[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

1. Nikäa-Vorrede

Inhaltsverzeichnis

3. Nikäa-Vorrede

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

2. Nikäa-Vorrede

O93, f. 35va; V630, f. 76va; P9629, f. 50ra; E97, f. 85rb

INCIPIT EPISTOLA VEL PRAEFATIO NICENI CONCILII.

Beatissimo Silvestro in urbe Roma apostolicae1 sedis antistite, Constantino Augusto et Licinio Caesare, consulatu Paulini et Iuliani virorum clarissimorum, anno2 3 ab Alexandro millesimo tricesimo sexto mense4 Iunio, XIII Kal. Iul. propter insurgentes hereses fides catholica5 exposita est apud Niceam Bithiniae, quam sancta et reverentissima Romana complectitur et veneratur ecclesia6, quippe quam trecenti decem et octo patres mediantibus Victore7 atque Vincentio religiosissimis Romanae sedis presbyteris inspirante deo obstruenda Arii venena protulerunt. Nam et nonnullae regulae subnixae8 sunt, quas memorata suscipiens confirmavit9 ecclesia.

Sciendum10 est sane ab omnibus catholicis, quoniam11 sancta12 ecclesia Romana nullis synodicis decretis praelata est, sed evangelica voce domini et salvatoris nostri primatum obtinuit13, ubi dixit beato Petro apostolo: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi14 non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum, et quaecumque ligaveris super terram erunt ligata et in caelo, et15 quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelo. Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi apostoli Pauli, vasis16 electionis, qui uno die unoque tempore gloriosa morte cum Petro sub principe Nerone agonizans17 coronatus est, et ambo pariter sanctam18 ecclesiam Romanam Christo domino consecrarunt aliisque omnibus urbibus in19 universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Et licet pro omnibus assidua apud deum omnium sanctorum <E97, f. 85va> fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis20 proprio cyrographo pollicetur dicens: Testis21 enim mihi est deus, cui22 servio in spiritu meo in evangelio filii23 eius, quod sine intermissione memoriam vestri24 facio semper in orationibus meis.

Prima25 ergo sedes est caelesti beneficio <V630, f. 76vb> Romanae ecclesiae, quam beatissimi apostoli Petrus atque Paulus suo martyrio dedicarunt. Secunda26 autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco eius discipulo atque evangelista consecrata est, <O93, f. 35vb> quia et ipse27 in Aegypto primus28 verbum veritatis directus a Petro praedicavit et gloriosum suscepit martyrium. Cui venerabilis successit Abilius. Tertia29 vero sedes apud Antiochiam idem30 beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic, priusquam Romae31 veniret, habitavit et Ignatium episcopum constituit32 et illic primum nomen christianorum novellae gentis exortum est. Nam33 et Hierosolimitanus episcopus pro tanti loci reverentia ab omnibus habetur honorabilis, maxime quoniam illic primus beatissimus Iacobus, qui dicebatur Iustus, qui etiam secundum carnem frater domini nuncupatus est, a Petro, Iacobo et Iohanne apostolis est episcopus34 ordinatus.

<P9629, f. 50va> Itaque35 secundum antiquorum patrum definitionem sedes prima in Hierosolimis minime dicitur, ne forte ab infidelibus aut idiotis sedes domini nostri Iesu Christi, quae in caelo est, in terra esse putaretur. Est enim sedes eius caelum36, terra autem scabellum pedum eius est37, quoniam ipse est, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Apud Ephesum vero beatissimus Iohannes38 apostolus et evangelista multo tempore post39 resurrectionem et ascensionem in caelos40 inspiratione41 conscripsit atque requievit. Et42 ob hoc episcopus Ephesius pro tanti apostoli et evangelistae memoria ceteris episcopis metropolitanis in synodis honorabiliorem obtinet sedem.

Sed43 quoniam44 de concilio Niceno disserendum est, quae hoc fecerit causa, ut post illam apostolorum gloriosissimam praedicationem, quae in omnem terram mirabiliter diffusa est, sub Constantino Augusto tanti45 congregarentur episcopi? Rufini nobis decimus liber, qui coniunctus est novem libris ecclesiasticae historiae, <E97, f. 85vb> quos vir eruditissimus46 Eusebius47 Caesariensis edidit, necessarie profertur ad medium, ut parva eius, quae inter initia de Arrii perversitate conscripta sunt, memoremur48, quia dubium non est, ideo trecentos decem et octo sanctissimos49 patres ex universo orientali orbe in Niceam Bithiniae congregatos, ut Arrii50 impium51 dogma Christi auxilio funditus damnaretur et salubri providentia constituerent, quid in sancta catholica ecclesia debeat observari52.

