O93, f. 123va; V630, f. 210va; N442, f. 126ra;
P9629, f.
91vb; W411, f. 249v; V1341, f. 150ra
XVI ITEM INNOCENTII PAPAE AD EUNDEM
AURELIUM CARTAGINENSEM EPISCOPUM DE PASCHA.
Innocentius Aurelio.
Caritatis nostrae officium nullo intervallo dirimitur, etiam si carta nullos apices ferat; vivit enim spiritalis gratia alternis in cordibus, et amorem nostrum confovet sacerdotalis ipsa societas.
Cur ergo indignum est <V630, f. 210vb>
unitatem
ecclesiae custodiri, idemque omnes pariter et
sentiamus et pronuntiemus, frater
carissime.
Has
ergo litteras de ratione paschali alterius, dico futuri anni praescripsi.
Nam cum ante
diem undecimum
Kalendarum Aprilium
pene
luna XVI colligatur - nam
quippiam minus est - itemque cum ante diem quarto
Kalendarum earundem veniat XXIII,
aestimavi XI Kalendarum memoratorum
die festa paschalia
celebranda, quoniam in
vicesima
tertia
luna
nullum
pascha umquam ante hoc
pascha
factum esse
cognoscimus. <V1341, f. 150rb> Sententiae meae exposui
atque
edixi tenorem. Iam prudentiae erit tuae,
consors
mihi
frater, cum unanimis
consacerdotibus
nostris hanc ipsam rem in synodo
religiosissima
retractare, <P9629,
f. 92ra> ut, si nihil dispositioni
nostrae
resultat,
nobis plenissime aperteque
rescribas,
quo
deliberatam
paschalem diem iam litteris ante,
ut moris est, reservandam suo tempore <W411, f. 250r>
praescribamus.
Compresbyterum
autem Arcidamum, quamvis
noverim, quod
libentissimo
amore suscipias,
tamen
ex abundantibus postulo, ut eum inter
tuos
habere digneris.
O93,
f. 124va; V630, f. 210vb; N442, f. 126ra; P9629, f.
92ra; W411,
f. 250r; V1341, f. 150rb