Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Auszüge
aus den Akten des Konzils von Chalkedon
V630,
f. 312vb
INCIPIUNT
NONNULLAE SANCTIONES SPARSIM COLLECTAE ACTIONIS PRIMAE SANCTI ET MAGNI
CALCIDONENSIS CONCILII
Cum
in dei nomine sub die VIII Idus Octobris indictione IIII Calcedona
Martianus imperator in ecclesia sanctae martyris Eufemiae consultu
Leonis papae congregatis secundum DCXXX episcopis et magnificentissimis
iudicibus et amplissimo senatu ante cancellos sanctissimi altaris una
cum reverentissimis episcopis et vicarii praedicti[1]
sanctissimi Leonis antestitis priscae urbis Romae et reliquis
archiepiscopis antepositis in medio sacrosanctis et venerabilibus
evangeliis Paschasinus reverentissimus episcopus et vicarius sedis
<V630, f. 313ra> apostolicae cum venerandis collegis[2]
suis dixit: Beatissimi atque apostolici viri papae urbis Romae, quae
est caput omnium ecclesiarum praecepta habemus. Praecipere dignatus est
ei apostolatus, ut Dioscorus Alexandrinorum archiepiscopus non sedeat
in concilio, sed audiendus intromittatur, quod nos observare necesse
est. Si ergo praecipit vestra magnificentia, aut ille egredietur[3],
aut nos exibimus.
ET
PAULO POST:
Iudicii
sui necesse est eum dare rationem, quia, cum nec personam iudicandi
haberet, subrepsit et synodum ausus est facere sine auctoritate sedis
apostolicae, quod numquam rite factum est nec fieri licuit. Nos vero
contra praecepta sedis apostolicae venire non possumus nec contra
ecclesiasticas regulas vel contra patrum instituta nec patimur tantam
iniuriam vobis fieri aut nobis, ut iste sedeat, qui iudicandus advenit.
QUIBUS
RESPONSUM EST:
Si
iudicis obtines personam, non ut accusator debes prosequi.
ET
POST TOTAM PAGINAM DE TEODERETO QUODAM EPISCOPO, QUI ERAT INIUSTE
DAMNATUS, DECRETUM EST:
Ingrediatur
et reverentissimus episcopus Theoderetus, ut sit particeps synodi, quia
restituit ei episcopatum sanctissimus archiepiscopus Leo.
ET
POST PAULULUM ITA HABETUR:
Theoderetus
episcopus proprium recipiens locum a sanctissimo episcopo inclitae
urbis Romae in loco nunc accusatoris ingressus est. Unde patimini ea,
quae inchoata sunt, finiri, ut sine aliqua confessione auditor fiat.
Praeiudicium enim ex praesentia Theodereti episcopi nulli generabitur
reservata videlicet post haec omni accusatione et vobis et illi et,
quae invicem exercere volueritis, quia rectam tenet fidem, et, postquam
in medio eorum sedit, omnes clamaverunt eum dignum esse.
ET
POST ALIQUA DICTUM EST:
Ea,
quae dudum iudicata sunt, nunc retractentur. Non licere autem illum
aliquid movere ex pecuniariis causis, antequam ea, quae de fide sunt
catholica, effectui mancipentur.
ITEM
POST ALIA:
Omnes
episcopi dixerunt in damnationem beati Flaviani Constantinopolitani
archiepiscopi et Eusebii alii episcopi nullus voluntarie consentit.
Violentia facta est vis, cum plagis vero impuram cartam subscripsimus.
Minabatur nobis damnatio, minime exilii tendebantur, milites cum
gladiis et fustibus instabant et, ubi gladii et fustes sunt, qualis
synodus est? Milites ideo accepit Dioscorus, ut nos terreret, nam
milites eos magis deposuerunt quam nos, quia, quicquid egimus, terrore
compulsi fecimus. Ipsi primi subscripserunt clerici, nunc quare
clamant? Synodus episcoporum est, non clericorum, et reliqua.
ITEM
POST QUAEDAM DICITUR:
<V630,
f. 313rb> Non sumus permissi egredi ab ecclesiae secretario,
usque quo subscripsimus, et reliqua. Dioscorus et Iuvenalis multas
synodus pro praedictis facientes et neque subscribentes neque
perscribentes statuta neque legentes alicui neque sciente aliquo
obtulerunt nobis puras cartas multitudinem habentes seditiosorum
hominum clamantium et conturbantium ac commoventium synodo. CXXXV
eramus omnes in Constantinopolitano synodo, XLII iussi sumus tacere,
reliqui erant Dioscorus et Iuvenalis et multitudo seditiosorum. Iam XV
remanseramus tantummodo, quid essemus facturi? In sanguine nostro
ludebant isti heretici constituti, una voce dicebant, omnes nos
terruerunt, ut hereticos nos deiecerunt et eiecti sumus ut heretici.
ITEM
POST ALIQUA DIXIT QUIDAM:
Ego
commendavi meipsum patri et filio et spiritui sancto et verbo
sanctitatis vestrae iustitiae et testes vos habeo me fidei, pro qua et
laboravi cum sancta synodo, quae ante vos Constantinopoli congregata
est, et reliqua.
ITEM
POST ALIQUA DICTUM EST BASILIO EPISCOPO:
Quare
subscripsisti in damnatione Flaviani episcopi? At ille respondit:
Quoniam iudicium centum triginta episcoporum traditus necessitatem habui[4]
parere his, quae ab illis ordinabantur.
