P9629,
f. 143ra; V630, f. 253va; N442, f. 175ra; W411, f. 286r; V1341, f. 172vb
P9629,
f. 143ra; V630, f. 253va; W411, f. 286r; V1341, f. 172vb
CIIII
EPISTOLA FELICIS
PAPAE AD EPISCOPOS PER
SICILIAM. INCIPIUNT
CAPITULA DECRETORUM.
|
N442,
f. 175ra
CXXXV
INCIPIT SYNODALE DECRETUM FELICIS PAPAE
Flavio
Boetio viro
clarissimo consule sub die tertium Iduum Martiarum in basilica
Constantiniana residente venerabile viro papa Felice unacum episcopis
numero quadraginta quattuor, residentibus etiam presbiteris septuaginta
sex, astantibus quoque diaconibus vel cuncto clero Felix praedictus
episcopus ecclesiae catholicae urbis Romę eidem presidens synodo dixit:
Communis dolor et generalis est gemitus, quod intra Africam
rebaptizatos etiam episcopos, presbyteros diaconosque cognovimus, quę
res sine dubio ad vestram quoque pervenit notitiam sanctitatis. De quo,
quid observari debeat, ordinare nos convenit. Proinde ut manifesta sit
super hoc nostra sententia, quae nobis sunt visa, recitentur.
Anastasius diaconus recitavit:
|
I
De his,
qui rebaptizati
doluerunt et postea
poenitere voluerunt.
II
De presbyteris vel diaconibus, qui in lapsu hereticorum sese
baptismati
dederunt.
III
De his, qui se
rebaptizandos impie
dederunt.
IIII
De his, qui per ignorantiam
aetatis rebaptizati sunt.
V
De his, qui ab hereticis baptizati aut rebaptizati sunt, ut ad
ecclesiasticam militiam non pertingant.
VI
De poenitentibus, ut ab aliis episcopis non suscipiantur.
Dilectissimis
fratribus universis episcopis per Siciliam
constitutis Felix
in domino salutem.
Qualiter
in Africanis regionibus astutia diaboli
saevierit
in populum christianum
atque in id multiplici deceptione proruperit, ut non modo vulgus
incautum, sed ipsos quoque in
mortis profunda
demerserit sacerdotes,
nullus orbis
non ingemuit,
nulla terra nescivit. Unde in
grandi merore positi dissimulare non possumus pereuntium atque a nobis
exigendarum discrimen
animarum. Quapropter competens
adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas
mortifera capitis
peste
nihil prosit, sed segnius
tracta pernicies reatu
non legitimae curationis involvat pariter
saucios et
medentes.
DE
HIS, QUI REBAPTIZATI
DOLUERUNT ET POSTEA
POENITERE
VOLUERUNT.
I
Imprimis itaque venientis ad vos et remedium postulantis
sollicite discutienda
est professio et persona decepti, ut medela
possit congruens
exhiberi, <V630, f.
253vb> et qui satisfacturus deo per poenitentiam rebaptizatum se
legitime doluerit, utrum ad hoc facinus
concurrerit
an impulsus
accesserit, requiratur sciens,
<N442, f. 175rb> quod se decipiat ipse, qui fallit,
nihilque
per nostram facilitatem tribunalis excelsi iudicio derogari, cui illa
sunt recta,
quae pia, quae vera,
quae iusta sunt et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio
voluntatis. Deterior
est autem causa
illius, qui forte pretio
sollicitatus est, ut periret. Nihil enim intemptatum relinquit
inimicus, cui ne de sua liceat gaudere
captura, <V1341, f. 173ra> succurrendum est irretitis
et conterendus
<W411, f. 286v>
venantis
est laqueus, ut
infucatum
lamentantibus
lapsum tam iustitiae moderatione, quam
compunctione pietatis ad aulam, quam reliquerant,
sit regressus. Nec pudeat forsitan aut pigeat indictis ieiuniorum
gemituumque
temporibus oboedire
aut aliis observantiae
salubrioris
obtemperare
praeceptis, quia humilibus datur gratia, non superbis. Sit ergo ruina
sua
prostratus, si
quis in Christo fieri
quaerit erectus, et per dispositionis
nostrae ministerium,
quod vestram sequi
convenit caritatem, nec alicui fas est vel velle vel posse
transcendere, causas eius, qui
contra apostolicam doctrinam ad iterationem se baptismatis nimis
infaustam
dedit vel eius, qui
aliquibus argumentis excusandum callide proprium putaverit esse
consensum, <P9629, f. 143rb> sacerdotali vigore et
humanitate
tractemus,
ut in eis fides, quae
nisi est una iam nulla est, adiutorio domini iudicis ad salutem sine
nostrae operationis offensione reparetur. Quia cum peccatoris a
nobis satisfactio protrahitur, non praeter nostram laudem atque
laetitiam mens eius ad veniam purgatior invenitur. Et ideo
memineritis hanc super
his nos
habere sententiam,
ut, servata
discretione
peccantium, non eadem cuncti, qui lapsi sunt lance,
pensentur, quoniam maioris castigationis est exigendus
usura
,
cui domus domini commissa fuerit disciplina.
DE
PRESBYTERIS VEL DIACONIBUS, QUI IN LAPSU HERETICORUM SESE
BAPTISMATIS
DEDERUNT.
II
Ut ergo ab
ecclesiae summitatibus
inchoemus,
eos, quos episcopos,
presbyteros vel diaconos fuisse constiterit et
seu
optantes
forsitan seu coactos
lavacri illius unici
salutarisque
claruerit fecisse
iacturam et Christum,
quem
non solum dono regenerationis, verum etiam gratia percepti honoris
induerant, exuisse, cum constet
neminem ad secundam
tinctionem venire
potuisse, nisi se palam christianum
negaverit et professus fuerit se
esse paganum.
