibus.
O93, f. 103vb; V630, f. 184rb; N442, f. 76ra;
I83, f.
163vb; VD38, f. 155vb; P9629, f. 54va; SG670, p.
332b; Bcan4, f.
118r; E97, f. 90ra; P102