DIOSCORUS
EPISCOPUS ALEXANDRIAE DIXIT:
Nunc
completum est, quod scriptum est[5]:
Ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo condemnaberis. Erubens homines
praevaricatus es, quod bonum est, et fidem sprevisti. Non attendisti,
quod scriptum est: Non erubescam ruinam tuam, et reliqua.
ITEM
POST QUAEDAM EUTICES ARCHIMANDRITA DIXIT:
Directi
religiosissimi viri a sanctissimo Leone archiepiscopo Romanae ecclesiae
in sanctam vestram synodum suspecti mihi facti sunt et omne obsequium
eis praebuit. Postulo ergo sanctitatem vestram, si quid iniuste ab eis
factum fuerit contra me, id praeiudicium mihi non generare, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Sancta
synodus dixit: Ad Euticem, qui accusatur, pergant quidam e fratribus et
porrectum adversus eum libellum ei relegant et commoneant occurrere ad
hoc sanctum concilium et sibi adesse. Non enim in levi accusatur causa.
ITEM
POST MULTA ACTIONE QUA SUPRA EPISCOPI CLAMAVERUNT:
Interfectorem
Flaviani foras mittite, temeratorem foras mittite. Dioscorus, qui eum
damnavit, ipse interfecit, et reliqua.
ET
PAULO POST EUSEBIUS EPISCOPUS DIOSCORO DIXIT:
Te
eum occidisti sanctissimum Flavianum archiepiscopum, mihi autem vitae
discrimen intulisti, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Didicimus,
quia sancti patres, qui in Niceam convenerunt, non a semetipsis locuti
sunt, quae locuti sunt, sed quod spiritus sanctus dictavit. Similiter
ei in reliquis actum est et agetur, et reliqua.
ET
PAULO POST:
<V630,
f. 313va> Mihi praeiudicum non fiat ex locutione mea, quia
absque praeiudicio loquor. Fides, quae ex necessitate est, fides non
est.
ITEM
POST ALIQUA DICTUM EST:
Facta
accusatione consequens est adesse eum, qui accusatur, praesertim quia
huiusmodi accusationes non sine periculo fiunt. Nec enim leve est aut
transitorium, quod vertitur. Et ideo in criminali causa alterum pro
altero decertari non licet. Quoniam igitur imperator auctoritate sedis
apostolicae universalem praecepit fieri synodum, necesse est maiores
causas in eum reservare concilium, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Nullus
sub sacramento episcopos dicere aliquid oportet, nec quis hoc facere
praecipiat.
ET
PAULO POST DICTUM EST:
Non
de parvo periculo res agitur. Audivimus autem, quia interpellatio
adversum nos facta sit a quodam apud piissimum imperatorem. Unde
supplicamus hac nobis declarare obiectiones et causas cognoscere et
personam statui et manifestam accusationem non adversus certas personas
fieri atque ita respondebimus et nos defendemus praesumentes de vestra
iustitia, et reliqua.
ITEM
POST MULTA DICTUM EST:
Si
quidem confidens proprium peccatum acquievissent condemnare suam
doctrinam, et consentiret nobis sequentibus traditiones sanctorum
patrum consequenter dignus erat venia. Sed quoniam permanet in
malignitate sua, subiacebit canonum vindictis.
ET
PAULO POST DICTUM EST:
Quoniam
commemoravit meam Constantinus diaconus vocem, ne forte negans noceam
propriam animam, propter hoc dixit. Haec dixi autem tunc disputans non
definiens, et reliqua.
ET
PAULO POST DIXIT CONSTANTINUS DIACONUS:
Dixit
Euticis, dum legeretur damnatio, appellavit sanctum concilium episcopi
Romani et Alexandrini, et reliqua.
ITEM
POST ALIQUA FLAVIANUS EPISCOPUS DIOSCORO DIXIT:
Occlusisti[6]
mihi omnem iustam allegationem.
ET
PAULO POST IPSE FLAVIANUS DIXIT:
Non
mihi permissum est loqui, et reliqua.
ITEM
POST MULTA DICTUM EST:
Precamur
vobis ordinari sententiam, ut pro suo iniquo contra nos prolato iudicio
damnator noster dignum inveniat fructum, et iusta adversus se a vobis
prolata sententia secundum sanctas scripturas iudicetur, quemadmodum
iudicavit et fruatur, sicut insidiatus est. Propter quod supplicamus
vestrae sanctae synodo condolere nobis pro tanto iniquo cruciatu, quod
pro[7]
pietate sufferimus, et reliqua.
ITEM
POST MULTA ACTIONIS TERTIAE:
Notum
est nempe huic deo amabili concilio ad beatum <V630, f.
313vb> apostolicum Leonem sacras esse literas destinatas,
quatenus huic sancto concilio se praesentare dignaretur, sed quoniam
neque antiqua consuetudo neque generalis temporis necessitas permittere
videbatur nostram parvitatem[8]
huic sancto concilio pro se praesidere praecepit. Ideoque necessarium
est haec, quae in medio proferuntur, per nostram interlocutionem
disceptari. Propter hoc igitur porrectus libellus a religiosissimo
fratre nostro et coepiscopo Eusebio susceptus recitetur, Et factum est
ita, et reliqua.
ET
POST ALIQUA EUSEBIUS EPISCOPUS INTER CETERA DIXIT:
Non
ergo fingat occasiones Dioscorum neque compellat me aliis, quibus nolo,
accusationem ingerere, quoniam ab illo passus sum, et adversus nullum
alterum facio accusationem nisi adversus eum. Quippe et si ab aliis
laesus essem, licebat mihi adversus unum, quem vellem[9],
accusationem deponere. Cum vero nunc profiteor, quia neque ab altero
laesus sum, supplico vestrae sanctitati et tertia eum arcessitum
vocatione adesse vestro concilio et meas contra eum factas conventiones
suscipere, et reliqua.
