Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Hormisda an Bischof Salustius von Sevilla
P9629,
f. 183rb; V630, f. 273vb; N442, f. 208va; W411, f. 304r
CXVIIII
ITEM HORMISDAE
PAPAE AD SALUSTIUM
SPALENSEM EPISCOPUM DE COMMISSA VICE PER BOETICAM
ET LUSITANIAM PROVINCIAS.
Dilectissimo
fratri Salustio
Hormisda.
Suscipientes
plena fraternitatis
tuae votiva gratulatione
colloquia, quae
nos
geminae salutis tuae laetificarunt
indicio
corporali
cum spiritualibus
officiis incolumitate subnixum,
congruum esse perspeximus hanc ipsam, quam mente
gerimus
,
verbis aperire
laetitiam. Edidisti
enim
boni documenta
pontificis, dum et praedicanda facis et ea suadere
non differs.
Praerogativam de
nostris sumpsimus electione iudicii, quando id te operari
sponte didicimus, quod ceteris imperamus. Oramus siquidem divina
beneficia cunctos agnoscere et hoc
ad
studia
ecclesiasticae pacis instrumenta transmisimus. Tu vota nostra et fideli
intelligentia <W411, f. 304v> percepisti
et officii protinus devotione complesti cunctis <V630, f.
274ra>
fratribus innotescens, quae
per caelestem gratiam cunctis profutura cognoveras. Suffragantibus
igitur tibi tot meritis piae sollicitudinis et laboris,
certe
iam delectat
iniungere, quae
ad nostri curam
constat officii pertinere, ut provinciis tanta longinquitate
disiunctis et <P9629, f. 183va> nostram possis exhibere
personam
et patrum regulis adhibere custodiam. Vices itaque nostras per Boeticam
Lusitaniamque provinciam salvis privilegiis,
quae metropolitanis
episcopis decrevit
antiquitas, praesenti
auctoritate committimus, augentes
tuam huius participationem
ministerii
dignitatem,
relevantes
nostras eiusdem
remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas
edoceri,
quem
iam probavimus cautius universa servare,
gratius tamen esse solet, si iterum
trames
ostenditur
et laboratoris
iniunctio superius
formata
monstratur.
Paternas igitur regulas et decreta a sanctis definita
conciliis ab omnibus servanda
mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam fraternae monitu
exhortationis extendimus,
his ea, qua dignum est, reverentia
custoditis, nullum relinquit
<N442, f. 208vb> culpae locum, nec
sanctae
observationis
obstaculum. Ibi fas nefasque praescriptum est, ibi
prohibitum, ad quod nullus audeat adspirare, ibi concessum, quid debeat
mens deo placitura praesumere. Quoties universalis
poscit
religionis
causa ad
concilium, te cuncti
fratres
evocante conveniant,
et si quos eorum specialis
negotii pulsat intentio, iurgia inter eos oborta
compesce, discussa sacris legibus determinando certamina. Quicquid autem
pro
fide et veteribus
constitutis vel provida dispositione praecipies
vel personae nostrae auctoritate formabis,
totum ad scientiam nostram
instructae
relationis
attestatione
perveniat. Voluit,
ut nostrae animus officii caritate datis
et tuus
securitate
perfruatur accepti.
Deus
te incolumem custodiat, frater carissime.
P9629,
f. 183va; V630, f. 274ra; N442, f. 208vb; W411, f. 304v; V1341, f. 182rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 22.7.2005
|