Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Auszüge
aus den Akten des 6. allgemeinen Konzils
V630,
f. 320rb
EX
CONSTANTINOPOLITANA VI SYNODO,
QUAE SEQUUNTUR, SUMPTA SUNT
Nam
cum laeditur fides parentum
reverentia velut inutilis et
periculosa despicitur et amor
erga filios fratresque vitatur.
At postremum etiam super
ipsam vitam mors potius
a piis viris eligitur,
ut meliorem resurrectionem consequantur.
ET
ALIBI:
Praevidimus
hunc de sede sua
surgere, ut debeat respondere,
et resurrexit idem episcopus.
ITEM
ALIBI:
Confiteor
sicut duas naturales voluntates
et duas naturales operationes
indivise, inconvertibiliter, inconfuse
in incarnationis dispensatione
unius sanctae trinitatis domini
nostri Iesu Christi.
CONSTANTINUS
EPISCOPUS DIXIT:
Citra
sanguinem[1]
ceremonias in ecclesias
celebramus, ita quippe
accedimus ad benedictiones
archanas et sanctificamur
participes effecti tam sanctae
carnis quamque pretiosi
sanguinis Christi.
ET
ALIBI SANCTA SYNODUS EXCLAMAVIT:
Merito
Macharius hereticus ab
episcopatu alienatur, nudetur a
circumposito pallio et denudato
atque in medio stante
unacum Stephano eius discipulo.
Interrogatur iterum, si recte
crederet, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Si
igitur primus Adam naturalem
habuit voluntatem, cui per
omnia similis factus est
absque peccato, secundus Adam
dominus noster Iesus Christus,
quomodo non habuit in
humana eius natura naturalem
voluntatem? Si itaque et
humanam impeccabilem voluntatem
assumpsit dominus noster Iesus
Christus humanae suae naturae
et divinam ante saecula
cum patre et spiritu
sancto habuit voluntatem,
procul dubio duas naturales
voluntates in ipso ortodoxos
oportet confiteri inconfusae
atque indivisae.
ET
ALIBI:
Sciendum,
quod non solum filius
voluntatem patris, sed et
pater facit voluntatem filii.
Nam passio Christi voluntas
est patris. Quos ergo
vivificat filius, per
voluntatem vivificat patris.
Ergo voluntas una est.
ET
ALIBI:
Ait
enim propheta: Vidimus eum
ut infantem, <V630, f.
320va> tamquam radicem
in terra sicientem. Terram
sicientem vulvam dicit
virginalem eo, quod non
susciperet semen hominis neque
coitu frueretur, sed absque
nuptu eum congeneraret.
ET
ALIBI:
Anathematizamus
omnes, qui dicunt unam
voluntatem et unam operationem
in deitate eius et humanitate.
ET
ALIBI:
Passibilis
est dei filius carne,
impassibilis vero deitate. Nec
enim altero miracula et
altero passiones sequestramus,
sed uni eodemque domino
nostro Iesu Christo utramque
indicia deputamus, qui, cum
esset deus immortalis,
medicanti anima morti
corporaliter congressus est.
Prima
synodus Nicena, secunda
Constantinopolitana, in qua CL
patres convenerunt Macedonium
convincentes spiritum sanctum
deum esse confirmaverunt, III
prima Ephesina, quarta
Calcedonensis quintaque temporibus
Iustiniani in Constantinopolim
complosa est contra dei
impugnatores Origenum, Didimum
et Evagrium, sexta, quae
in eadem Constantinopolim
temporibus Agathonis papae et
Constantini imperatoris congregata
Macharium episcopum et
Stephanum eius discipulum et
reliquos eius hereticos
condemnavit, qui pro frumento
zizaniam ecclesiis seminaverunt,
vinum miscuerunt aquae et
proximo potum dederunt.
Eversionem turbidam et tamquam
lupi agni simulabant mendacium
et veritas ut mendacium
refutabitur. Conturbantur res
totae ecclesiae, qui discernere
et non erat, qui
dinosceret, non apparebat.
Falsitatis pellem in sancta
synodo lupi abiecerunt et
nudi lupi publicantur, et
hoc manet, dum apparet,
quod tegebatur, cum non
apparebat, simulatio damantur.
Veritas fiducialiter agit,
falsitas exterminatur, et qui
seminavit zizaniam, dogmata
absciditur, triticum, quod est
Christo dilectus populus, in
unum horreum ecclesia Christi
collecta est. Idcirco nos
per nostrum officium et
haec veneranda sedes apostolica
concorditer haec unanimiter,
quod definita sunt ab
ea, consentit et beati
Petri auctoritate confirmat,
sicut praesolidata petra, quae
Christus est, ab ipso
domino accepit firmitatem.
ET
ALIBI:
O
sancta mater ecclesia, exsurge,
depone pallium meroris et
induere stolam iocunditatis tuae.
ET
ALIBI:
Exulta
nunc, secura[2]
sancta mater ecclesia, et
de libertate tua saepius
impugnata, sed non derelicta.