ET
PAULO POST QUIDAM[10]
EX CLERICIS DIOSCORO DIXIT:
Tempore
opportuno vocato me in synodo offero vestro angelico choro sanctissimos
viros reverentia et rectitudine adornatos, qui super singulis capitulis
possint testimonium perhibere. Et ego ipse hanc accusationem propria
subscripsi manu. Similiter et reliqui accusatores suos accusationes
singuli per singula se probare spoponderunt et singulos accusationis
libellos propria manu subscripserunt, et reliqua.
ITEM
POST ALIQUA SIRION DIACONUS DIXIT:
Paratus
sum tempore cognitionis sanctissimos viros vita et fide probabiles
producere ex iussione vestrae sanctitatis, quid eis omnibus, quae in
libellis accusationis sunt inserta, testificari valeant. Hos libellos
obtuli factos secundum meam voluntatem et dictatos atque a me
subscriptos. Et cum recitatus fuisset libellus, Pascasinus episcopus in
sententiam omnium dixit: Et libellus praesentis Athanasii, qui nobis
oblatus est, recenseatur. Et suscipiens eum Procopius lector et
notarius legit. Et cum lectus esset, Lucensius episcopus dixit: Quae
per libellum docuisti adversus Dioscorum episcopum, haec considera et,
si confidis, pernotum tibi facito et proprio ore manifesta. Athanasius
diaconus dixit: Paratus sum et mihi confido advenientem eum in vestro
sancto concilio in omnibus, quae eum accuavi, convincere.
PERGAMIUS
ANTIOCHIAE METROPOLITANUS IN SENTENTIA OMNIUM DIXIT:
Dicat
idem Athanasius propria voce, si suis accusationibus aderit, et reliqua.
ET
POST ALIQUA FLORENTIUS <V630, F. 314RA> METROPOLITANUS
SARDICENSIS IN SENTENTIA OMNIUM DIXIT:
Certis
constituis, qui lecta sunt, et tertio vocetur Dioscorus Alexandrinorum
episcopus, quoniam hoc vult ecclesiastici ordinis consequentia. Et si
post hanc tertiam evocationem venire recusaverit, regulae suo itinere
gradiantur, et reliqua.
ET
PAULO POST SANCTA SYNODUS INNOTUIT DIOSCORO:
Mandamus
tibi omni deposita occasione dignare advenire in sacrum concilium ad
satisfaciendum Eusebio episcopo et his, quae tibi nunc ingeruntur,
responsurus et, qui in praesenti adversus te alios accusatorios
dederunt libellos non paucis constitutis, et qui ab Alexandria orti
sunt clericis et laicis, quorum nomina sunt Athanasius et Theodorus,
Scirion, Fronnius et Theodorus, sciens, quod, si post tertiam hanc
regularem vocationem ex omni parte nullam habentem suspicionem advenire
distuleris, praesens sancta et magna universalis synodus ad illum
veniet modum, qui contra contumaces et contemptores synodalis
vocationis scit movere poenam canonibus constitutam. Direximus vero ad
te et nunc tertiae vocationis gratia V deo amicissimos episcopos, ut ne
tardes venire. Episcopi, vero, qui directi sunt, dixerunt: Unum de
excipientibus notariis iubete nobiscum venire, ut legat ea, quae a
vobis Dioscoro mandantur, et illa excipiet, quae denuo vobis ab eo
mandata erunt. Et factum est ita, et reliqua.
ET
PAULO POST SANCTA SYNODUS DIXIT:
Indignationem,
quae contra inoboedientes a sanctis regulis constituta est, meretur
Dioscorus.
STEPHANUS
EPISCOPUS EPHESI METROPOLIS DIXIT:
Hoc
consequens est, ut, qui secundum sanctos canones vocatus eosdem canones
conculcavit, eorum sententiae subiaceat. Et postea interrogati sunt
episcopi, ut, quid placeret, dicerent. Sancta synodus dixit, quae
placita sunt canonibus, et reliqua.
ET
ITERUM:
Omnes
consentimus, quae regulis sunt placita, in eo fieri, et reliqua.
ET
PAULO POST INTER RELIQUA DICTUM EST:
Ipse
Dioscorus contradicit sententiam saepius ecclesiasticos conculcans
canones. Unde sanctissimus et beatissimus archiepiscopus magnae
senioris Romae Leo per nos et per praesentem sanctam synodum una cum
beatissimo et omni laude digno Petro apostolo, qui est petra et trepido
catholicae ecclesiae, et ille est, qui est rectae fidei fundamentum,
nudavit eum tam episcopatus dignitate quam etiam omni sacerdotali
alienavit ministerio. Igitur sancta haec et <V630, f.
314rb> magna synodus, quae placent regulis, super
memorato Dioscoro discernat.
ANATHOLIUS
CONSTANTINOPOLITANUS ARCHIEPISCOPUS ET RELIQUI EPISCOPI DIXERUNT:
Haec
eadem apostolicae sedis per omnia sapiens concors sententiae efficior
super damnatione Dioscori, qui seipsum omne sacerdotali ministerio
ostendit alienum eo, quod omnibus sanctorum patrum regulis exstiti
inoboediens et tertio canonice vocatus noluit obtemperare, et reliqua.
ET
POST MULTA ZENODOTUS EPISCOPUS:
Non
debet indignari[11]
Dioscorus isto sucumbens iudicio, qui sanctae memoriae Flavianum nullo
modo damnatione ostensum dignum inique damnavit, et reliqua.
