O93,
f. 144ra; V630, f. 232vb; N442, f. 147va; P9629, f. 124va; W411, f.
241v; V1341, f. 145va
LXXVII
ITEM
LEONIS
AD FAUSTUM ET MARTIANUM.
Leo
episcopus Fausto,
Martino,
Petro, Manuel, Iob
,
Anthioco, Abrahamo,
Teodoro,
Pientio, Eusebio,
Elepio,
Paulo, Asterio et Caroso presbyteris
et archimandritis et Iacobo diacono et archimandritae.
Causa
fidei, <P9629, f. 124vb> in qua salus christiana
consistit, multa
me sollicitudine laborare compellit <N442, f. 147vb>
metuentem,
ne improbitas,
quae in suis fuerat
amputanda
principiis, processu
temporis et pertinacior fiat et altior.
Nam, cum
clementissimus
imperator talia ad nos scripta direxit, quibus sollicitudinem suam pro
pace universalis ecclesiae demonstrarent,
ipse Constantinopolitanus
episcopus et hi, qui eundem consecrarunt, praeter
id, quod ad ordinationem novi antistitis pertinebat, nihil nobis de
compressis vel abdicatis
erroribus <W411, f. 242r> indicarunt,
quasi in illa ecclesia nullum scandalum, nulla exstitisset offensio,
aut non hic
praecipue fuerit
ordinati meritum demonstrandum, si aliena a
se, quae catholicorum sensibus sunt adversa, docuisset. Ne
ergo, quod inter longinquas regiones accidere
solet, in nimias
dilationes tenderent
veritatis examina,
fratres et
coepiscopos nostros Abundium
et Asterium, sed et Basilium et Sanatorem
presbyteros
probatissimos
<V630, f. 233ra> viros ad piissimum
principem cum
sufficienti paternarum
auctoritatum
instructione
direximus. Quos
in omnibus, fratres
carissimi, diligentia
ac sollicitudine vestra
cupimus adiuvari, ut impietas, quae caecis ausibus
in exitialia
abrupta
processit, simplices quoque
decipiendi
ulterius non habeat
potestatem, cum altiori
medicina etiam illis cupiamus per correctionis
remedia subveniri,
qui aut peritia
sunt lapsi aut errore
traducti. Et ideo vos, qui iustificamini
per fidem, quia
catholicam diligitis
veritatem et
singulari sacramento
salutis humanae per spiritum sanctum estis edocti, collaborate
nobiscum et, quanta potestis devotione, satagite,
ut falsitate
defensa
secura per totum mundum dei
pace potiamur.
Dat.
XVI Kal. August. Valentiniano
augusto VI
et Abieno
vv. cc. conss. aera qua
supra.
O93,
f. 144rb; V630, f. 233ra; N442, f. 147vb; P9629, f. 124vb; W411, f.
242r; V1341, f. 145va