Item ad locum ex libro decimo Rufini: Igitur cum apud Alexandriam post Achillan53, qui Petri martyrio successerat54, Alexander sacerdotium suscepisset, quia pax nostris et quies a persecutionibus erat, atque ecclesiarum gloria <V630, f. 77ra> confessorum meritis gaudebat, prosperitas rerum nostrarum domestica55 contentione turbatur. Etenim presbyter quidam apud Alexandriam, Arrius nomine, vir specie et forma magis quam virtute religiosus, sed gloriae laudisque et novitatis improbe cupidus56, prava quaedam de fide Christi57 proferre et, quae antea58 in quaestionem numquam venerant59, coepit. Abscidere ac separare ab illa aeterna et ineffabili dei patris substantia vel natura filium conabatur. Quae res in ecclesia plurimos conturbabat. Sed cum Alexander episcopus, natura lenis et quietus, <P9629, f. 50vb> assidue commonitionibus Arrium cuperet a pravo60 coeptu61 et assertationibus62 impiis revocare nec tamen res ex sententia procederet, et63 quod plerosque, quos64 iam contagio pestiferae assertionis infecerat, non solum apud Alexandriam, verum et per alias urbes provinciasque disperserat perniciosum fore credens, si dissimularet a65 talibus, plurimis consacerdotibus suis rem indicat. Quaestio latius innotescit. Sermo usque ad aures religiosi principis, quippe qui omni studio et diligentia curaret, quae nostra66 sunt, pervenit. Tum ille ex sententia sacerdotum apud urbem Niceam episcopale67 concilium convocat, ibique Arrium trecentis decem et octo episcopis residentibus adesse iubet ac de eius propositionibus et quaestionibus68 iudicare.

Sed in eo concilio admirabile factum69 principis non puto reticendum. Etenim cum ex omnibus pene locis episcopi convenissent et, ut fieri solet, diversis ex causis inter se quaedam iurgia detulissent, interpellabatur frequenter a singulis, offerebantur libelli, culpae proferebantur, et magis ad haec quam ad id, pro70 quo ventum fuerat, animos dabant. At ille, <O93, f. 36ra> videns quod per huiusmodi iurgia causa summi negotii frustraretur71, diem certum statuit, quo unusquisque episcoporum, si quid querimoniae habere videretur, deferret. Cum72 resedisset, suscepit a singulis libellos. Quos simul omnes in sinu suo continens nec in eis, quid contineretur, aperiens, ait ad episcopos: Deus vos constituit sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur, vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter73 quod dei solius inter vos exspectate iudicium, et vestra iurgia, quaecumque sunt, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a deo dati estis dii. Conveniens74 non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus75, de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum76, in medio autem deos77 discernit. Et ideo his omissis illa, quae ad fidem dei pertinent, absque ulla animorum78 contentione <P9629, f. 51ra> discingite79.

Cum haec dixisset, omnes querimo<V630, f. 77rb>niarum libellos iussit exuri, ne80 innotesceret ulli81 hominum82 simulatio83 sacerdotum. Verum cum per dies multos in episcoporum concilio de fide quaestio verteretur et nonnulli diversa sentirent ac vehementer coeptis84 Arrii paverent, plures tamen erant, qui impium exsecrarentur inceptum. Cumque in eodem concilio esset confessorum magnus numerus sacerdotum, omnes Arrii novitatibus adversabantur. Favebant vero ei viri in quaestionibus callidi, et ob id simplicitati85 fidei adversi86. Quantam87 vero habeat virtutem fidei simplicitas, etiam ex his, quae ibi gesta sunt, agnoscimus. Etenim cum pro studio religiosi imperatoris ex omni terra sacerdotes dei coissent, opinione commoti philosophi quoque et dialectici88 valde nobiles et opinatissimi convenerunt. In quibus quidam insignis89 in arte dialectica per dies singulos conflictum90 summi certaminis cum episcopis nostris viris aeque in dialectica non probabiliter91 eruditis movebat. Et fiebat <E97, f. 86rb> ingens spectaculum convenientibus92 ad audiendum doctis et litteratis viris. Nec tamen ullo genere philosophus concludi a quoquam poterat aut constringi. Tanta etenim dicendi93 arte obiectis quaestionibus occurrebat, ut, ubi maxime putaretur adstrictus, velut anguis lubricus elaberetur.