ET
PAULO POST MANECRATIS[12]
EPISCOPUS DIXIT:
Haec
eadem et ego profiteor, quae metropolita meus et sancta synodus, et
reliqua.
ET
PAULO POST:
Dioscorum
quondam Alexandrinorum episcopum damnatum regulariter a sanctis et
beatissimis patribus alienum esse et ipse existimo ab omni sacerdotali
consequentia.
TALASIUS
EPISCOPUS DIXIT:
Omnibus,
quae placita sunt sanctis regulis et sanctis patribus consentio, et
reliqua.
ITEM
POST ALIQUA:
Piissimis
et fidelissimis atque chistianissimis imperatoribus ac triumphatoribus
Valentiniano et Marciano semper augustis sancta et magna synodus
secundum dei gratiam et vestrae pietatis sanctionem congregata in
Calcedonensium civitate magnae passiones et medicamina fortia et
medicos indigent sapientes. Propter hoc igitur dominus omnium
passionibus orbis terrae sicut medicum optimum vestram superinstituit
pietatem, ut has congruentibus sanetis medicaminibus. Vos vero,
christianissimi, divinum suscipientes decretum prae aliis hominibus
competentem diligentiam habuistis ecclesiae pontificibus consonantiae
medicinam machinantes et undique nos congregantes omne commodastis
auxilium, quatenus et factae interimerentur[13]
discordiae et paterna doctrina roboretur. Nos igitur considerantes et
universo orbis factae tempestatis causam inquirentes huius rei auctorem
comperimus Dioscorum episcopum. Quapropter[14],
quia et damnatus iam erat a sedis apostolicae episcopo Leone, cuius
auctoritate fulti et nos omnes consona voce damnavimus eum. Unde
mandamus vobis, ut eum non suscipiatis aut ullus vestrum, quia sancta
regula docet et excommunicatos ab aliis alios non debere suscipere.
ET
PAULO POST:
Divinae
enim praecipiunt leges aperte dicentes: Expellite malum a vobis.
ITEM
POST:
<V630,
f. 314va> Sane inveniet aliquis medicum, quando viderit[15]
membrum teneri incurabili passione corpori omni pestiferum ferro
utentem et abscidentem male iacentia, ut aliis corporis partibus
conferat sanitatem. Haec vero pium vestrum docemus imperium, ut et
illius maliciam et in eum prolatae, quod deo teste dicimus, iustae
sententiae sinceritatem consideretis, et reliqua.
ET
PAULO POST SEQUITUR PROPOSITIO CONTRA DIOSCORUM, QUAE HIC PROLIXITATE
NON EST INSERTA, ET POST ILLA SEQUITUR DAMNATIO DIOSCORI A SANCTO ACTA
CONCILIO, QUAE HIS CONTINETUR VERBIS:
Sancta
magna et universalis synodus, quae gratia dei secundum constitutum
piissimorum et deo amicissimorum principum nostrorum collecta est in
Calcedonensium civitate Bithiniae in sanctissimae et bonae victricis
martyris Eufemiae Dioscoro.
Cognosce
teipsum, propter quod divinos canones despexisti et inoboediens huic
sancto et universali concilio, super quae haec praeter alia tua
commissa, in quibus inventus es reus, etiam tertio evocatus ab hac[16]
sancta et magna synodo secundum divinas regulas, ut accusationibus
responderes, minime occurristi, Octobrio mense praesenti XIII die a
sancto et universali conventu esse episcopatum depositum et omni
ecclesiastica sanctione submotum. Sequitur de damnatione Dioscori
epistola clericis Alexandrinis missa. Hic prolixitate non est inserta.
SEQUITUR
POST ALIQUA:
Extremae
clementiae est in medio et perspicuo die commenticium lumen inquirere.
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit,
mendacium quaerit, et reliqua.
ITEM
POST ALIQUA IN EPISTOLA, QUAM OMNES EPISCOPI CALCIDONENSIS CONCILII
LEONI PAPAE DIREXERUNT[17],
SIC HABETUR INTER CETERA:
Novimus,
quicquid rectitudinis a filiis fit, ad patres recurrit facientes hoc
quasi proprium sibi. Rogamus igitur, ut tuis nostrum decretis honorari[18]
iudicium et, sicut nos cupit, in bonis adiecimus consonantiam, sic et
summitas filiis, quod decet, adimpleat. Sic enim et pii principes
complacabunt, sic Constantinopolitanae non tantum quantum
metropolitanis urbibus, sed aliquid praestabitis, id est, ut
metropolitanos provinciarum Asiae et Ponticae vel Thraciae dictat
ordinare. Ipsi enim principes tamquam legem vestrae sanctitatis
iudicium firmaverunt, ut Constantinopolitana sedes, quae secunda est,
ordinata suscipiet praemium, quae omni semper studio vobis et causa
pietatis explevit et semetipsam vobis ad concordiam eodem zelo
coniunxit. Ut autem cognoscatis, quia nihil cuilibet <V630, f.
314vb> donando per gratiam fecimus at per inimicitias
adversando, sed ut nutu gubernate divino, omnem vobis gestorum vim
insinuavimus ad comprobationem nostrae sinceritatis et ad eorum, quae a
nobis gesta sunt firmitatem et consonantiam, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Leo
sanctissimus papa rescripsit praedictis omnia gest sanctae
Calcedonensis synodi firmans et sola illa infringens, quae per
ambitionem Constantinopolitanorum gesta sunt contra Niceni statuta
concilii, et reliqua.
