O93,
f. 135vb; V630, f. 228ra; N442, f. 140rb; P9629, f. 112rb; W411, f.
266r; V1341, f. 160vb
LX
EPISTOLA
LEONIS PAPAE AD
FLAVIANUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM, UBI QUAERIT, QUOD
EUTICES
CONTRA FIDEM CATHOLICAM
SENTIENS A COMMUNIONE ECCLESIAE
AB
EO FUERIT SEPARATUS.
Dilectissimo
fratri Flaviano episcopo
Leo episcopus.
Cum
christianissimus et clementissimus imperator sancta
et laudabili fide pro
ecclesiae catholicae pace
sollicitus ad nos scripta transmiserit de his, quae
apud
nos
perturbationis strepitum commoverunt, miramur fraternitatem tuam,
quicquid
illud scandali
fuit, nobis silere
potuisse et non potius procurasse, ut primitus
nos insinuatio
magis
tuae relationis
instrueret, ne de
rerum gestarum fide
possemus
ambigere. Accepimus enim
libellum Euticetis presbyteri, qui se quaeritur accusante Eusebio
episcopo immerito <V630, f. 228rb> communione privatum,
maxime
cum evocatum se adfuisse testatur nec sui praesentiam denegasse, adeo
ut in ipso iudicio libellum appellationis se
asserat obtulisse nec tamen fuisse susceptum,
qua ratione compulsus sit, ut contestatorios
libellos in Constantinopolitana urbe proponeret. Quibus rebus
intercedentibus necdum agnoscimus, qua
iustitia a communione ecclesiae
fuerit separatus, sed respicientes ad causam facti tui nosse volumus
rationem
et usque ad nostram
notitiam cuncta
deferri, quoniam nos,
qui sacerdotum
domini matura volumus
esse iudicia,
nihil possumus
<W411, f. 266v> incognitis rebus in cuiusquam partis
praeiudicium definire, priusquam universa, quae gesta sunt, veraciter
audiamus. Et ideo fraternitas tua per idoneam
maxime aptamque
personam <V1341, f.
161ra> plenissima nobis relatione significet, quid
contra antiquam
fidem novitatis emerserit, quod severiori sententia dignum fuerit
vindicari. Nam et ecclesiae
moderatio et religiosa
piissimi principis fides multam nobis
sollicitudinem christianae pacis indicant,
ut amputatis dissensionibus fides catholica inviolata servetur et his,
qui
prava
defendunt ab errore revocatis,
nostra auctoritate, quorum fides probata fuerit, muniantur.
Nec aliqua poterit ex hac parte difficultas afferri, cum memoratus
presbyter libello proprio
sit professus, paratum se esse ad corrigendum, si quid in se fuerit
inventum, quod repraehensione sit dignum.
Decet
enim in talibus causis hoc maxime provideri,
ut sine strepitu
concertationum et
caritas custodiatur et veritas
defendatur, frater
carissime. Et ideo,
quia dilectio tua de tanta <N442, f. 140va> causa nos
videt
necessario esse sollicitos quam
plenissime et lucide universa
nobis, quod ante facere debuit,
indicare
festinet, ne inter
assertiones
partium aliqua
ambiguitate fallamur, et dissensio, quae in suis initiis abolenda est,
nutriatur, cum in corde nostro ea
observantia deo inspirante permaneat, ne
constitutiones <P9629, f. 112va> venerabilium patrum
divinitus
roboratae et ad soliditatem
fidei pertinentes prava
cuiusquam interpretatione violentur.
Deus
te incolumem custodiat, frater carissime.
O93,
f. 135vb; V630, f. 228rb; N442, f. 140va; P9629, f. 112va; W411, f.
266v; V1341, f. 161ra