Sed ut ostenderet deus, quia non in sermone regnum dei, sed in virtute consistit, quidam ex confessoribus, simplicissimae naturae vir et nihil aliud sciens nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, inter ceteros auditores episcopus94 aderat. Qui cum vidisset philosophum insultantem95 nostris et callida se disputationis96 arte iactantem, poscit ab omnibus locum velle se paucis cum philosopho sermocinari. Tunc vero nostri97, qui simplicitatem viri et imperitiam in sermone dumtaxat nossent, pavere et velut pudorem quendam pati, ne forte apud callidos homines risui efficeretur sancta simplicitas. Persistit tamen senior, et hinc movit sermonis exordium. In nomi<P9629, f. 51rb>ne, inquit, Iesu Christi, philosophe, audi quae vera sunt. Deus unus est, qui fecit caelum et terram quique homini, quem de terrae98 limo formaverat spiritum dedit, universa, quae videntur et99 quae non videntur, virtute verbi sui creavit et spiritus sui sanctificatione firmavit, hoc verbum ac100 sapientia, quam nos filium dicimus, <V630, f. 77va> humanos miseratus errores ex virgine nascitur, et per passionem mortis a perpetua nos morte liberavit ac resurrectione sua aeternam nobis contulit vitam, quem exspectamus iudicem omnium, quae gerimus101, esse venturum. Credis haec ita esse, philosophe? At ille, ac si numquam nullum102 sermonem contradicendi103 dixisset, ita obstupefactus virtute dictorum mutus ad omnia hoc solum potuit respondere ita sibi videri nec aliud104 verum esse, quam dixerat. Tunc105 senior: Si haec, inquit, ita esse credidisti, surge et sequere me ac dominicum et huius fidei signaculum suscipe. Et ita philosophus christianus effectus tandem se gratulatus est victum.

In illo etiam concilio fuit Pamnutius106 homo dei episcopus Aegypti, in quo tanta virtute107 inerat gratia, ut signa <E97, f. 86va> per eum108 non minus quam dudum per apostolos fierent. Quo etiam in tempore et Spyridon109 Cyprius episcopus insignis habebatur. Tales igitur in illis adhuc temporibus multi viri in ecclesiis domini110 refulgebant, ex quibus <O93, f. 36rb> plurimi in illo concilio fuerunt. Interea per dies singulos agitabatur conventus, nec facile aut temere tanta statuere audebant, et vocabatur Arrius frequenter in concilium et assiduo tractatu assertiones eius discutiebantur et, quod111 adversum haec tenere112 deberent ac statui, summa cum deliberatione quaerebatur. Verum post diutinum multumque tractatum placuit omnibus ac velut uno cunctorum ore et corde decernitur omoysyon113 scribi114 debere, id est eiusdem cum patre substantiae filium confiteri, idque firmissima omnium sententia pronuntiatur. Decem et septem soli tunc fuisse dicuntur, quibus Arrii magis fides placeret, extrinsecus creatum dei filium ex nullis substantibus, et non ex ipsa patris115 deitate progenitum confirmantes. Defertur ad Constantinum sacerdotalis concilii sententia. Ille tamquam116 a deo <P9629, f. 51va> prolatam veneratur. Cui, si quis temptasset obniti, velut contra divina statuta venientem in exilium se protestatur acturum117.

EXPLICIT PRAEFATIO.

O93, f. 36rb; V630, f. 77va; P9629, f. 51ra; E97, f. 86va


1 apostolici P9629

2 anno fehlt P9629; E97

3 anno ab Alexandro millesimo tricesimo sexto] ab Alexandro millesimo tricesimo sexto anno korr. aus ab Alexandro millesimo tricesimo sexto V630

4 mensis P9629

5 catholicę P9629

6 ecclesię P9629

7 victore korr. aus victorie P9629

8 subnexę korr. aus subnixę V630

9 conformavit P9629

10 am Rande Nota E97

11 quam, am Rande vel quoniam V630

12 am Rande Quod ecclesia romana nullis synodicis decretis praelata est sed evangelica voce primatum obtinuit V630