ET
PAULO POST ACTIONE IIII:
Perpendimus,
quoniam Flavianus et Eusebius reverentissimi episcopi ex gestorum et
cognitione, perscrutatione et ipsa voce aliquorum, qui priores fuerunt
in illo concilio et se errasse dicentium confessione, quod vanae
fuerint condemnati, qui nihil in fide peccaverint, probantur iniuste
damnati, videtur nobis secundum hoc, quod deo placitum est, iustum
esse. Si visum fuerit sacratissimo concilio, increpatione simili
subiacere Dioscorum Alexandrinorum, Talasium Caesareae Cappadociae,
Eusebium Ancyrae, Eustachium Berithi et Basilium Seleuciae Isauriae,
qui potestatem habuerunt et principes tunc fuere concilii, et cadere
secundum canones de sancta synodo, ut alieni a dignitate episcopatus
exsistant omnibus, quae subsecuta sunt, a sacra vertice cognoscendis
post se aliqua, et reliqua.
ITEM
POST QUATTUOR FOLIA DICTUM EST:
Petimus,
ut eis, qui conturbaverunt secundam Ephesianam synodum et maxime
universum mundum, nunc istam sanctam et magnam Calcidonensem synodum
perturbare non concedatur, sed aut consentiant epistolis Leonis papae
aut damnationem[19]
suscipiant et cognoscant, quia excommunicati sunt, et reliqua.
ET
PAULO POST DICTUM EST:
Calapodius
et Gerontius, qui inter eos presbyteri sunt, olim damnati sunt, et non
illis licet intrare.
CALAPODIUS
ET GERONTIUS DIXERUNT:
Nemo
nobis dixit, quia damnati sumus, modo nobis dixerunt.
AFICIUS
ARCHIDIACONUS CONSTANTINOPOLITANAE ECCLESIAE CALAPODIO DIXIT:
Archiepiscopus
per me archidiaconum dicit tibi, quia damnatus es[20],
exi, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Omnis
iustitia omnem quidem iudicem iudicat, sed praecipue imperatorem et
maxime pium. Unde ad ipsum pertinet ius promulgare legitimum.
Suggerimus ergo, ut praecipiat universalem fieri synodum, quam[21]
pro salute fieri omnium optamus. Vacent enim turbae et seditiones atque
subscriptiones, quae per violentiam fiunt, et persecutiones, quae
semper a clericis contra nos meditantur, et quas conantur facere
latenter. Petimus <V630, f. 315ra> etiam neminem eicere
monasterio vel ecclesia quacumque usque ad iustum sanctae synodum
iudicium, ne canonicis regulis obviare videamur, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Non
licet illum, qui damnatus est, ab omni synodo episcopum nominare, et
reliqua.
ET
PAULO POST:
Sine
praeiudicio recitetur libellus, et reliqua.
ET
PAULO POST ACTIONE V:
Definitio
omnibus placet, haec fides patrum, qui praeter ista sapit, hereticus
est, qualiter sapit, anathema sit, et reliqua.
ET
PAULO POST DICTUM EST:
Qui
contradicunt, manifeste fiant, qui contradicunt, Romam ambulant, et
reliqua.
ET
PAULO POST:
Rogati
haud secum ab omnibus episcopis gloriosissimi iudices intraverunt in
sanctam synodum unacum Anatholio et reliquis archiepiscopis et
tractaverunt de sancta fide, et reliqua.
ET
POST MULTA ACTIONE VI IMPERATOR SANCTAE SYNODO[22]
DIXIT:
Nos
ad fidem corroborandam non ad potentiam aliquam exercendam exemplo
religiosi principis Constantini synodo interesse voluimus, nec ulterius
pravis persuasionibus a recta separentur fide. Facile enim simplicitas
quorundam hactenus nonnullorum superfluitate, verbositate decepta est
et constat adversorum pravis insinuationibus dissensiones et hereses
natas et reliqua in omnibus synodis apocrisiarii apostolicis decretas
sententias primo propter summam auctoritatem eiusdem sanctae sedis
confirmabant et subscribebant, quia aliter[23]
nullam habebant robur. Unde scriptum est: Pascasinus episcopus vice
domini mei beatissimi atque apostolici universalis ecclesiae papae
urbis Romae Leonis synodo praesidens statui, consensi et subscripsi,
similiter et reliqui fecerunt, et cetera.
ITEM
POST MULTA ACTIONE VII:
Placuit
praeter multam contentionem per consensum, ut Antiocensium maxime
civitatis beati Petri habeat duas Phoeniciam et Arabiam. Sedes autem
Hierusolimorum habeat tres Palestinos, et rogamus vestrae
magnificentiae et sancti concilii haec scripto firmari, et reliqua.
ET
POST NONNULLA TEODORETUS[24]
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT:
Vere
non dico nisi, quomodo novi deo placere prius satisfacio vobis, quia
neque de civitate cogito, ne honorem opus habeo, ob hoc veni, sed quia
calumniam passus sum, veni satisfacere me esse ortodoxum et omnem
hereticum, qui converti noluerit, anathematizo.
ET
POST PAULULUM ACTIONE VIII DICTUM EST:
Proferatur
sententia deo amabilitate vestra, ut cuncta sua prius et ecclesiam suam
recipiat, sicut et sanctissimus <V630, f. 315rb> Leo papa
iudicavit. Omnes episcopi dixerunt. Teoderetus dignus est sede, et
reliqua.
ET
PAULO POST ACTIONE VIIII:
Omnes
accusatorum personam habentes docere debent, quae volunt, et reliqua.
ITEM
POST ALIQUA DICTUM EST:
Ad
praeiudicium tuum non diximus hanc fieri lectionem, et reliqua.
