O93,
f. 133va; P9629, f. 109rb
INCIPIT
EPISTOLA PAPAE LEONIS AD AQUILEGENSEM EPISCOPUM.
Relatione
sancti fratris
et coepiscopi nostri
Septimi, quae in subditis habetur,
cognovimus quosdam presbyteros et diaconos ac diversi ordinis
<O93,
f. 133vb> clericos, quos Pelagiana sive Caelestiana heresis
habuit
implicatos, ita ad
vestrae provinciae
ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii
exigeretur erroris et pastoralibus excubiis nimium dormitantibus lupos
ovium pellibus tectos in ovile dominicum non depositis bestialibus
animis introisse, et quod per auctoritatem
canonum decretorumque nostrorum, ne insontibus
quidem conceditur
usurpasse, ut relictis
ecclesiis, quibus clericatum aut acceperant aut receperant,
instabilitatem suam per diversa circumferant amantes semper errare et
numquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam, qui nullo discusso
examine, nullo sunt praeiudicio suae professionis obstricti, hunc
maxime expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures domos
adeant et per falsi nominis scientiam multorum corda corrumpant. Quod
utique efficere non possent, si ecclesiarum praesules necessariam
diligentiam
in talium praeceptione
servassent nec cuiquam eorum evagari in diversa licuisset. Ne ergo hoc
ulterius neve
per quorundam
neglegentiam introducta pernicies ad versionem multarum tendat
animarum, hoc nos
auctoritate praecepti
industriae tuae fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos
synodo provincialium sacerdotum omni sive presbyteris
sive diaconi vel cuiuscumque ordinis clerici, qui de Pelagianorum
Caelestianorumque
consortio in
communioni catholicam ea imprudentia sunt recepti, ut non prius ad
damnationem <P9629, f. 109va> sui coarctarentur
erroris, nunc saltim posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte
detegitur, ad veram correctionem,
quae et ipsis prodesse et nullis possit nocere, cogantur. Damnent
apertis professionibus suis superbi erroris
auctores, et quod in doctrina eorum universalis ecclesia corruit,
detestentur, omniaque decreta synodalia, quae ad excisionem huius
hereseos apostolicae sedis confirmavit auctoritas, amplecti se et in
omnibus approbare plenis et apertis ac
propriae
manus scriptis
protestationibus hae
loquantur. Nihil in
verbis eorum
nihil
inveniatur ambiguum.
Quoniam non novimus
hanc eorum esse versutiam, ut in quacumque
particula
dogmatis exsecrandi,
quam a
nostrorum
soliditate
discreverint, nihil
sibi sensuum suorum aestimant esse non salvum. Cumque
omnia definitiones suas ad subrepente
facilitatem improbare se simulent atque deponere, hoc sibi tota
arte fallendi, nisi intelleguntur, excipiunt, ut gratia dei secundum
merita dari accipientium sentiatur. Quae utique nisi gratis
datur,
non est gratia, sed
merces retributioque meritorum dicente beato
apostolo: Gratis
salvi facti estis per fidem et hoc non ex vobis dei donum est, non ex
operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum creati
in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit deus, ut in illis
ambulemus. Omnis itaque bonorum operum donatio divina praeparatio
est, quia non prius quisquam iustificatur virtute, quam gratia, quae
unicuique principium iustitiae et bonorum fons atque origo meritorum
est. Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur praeveniri, ut,
quae ante gratiam proprio clara sit studio, nullo
videatur peccati originalis vulnere sauciata falsumque sit, quod
veritas ait: Quoniam filius hominis venit quaerere et salvare, quod
perierat.
Cavendum
ergo dilectioni tuae est magnaque diligentia providendum, ne per
huiusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur
et de olim exciso dogmate aliquod in provincia tua eiusdem mali germen
oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae
ecclesiae sobolem
veneno
sui odoris inficiat. Qui correctos se videre volunt ab omni suspicione
se purgent et oboediendo nobis probant
se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere
detrectaret,
sive ille clericus,
sive sit laicus
ab ecclesiae societate
pellatur, ne perditione
animae suae saluti insidietur alienae.
<O93,
f. 134ra> Illam
quoque partem
ecclesiasticae disciplinae, qua
olim a
sanctis patribus et a
nobis saepe decretum est, ut nec in presbyteratus gradu nec in
diaconatus nec in subsequenti
ordine clericorum ab ecclesia ad ecclesiam
transire cuiquam sit liberum, integrum revoces, admonemus, ut
unusquisque
non ambitione
illectus, non cupiditate seductus, <P9629, f. 109vb> non
persuasione omnium depravatus,
ubi ordinatus est, perseveret, ita ut, si quis sua quaerens, non
quae Iesu Christi, ad plebem
et ecclesiam suam redire neglexerit et ab honoris privilegio et a
communionis vinculo habeatur extraneus. Non autem
dubitet dilectio tua nos, si, quod
non arbitramus, neglecta fuerint, quae pro custodia canonum et pro fidei
integritate decernimus, vehementius commovendos, quia inferiorum
ordinem culpae ad nullius magis referendae
sunt, quam ad
desides neglegentesque
rectores, qui multum saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem
dissimulant adhibere medicinam.
O93,
f. 134ra; P9629, f. 109vb