Quod cum
generaliter sit in omnibus
exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris et
diaconibus auditu
saltim dictuque
probatur horrendum. Sed
quia idem
dominus atque
salvator clementissimus est et neminem vult
perire, usque ad exitus <N442, f. 175va> sui diem in
poenitentia, si resipiscunt, iacere conveniet,
nec orationi
nec
modo fidelium, sed nec caticuminorum quidem
omnimodis
interesse, quibus
communio laica
in
morte redhibenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere
probatissimi
sacerdotis cura
debebit.
DE
RELIQUIS, QUI SE REBAPTIZANDOS IMPIE DEDERUNT.
III
<V1341, f. 173rb> De clericis autem et monachis vel
puellis dei aut saecularibus servari praecipimus hunc tenorem, quem
<V630, f. 254ra> Nicena synodus circa eos, qui lapsi sunt
vel
fuerint, servandum esse constituit, ut
scilicet,
qui
nulla necessitate, nullius rei timore
atque periculo se, <W411, f. 287> ut rebaptizarentur,
hereticis
impie dederunt, si tamen eos ex corde poeniteat,
tribus annis inter
audientes sint,
septem autem annis subiaceant inter poenitentes manibus sacerdotum,
duobus etiam
oblationes modis
omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo popularibus
in oratione
socientur, nec
confundatur
deo colla
submittere, qui eum non timuit
abnegare.
Quod si utpote
mortales
intra metas
praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est
imploranti et seu
ab episcopo, qui
poenitentiam dederit seu
ab alio,
qui tamen datam esse
probaverit aut
similiter
presbytero viaticum abeunti de saeculo non negetur.
DE
HIS, QUI PER IGNORANTIAM AETATIS REBAPTIZATI
SUNT.
IIII
<P9629, f. 143va> Pueris autem, quibus, quod adhuc
imberbes
sunt, a pubertate
vocabulum est, seu
clericis sive laicis aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia
suffragatur aetatis, aliquamdiu
sub manus
impositione
detentis
reddenda communio est, nec eorum exspectanda
poenitentia, quos excipit
a
coercione
censura. Quod est a nobis provide
constitutum, ne hi, quibus in terreni labe
contagii plus minusve
restat ad
vitam, dum adhuc in
poenitentia sunt, poenitenda forte committant. Quod si ante praefinitum
poenitentiae tempus
dispectus
a medicis aut evidentibus mortis
pressus indiciis recepta, quisquam communionis gratia convalescit,
servemus in eo, quod Niceni canones ordinarunt,
ut habeatur inter illos, qui in oratione sola communicant,
donec impleatur spatium temporis eidem praestitutum.
Nec
caticuminos nostros,
qui sub tali professione baptizati sunt, praeterimus, quia
non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinaverunt, eius,
qui
quolibet modo Christum, quem
semel confessus
est, abiurarit.
Tribus annis inter audientes sint et postea cum catecuminis
permittantur orare per manus impositionem
communionis <N442, f. 175vb> catholicae gratiam
percepturi,
exceptis sane tantummodo episcopis, presbyteris et diaconibus, quibus
solo mortis suae tempore reconciliandos
esse iam diximus. Ceteros, id
est seu clericos sive monachos seu laicos sexus utriusque personas,
quos violentiae
periculo
coactos
iterationem
baptismatis subisse constiterit vel qui aliquo commento huius se
facinoris piaculo
dixerint
non teneri,
his
poenitentiam per triennium <V1341, f. 173va> durare
decernimus et
per manus impositionem ad societatem recipi
sacramenti.
DE
HIS, QUI AB HERETICIS BAPTIZATI
AUT REBAPTIZATI
SUNT,
UT AD ECCLESIASTICAM MILICIAM NON PERTINGANT.
V
In
illo
per omnia custodito,
ne ex eis umquam, qui in qualibet aetate alibi
quam in ecclesia catholica aut
baptizati aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam
militiam prorsus permittantur accedere. Quibus satis esse debet, quod
in catholicorum numerum
sunt recepti, quod
de suo ordine et
communione videbitur
ferre iudicium, quisquis hoc violaverit
antistitum,
vel qui non
removerit eum, <W411, f. 287v> quem ex eis ad ministerium
clericale
obrepsisse
cognoverit.
DE
POENITENTIBUS, UT AB
ALIIS EPISCOPIS NON SUSCIPIANTUR.
VI
<V630, f. 254rb> Curandum vero maxime et omni
cautela est providendum, ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum aut
etiam presbyterorum in alterius civitate vel diocesi poenitentem
vel sub manu positum sacerdotis aut
eum, qui reconciliatum se
esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris aut
in parrochia presbyteri
aut episcopus
in civitate
suscipiat. Quod
si aliqua
dissimulatione neglegitur,
culpa
tangit etiam clerum,
qui locis, in quibus hoc minus curatum fuerit, commoratur.
His
itaque rite dispositis et ad ecclesiarum <P9629, f.
143vb>
vestrarum notitiam nostra
deliberatione
perlatis parere
vos convenit, quibus
licet ad animarum reparationem nihil deesse videatur,
tamen si cui novi aliquid et, quod praeterire
non
potuit, fuerit
revelatum, secundum beatum Paulum apostolum tacente
priore fidenter
insinuet, quia
spiritus sanctus, ubi vult, spirat,
maxime cum sua causa tractatur,
nec nos pigebit audire, et si qua sunt omissa, non arroganter
abnuere, sed rationabiliter ordinare.
Deus
vos custodiat, dilectissimi fratres.
P9629,
f. 143vb; V630, f. 254rb; N441, f. 175vb; W411, f. 287v; V1341, f. 173va