ITEM
POST MULTA ACTIONE X DEO AMICISSIMI EPISCOPI DIXERUNT:
Quando
redargutio capituli sequitur animi periculum ferens superfluam
inducimus inquisitionem fieri ceterorum. Quae igitur manifeste
interdicta sunt canonibus et legibus et sunt aperte odiosa deum
timentibus, haec eligite primitus et his instate. Videntur autem nobis
haec esse principalia: Primum quidem rectae esse oportere fidei, qui
sacerdotio fungitur, deinde esse eum totius luxuriae liberum, sed nec
prodere pietatem maxime pecuniarum causa.
SAMUEL
ACCUSATOR DICEBAT:
Sicut
iam postulavimus, rogamus fieri inquisitionem capituli uniuscuiusque
per ordinem. Primum capitulum increpationem talem habeat, ut eo solo
sufficiat et nihil aliud fit movendum. Bene iudicavit sanctitas vestra,
et nos his serviemus.
DEO
AMICISSIMI EPISCOPI DIXERUNT:
Ex
capitulis a vobis oblatis tria sunt maxime pessima, cum soleant talia
obiurgari facillime. Haec igitur, si probari potestis, propria lingua
testamini, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Testes
nobis exsistunt huius rei. Rogamus hos a vobis vocatos suscipi et
propria voce testari. Si enim non audierunt haec, nec possent testari,
et reliqua.
ET
POST ALIQUA IBAS EPISCOPUS DIXIT:
Audivi,
quia Samuel et Cyrus profecti erant ad accusandum nos subscriptiones
nonnullorum clericorum accipiente. Confiteor, quia vocavi clerum et
dixi, quia Samuel et Cyrus ierunt ad accusandum nos, sed et vobis dico,
si quis in scriptis communicavit eis in libellis, donec videat, quem
finem causam suscipiet, et non communicet. Excommunicaverunt semetipsos
reliqui sua conscientia vulnerati, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Convocati
sunt omnes clerici, in secretario dixi: Quoniam audivi, quia Cyrus et
Eulogius profecti sunt, ut me accusarent, hos a communione suspendi, ut
cognoscatis, quia excommunicati sunt. Si quis autem in libellis ei
cooperatus est vel conscius, sit excommunicatus, et reliqua.
<V630,
f. 315va> ET PAULO POST:
Vos
autem dicitis[25]
anno, cum nominavit hereticum. Hoc vobis est necessarium comprobare, et
reliqua.
ET
POST ALIQUA PETRUS EPISCOPUS CORINTI DIXIT:
Neque
abstuli Ibae sacerdotium nec communicavi Ephesino concilio et sequor
expositionem horum, qui locum sedis apostolicae habent, et reliqua.
ET
PAULO POST INTERROGATUS EUNOMIUS EPISCOPUS NICOMEDIAE DIXIT:
Quod
placet sancto concilio de his, quae in Ephesi gesta sunt, hoc et mihi
placet. Cecropius episcopus dixit: Illud concilium dicere non debemus,
quoniam nec apostolica auctoritate coactum est neque rite peractum.
EPISCOPI
CLAMAVERUNT:
Omnes
haec dicimus, haec relegantur, quae in Epheso gesta sunt. Deinde
dixerunt: Quod placet ei de Iba episcopo, sancta synodus doceat.
Pascasinus et Lucentius IIII episcopi et Bonifacius presbyter tenentes
locum sedis apostolicae, quia missi apostolici semper in synodis prius
loqui et confirmare sententias soluti sunt, per Paschasinum dixerunt:
Relecta epistola Ibae agnovimus eum ortodoxum et ob hoc decernimus et
honorem episcopatus et ecclesiam, quia iniuste expulsus est ad praesens
ei renovandum. De[26]
Eunomio episcopo igitur, qui ante modicum pro eo factus est, tractandum
est a reverentissimo episcopo Antiocenae ecclesiae, quid oporteat de eo
formari. Similiter et omnes episcopi sequentes auctoritatem apostolicae
sedis decreverunt.
ITEM
POST MULTA ACTIONE XII DE DUOBUS EPISCOPIS ANATHOLIUS
CONSTANTINOPOLITANUS DIXIT:
Videtur
mihi, si sanctissimo concilio placet, ut neuter sit Ephesiorum
episcopus, sed alius[27]
ex electione omnium, qui pascendi sunt, ordinetur ad guberandum
episcopatum eo, quod ambo praeter regulas sibimet episcopatum
usurpaverunt. Habere autem eos et dignitatem episcopi et communionem et
ab ecclesia est pascendos, et reliqua.
ET
PAULO POST IUVENALIS EPISCOPUS DIXIT:
Perspicit
sancta synodus pasci quidem eos ab Ephesiorum ecclesia, alium vero
regulariter ordinari. Similiter et omnes episcopi decreverunt.
ET
PAULO POST:
Omnis
sancta synodus contra regulas eos ordinatos edocuit et interlocutiones
episcoporum consensit. Removebuntur quidem a sancta Ephesiorum ecclesia
Basinus et Stephanus, sui habeant autem dignitatem episcopi et ex
reditibus memoratae ecclesiae nutrimenti gratia et consolationis annis
singulis solidos CC accipiant. Alter vero secundum regulas eiusdem
sanctae ecclesiae episcopus[28]
ordinatur[29].
Omnis sancta synodus exclamavit: Haec iusta sententia, haec
iusta forma, haec bene sunt. Basinus <V630, f. 315vb>
episcopus dixit: Quae mihi abrepta[30]
sunt, iubete restitui. Omnes dixerunt. Quicquid Basino episcopo ex
rebus competentibus ei direptum est sive ab Stephano episcopo sive ab
aliis quibuscumque personis, ab his, qui abstulerunt vel causae
laesionis fuerunt, legibus restituantur, et reliqua.