13 obtinuit, ubi dixit beato Petro apostolo korr. aus obtinuit P9629

14 inferni O93

15 et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelo fehlt P9629

16 vasis korr. aus vas P9629

17 agonizans korr. aus agozonizans V630

18 sanctam ecclesiam] ecclesiam sanctam V630

19 in fehlt E97

20 romanis proprio korr. aus romanos O93

21 am Rande De IIII principalibus sedibus V630

22 cuius P9629

23 filii korr. aus filio P9629

24 vestri facio semper korr. aus vestri V630

25 am Rande De romana ęcclesia E97

26 am Rande De alexandrina E97

27 ipse] ipse et korr. aus ipse O93; ipse et P9629

28 primus korr. aus primum P9629

29 am Rande De antiochena E97

30 idem] id est P9629; eiusdem E97

31 romam E97

32 constituit korr. aus costituit P9629

33 am Rande De ierosolimitano episcopo E97

34 episcopus korr. aus episcopis V630

35 am Rande Nota E97

36 caelo P9629

37 est fehlt V630; E97

38 Iohannes apostolus et evangelista] apostolus et evangelista Iohannes E97

39 post] post domini korr. aus post V630

40 cęlos korr. aus cęlis P9629

41 inspiratione] inspiratione evangelium korr. aus inspiratione V630; inspiratione divina E97

42 am Rande De ephesiorum episcopo E97

43 am Rande Quę causa fecit ut episcopi congregarentur in niceno concilio V630

44 quoniam de korr. aus quoniam V630

45 tanta P9629

46 eruditissimus] eruditissimus eruditissimus O93; erudissimus V630

47 eusepius P9629

48 memorentur V630; P9629; E97

49 sanctissimos patres] patres sanctissimos E97

50 arrii korr. aus arri V630

51 impii P9629

52 observari korr. aus observare P9629

53 achillā V630; P9629; E97

54 suscepisset, am Rande vel successit V630

55 domestica contentione turbatur] domesticam continebatur P9629

56 praecupidus V630; E97

57 Christi fehlt E97

58 antea in quaestionem] ante in inquisitionem korr. aus ante inquisitionem V630; ante inquisitionem P9629; E97

59 venerat P9629

60 pravo korr. aus parvo V630

61 incoeptu P9629; E97

62 assertionibus E97

63 eo E97

64 quos iam] quosdam korr. aus quodam V630; quosdam P9629; quodam E97

65 at P9629

66 nostra sunt] nostras O93

67 episcopalem P9629

68 questionibus korr. aus questionis

69 factum principis korr. aus factum O93

70 pro quo ventum] ventum pro quo V630; P9629

71 frustraretur korr. aus frustaretur P9629

72 Cunque E97

73 Propter korr. aus Poropter P9629

74 Conveniens] Conveniens enim E97

75 solus korr. aus solis P9629

76 deorum korr. aus eorum P9629

77 deos korr. aus deo V630

78 animarum E97

79 am Rande vel discutite V630

80 ne korr. aus nec E97

81 illi P9629

82 omnium V630; P9629

83 insimulatio korr. aus simulatio V630

84 acceptis P9629; a coeptis E97

85 simplicitate V630

86 aversi korr. aus adversi E97

87 Quantum P9629; E97

88 dialetici P9629

89 signis O93; P9629

90 conflictus P9629

91 improbabiliter V630; E97

92 cumvenientibus E97

93 dicenda P9629

94 episcopos V630

95 insultatem P9629

96 disputationis korr. aus disputationes V630

97 noster P9629

98 terrae limo] limo terrę E97

99 et quae non videntur fehlt V630; E97

100 a P9629

101 gerimus korr. aus rimus V630

102 ullum korr. aus nullum V630; ullum E97

103 contradicenti E97

104 alium P9629

105 Tum P9629; E97

106 pamnuptius V630; pafnutius E97

107 virtutum E97

108 eum non korr. aus eum V630

109 spiridion korr. aus spiridon V630; spiridion P9629; E97

110 dei E97

111 interlinear vel quid E97

112 tenere korr. aus tere P9629

113 omousion V630; homousion P9629

114 conscribi V630; P9629; E97

115 patris korr. aus patribus P9629

116 tamquam a deo korr. aus tamquam O93

117 aucturum P9629

© 2004-2006 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 1.4.2006