ET
ALIBI:
Sic
omnes sanctiones apostolicae
sedis accipiendae sunt tamquam
ipsius divini Petri voce
firmatae.
ET
ALIBI:
Nam
quod per divinalia scripta
vestrae pietatis nostram
exi<V630, f. 320vb>guitatem
commonere dignata est, ut
salutare doctrinam et ortodoxae
fidei dogmatibus imbuerentur,
quatenus ad sanam fidei
scientiam pervenirent, ut
aegroti et naufragantibus circa
fidem sedulo eis manum
spiritalis doctrinae porreximus,
ut ad portum veritatis
pertingerent et medicinalia
monita ad cognoscendum sanae
scientiae rectitudinem indesinenter
contulimus, et quod ad
nostrum ministerium congruat,
admonitionis remedia non
omittimus cupientibus exhibere.
Licet autem scripturae pro
statu apostolicae et
evangelicae fidei admiranda
certamina vestrae clementiae et
vigilantiam singularem narrare
non sufficit, sed non
ideo praetermittenda sunt
fortitudinis eius insignia, dum
ubique orbis universus eius
canit praeconia. O sancta
mater ecclesia, exsurge, depone
pallium meroris et induere
stolam iocunditatis tuae. Ecce
filius tuus Constantinus
principum defensor tuus,
adiutor tuus, nec commovearis,
accinctus est gladium verbum
dei, qui dividit incredulos
a fidelibus, induit se
loricam fidei et galeam
spem salutis. En propugnator
tuus confide, ne metuas.
Novus David, non ille
rex unius gentis Iudaicae,
sed hic tuus christianae
plebis piissimus princeps
Nazareni sanguine corporatus
deiecit Goliam magni locum
hostem tuum et cunctum
agmen eius huc illucque
dispersit, percussit frontem
eius iactu lapidis, ubi
non erat signaculum pietatis.
Amputatum caput eius et
in membris eius nullus
vigor relictus est. En
ubique triumphis portatur, in
pilo congregamini pariter et
venientem, o religiosissime,
Christi ecclesiarum sacerdotibus
plebes toto orbe diffusae.
Canite magna voce et
dicite: Vicit nobis David
constantissimus augustorum, non
in milibus solum. Nec
enim generalem evangelicae
praedicationis victoriam numerorum
vinculis quispiam poterit
compraehendere, sed et ipsum
principem et hostem ducem
ac incentorem omnium malorum
et errorem diabolum cum
suis legionibus atque
fautoribus per arma vero
ortodoxae et apostolicae
traditionis et confessionis
exstinxit. Exulta nunc secura,
sancta mater ecclesia, de
libertate tua saepius
impugnata, sed non derelicta.
Suscitavit
rex tuus invictissimus Christus
christianissimum principem perpugnatorem
tuum atque opulentissimum
largitorem, cuius studio
ortodoxa fides recollecto
splendore totum orbem irradiat,
fideles omnes gratias
referentes exultant infideles
meror atque deiectio comprimit
et consumit. Ecclesiae Christi
de cunctis oppressionibus
liberare respirant donis
impe<V630, f.
321ra>rialibus confoventur,
principali praesidio muniuntur,
quibus et dominicis verbis
augusta vestra benignitas
Christum imitandum pollicetur.
Ecce ego vobiscum sum
usque ad consummationem
saeculi, ut domini nostri
Iesu Christi, cuius exemplis
utitur, aeterni eius regni
perenni gloria potiatur et
in orbe terrarum generaliter
atque perenniter eius imperium
dilatetur. Praesentis denique
suggestionis exiguum portitorem,
Constantinum subdiaconum regionarium
huius apostolicae sedis, qui
et nuper cum[3]
legatis apostolicae memoriae
praedecessoris mei interfuit
sanctae synodo inibi celebratae
clementia consueta dignum
exceptione censeat vestra
regularis magnanimitas eiusque
suggestionibus aurem pietatis
accomodet, ut auctorem in
ministro dignanter suscipiat.
Sanctum
concilium dixit: Transeat in
medium Georgius deo amabilis
diaconus et cartophylax
tactisque praepositis sacrosanctis
Christi domini nostri
evangeliis satisfaciat vobis,
si praesignati hi duo
libri et volumen, quomodo
ea invenit et in
bibliotheca venerabilis[4]
patriarchi percepit, ita etiam
nunc sunt. Tangens igitur
praeposita sacrosancta dei
eloquia idem deo ambilis
diaconus et cartophylax
Georgius dixit: Per istas
sanctas virtutes et deum,
qui locutus est per
eas cum veritate, hi
duo libri membranacii libri
sancti quinti[5]
concilii sunt et reliqua.
V630,
f. 321ra
[1]
sauguinem V630
[2]
secura sancta korr.
aus secura V630
[3]
con V630
[4]
venerabili V630
[5]
quintini V630
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 9.5.2005
|