ITEM
POST MULTA ACTIONE XIIII:
Quae
vero gesta sunt et quomodo civitas universa cum amarissimis[31]
lacrimis atque gemitibus circumfusa inseparabiliter erat circa me et
violentiam meam lugebat, exclusionem me dicere, puto, superfluum est.
Unde rogo et supplico vestra deo amabilitati[32]
iniustitiam, quam passus sum, nullatenus despiciatis, sed etiam
iubeatis me impetrare, quae iusta sunt, quatenus dei clementia
collaudetur per vestram evangelicam et a deo honoratam synodum, quae
destruxit quidem errorem et luci reddidit veritatem, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Condolere
nobis fratribus necessarium est, quando quidem consacerdotes[33]
aliqua se passos affirmant et hoc a propriis clericis, quos afferat
necessarium subdere tamquam patribus cervicem et esse subiectos
secundum placitum dei et ecclesiae regulas talia decernentes. Hoc ergo
quodammodo turpissimum[34]
est tamquam namque passum se dicit sanctus[35]
episcopus Athanasius, ut etiam congregata in regia civitate synodus
lacrimas daret. Ait enim quosdam clericos, qui sub eo sunt, constitui
in tanta audacia prosilisse, ut, quod attinet ad praesumptionis vim, et
expellerent eum a sacerdotio et super eum damnationis sententiam
ferrent, volunt economos[36]
ecclesiae aut certe ecclesiasticarum rerum despensatores eicere et
quosdam alios sibi propria virtute constituere, super haec autem etiam
de sacris dipticis nomen eius auferre et alia quaedam perpetrare vel de
gravissima et sceleribus plena, quae subiectorum libellorum virtus
noscitur continere. Quia vero nimis incongruum est praesumi[37]
talia a clericis adversus episcopos proprios et haec despicere nos
impossibile est, dignetur tua sanctitas, quoniam ab Antiochia longe est
civitas, quam gubernare sortitus est memoratus religiosissimus
episcopus Athanasius quibusdam proprias litteras audientiam delegare,
quatenus evocati hi, qui accusati sunt, respondeant et, si inventi
fuerint accusationibus rei, sacro mysterio delabuntur. Quod enim ipsi
adversus patrem proprium praesumpserunt, hoc iuste sustineant, quod
omne consequentiam praetermiserunt et omnem legem transcedere
praesumpserunt et pro nihilo esse iudicaverunt <V630, f.
316ra> senectutem exhonorare patris. Dicuntur autem in domo
patris tales esse cepisse, sed quia iam in multis capti sunt valde
peioribus asperioribusque praesumptionibus, asserti autem eum se
suspectum habere, qui nunc metropoliti cum provinciae suae ius obtinet.
Et sicut iam nihil est, quod contristet, cum liceat refutare, et qui ei
suspecti sunt, iudicare non debeant, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Unde
et beatus apostolus ait: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia
mebra, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Bonum
est, ut pro causa praefati episcopi aliquem deo amicissimorum
episcoporum suae urbi vicinum personas non accipientium sanctitas tua
deputet. Formidat enim suum metropolitanum tamquam vesanae flammae
inimicum adversum se virtutuem inimicitiae atque materiem praebentem
et, si quidem convicti fuerint, in quibus accusantur, quos inclamat
tamquam superbiam habentes Absalon, cum illum fuerint imitati, simili
exemplo plectantur. Sic enim odit deus eos, qui adversus patres
armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur.
ET
PAULO POST:
Nam
si quis concesserit praesumptoribus et inconvenienter in tantam
procacitatem exilientibus, ut dei pontificibus contumeliam inferre
audeant. Misericordia illis sine iudicio fiat, ex quibus oleum
iniquitatis supplicationibus aucupantur. Nihil est reliquum, nisi fiant
omnes ecclesiarum praesules lusum et per haec statuatur diabolum
instrumentum. Sed deus ad hoc tuam religiositatem praeordinavit, ut et
iniustitias removeas et praesumptiones abscidas et sacerdotio
laborantibus succurras et multis irrogationibus locum non praebeas, sed
post agnitionem ei, qui calumniam patitur, adiutorium feras. Illum
vero, qui calumniam facit, si vere est, calumniator, abscidas. Non
igitur tua religiositas arbitretur, ut tamquam ad iniuriam sedis
Antiochiae hic venerit memoratus episcopus, sed metuens quosdam, sicut
ait, seditionibus congaudentes et passioni propriae militantes dedit ad
tempus locum irae. Patientiam vero et mansuetudinem et iustitiam adhuc
tuae religiositatis praedicare non cessat nec in quolibet accusat, sed
supplicat honestiorem in se compositionem effici, et reliqua.
ET
PAULO POST PHORUS EPISCOPUS DIXIT:
Ea,
quaw ab Athanasio episcopo sunt scripta ad bonae memoriae Panolbium,
qui tunc Geropolitanorum erat episcopus, <V630, f. 316rb>
manifestant, quoniam iudicium fugiens reus a Perrenorum discessit
episcopatum.
DANIEL
EPISCOPUS DIXIT:
Palam
est, quae directis repudii litteris Athanasius episcopus ad beatae
memoriae Panolbium, qui tunc metropolitanus erat, refutando iudicio ab
episcopatu semetipsum fecit extraneum.
ET
RELIQUI EPISCOPI DIXERUNT:
Athanasium,
qui ad iudcium venire noluit, et episcopatum quoque repudiavit.
