O93,
f. 114vb; V630, f. 202ra; N442, f. 103vb; P9629, f. 75rb
ITEM
INCIPIT EPISTOLA DAMASI ROMANAE
ECCLESIAE EPISCOPI, QUI POST <V630, f. 202rb> LIBERIUM
PONTIFICATUS
IURA SUSCEPIT, MULTIS
SCILICET VIRTUTUM ORNATUS INSIGNIBUS. IS ENIM HIS IN EPISTOLIS HABUIT
NONAGINTA CONSORTES EPISCOPOS, QUI EX ITALIIS ATQUE GALLIIS IN ROMANAM
CONVENERUNT URBEM, QUORUM NOMINA PROPTER MULTITUDINEM NON SUNT INSERTA.
XXIII
Damasus et ceteri episcopi Roma congregati dilectissimis
fratribus in
Illyrico constitutis episcopis in domino salutem.
Credimus sanctam fidem vestram in apostolorum
eruditione
fundatam hanc tenere et hanc populis universis exponere, quae
videlicet a
constitutis patrum nulla ratione dissentit, per quos iustum est ceteros
erudiri. Sed relatione Gallicanorum et venerandorum fratrum quosdam heresibus favere
cognovimus,
quod malum non solum cavere debent episcopi, sed etiam reluctari contra
ea, quae gesta sunt imperitia aut simplicitate quorundam pravis interpretationibus
deceptorum.
Variis ergo doctrinis non decet labefactari, sed magis patrum nostrorum
laborare sententiam.
Auxentium igitur Mediolanum praecipue in hac causa
damnatum
esse liquet. Unde iustum est in universo Romanorum orbe doctores legis ea, quae
legis sunt,
sapere et non finem <P9629, f. 75va> doctrinis variis
maculare.
Itaque dum primum hereticorum coepisset nequitia pullulare, sicut etiam nunc blasphemia
nefandorum
patet Arrianorum, tunc patres nostri trecenti decem et octo electi
habito tractatu in urbe Nicena, hunc murum firmissimum contra arma diabolica statuerunt et hoc remedio
venena mortifera sunt depulsa, <N442, f. 104ra> ut pater
et
filius unius divinitatis, unius virtutis uniusque magnitudinis debeat credi uniusque
essentiae sive substantiae simul et spiritus sanctus. Aliter vero
sapientes
alienos esse nostra communione iudicaverunt. Quem terminum salutarem
adorabilemque deliberationem corrumpere quidam aliis cogitationibus atque temerari voluerunt.
Sed in ipso principio et ab his ipsis, qui in Arimino revocare aut rertactare compellebantur usque ad hoc
causa correpta est, ut confiterentur alia sibi circumventione subreptum
aut certe, quia non intellexerunt patrum sententiae in Nicea
constitutae hoc esse contrarium, neque enim praeiudicium aliquod fieri
potuit per
numerum Arimino congregatum, quando constat neque Romanum episcopum,
cuius ante omnia decebat eos exspectare decretum neque Vincentium, qui
tantis annis episcopatum inviolabiliter custodivit neque alios talibus
praebuisse consensum, <V630, f. 202va> maxime dum, sicuti
praediximus, isti ipsi, qui per conventionem declinasse videbantur,
ipsi denuo utentes meliori consilio haec sibi displicere testati sunt.
Perspicit itaque vestra salubritas hanc solam fidem, quae Nicea apostolorum
auctoritate fundata
est, esse perpetua firmitate servandam et simul orientales hoc facere
nobiscum, qui se catholicos esse cognoscunt, occidentales etiam
gloriari. Credimus autem languentes in isto conamine non tarde a nostra separandos esse communione et ab eis
episcopatus
nomen auferri, quatenus populi eorum liberati errore respirent. Nullo
enim modo a deceptione poterunt corrigere populum, qui de<N442,
f.
104rb>ceptionis laqueo detinentur. Concordet igitur
cum omnibus dei sacerdotibus
etiam caritatis vestrae
sententia, in qua vos fixos ac firmos exsistere iudicavimus. Si ergo
etiam nos vobiscum recte credere debemus, vestrae nos caritatis
litteris <P9629, f. 75va> laetificate reciprocis. Valete,
fratres
karissimi.
Dat. XVII Kalendarum Nov. Siricio et Ardabure vv.
cc. conss.
O93,
f. 114vb; V630, f. 202va; N442, f. 104rb; P9629, f. 75vb