IOSEPH
EPISCOPUS DIXIT:
Tertio
repudiandus Athanasius episcopus, et nolendo apud amicum suum
Panolbium, qui tunc metropolis erat, occurrere et causam dicere ac
semetipsum ab illatis sibi criminibus liberare, certus est, quod
conscientia mala sit usus.
PAULUS
EPISCOPUS DIXIT:
Tertia
ad audiendum evocatus Athanasius a Panolbio metropolitano suo et maxime
eius amico et tertio Perrenorum episcopatum repudians apparet, quod non
bona conscientia percussus videtur declinasse iudicium.
SIMILITER
ET CETERI EPISCOPI DIXERUNT. INTER CETEROS TEODORUS EPISCOPUS DIXIT:
Videtur
Athanasium episcopum nil verum docuisse archiepiscopos Proclum et
Cyrillum, dum etiam apud Panolbium, qui fuit eius metropolita et
amicus, sicut ipse in repudiis a sedatis ostendit. Nec ab episcopatu,
sicut ipse docuit, non a clericis est expulsus, sed tertio ab eodem
Panolbio evocatus audientiam illatorum sibi criminum refutavit et
propriam civitatem reliquit adiciens et hoc in repudii sui litteris,
quoniam et ante duos et tres annos hoc apud se deliberatum fuisset, ut
ab episcopatu recederet. Quapropter erogavit pro se alium ordinare
episcopum. Unde placet eum, qui pro quibusdam rebus incongrui se
vocatus tam a proprio archiepiscopo quam a sancto concilio non venit,
cadere honore, quem habet. Videtur autem, quia memoratus Athanasius non
solum tertio evocatus, sed etiam frequenter et non oboediens neque
illatis criminibus volens respondere. Hoc ergo gratia alienum eum a
sacerdotio secundum ecclesiasticas leges esse et alium in loco suo
regulariter ordinare, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Nos
deposuimus Athanasium, quoniam evocatus regulariter tertio non
occurrit, et secundum regulam deposiotus est, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Ex
una enim parte Athanasius est accusatus, sed nos non credidimus uni
parti, quoniam accusatores, quaecumque volunt, dicunt, nec omnino
oportet accusatoribus credi. Evocatus est autem propter haec. Semel
dixit quosdam se inimicos habere in synodo et secundo evocatus est
rursus et tertio. Cum autem non oboedisset tertio, deponens eum prolata
sententia est.
<V630,
f. 316va> GLORIOSI PATRES DIXERUNT:
Dicat
Athanasius episcopus, cur tertio evacatus a sancto Antioceno concilio
non occurrit, ut propriis allegationibus utitur.
ATHANASIUS
DIXIT:
Quoniam
inimicus meus erat ipse, qui iudicabat Antiocenus, et rogo haec relegi
et veritatem probari. Abierunt XIII clerici et ipse decreverunt
nolentes. Iudices dixerunt: Savinianus episcopus, quoniam post
depositionem Athanasii ordinatus est a provinciali concilio in
Perrenorum civitatis episcopatu, sicut nos perspicimus manere debet.
Neque enim ex una parte iustum remotus est, ut praeiudicium patiatur,
neque contradictio ei servata est. Athanasius vero depositus tamquam
evocationibus non oboediens[38],
postea vero ex una parte a Dioscoro episcopatum obtinere iussus
interim, sicut perscpicimus, debet quiescere. Causas vero illatas ei
examinandas esse decernimus apud sanctum Antiochiae concilium ita
tamen, ut intra octo menses a praesenti die numerandos examinatio fiat
eorum, qui dudum accusationem adversus eum proposuerunt, aut si aliter
contra eum quilibet de his ipsis instare noluerit. Et siquidem
convictus fuerit omnia praesumpsisse, quae ei criminaliter sunt illata
et gestis inserta, aut unum eorum, quod damnatione sit dignum, non
solum eum alienum esse ab ipso episcopatu, sed etiam legibus publicis
esse subdendum. Si vero intra hoc tempus neque agatur adversus eum
neque convincatur, si praedictus Athanasius quidem episcopatum eiusdem
recipiat civitatis ecclesiae per sanctissimum Antiochiae episcopum,
Savinianus vero episcopus et dignitatem episcopatus habeat et
substitutus sit et paschatur, donec episcopus Antiocenorum eum secundum[39]
virtutem Perrenorum disponat ecclesiae. Haec audiens sanctissima
synodus dixit: Si ea, quae sunt ordinata, decernit aut aliud, quid
disponit.
MAXIMUS
EPISCOPUS ANTIOCENUS DIXIT:
Hoc
nihil iustius.
CYRUS
EPISCOPUS DIXIT:
Deus
per vos locutus est.
SANCTA
SYNODUS DIXIT:
Nihil
iustius, nihil integrius, haec iusta sententia, disposita sunt,
effectui mancipantur, quia cum deo vos iudicatis, et reliqua.
QUAE
SEQUUNTUR EX PRAEDICTO CONCILIO DIVERSA PER LOCA COLLECTA SUNT, QUAE
SUIS INSERTA LOCIS A QUAERENTIBUS REPPERIUNTUR
EUSEBIUS
RELIGOSISSIMUS EPISCOPUS DORILEI CIVITATIS TRANSIENS IN MEDIUM DIXIT:
Per
salutem vos dominorum universi mundi iubete preces meas legi, sicut
placuit piissimo impera<V630, f. 316vb>tori laesus sum a
Dioscoro. Laesa est fides, occisus est Flavianus sanctus episcopus,
lacrimis impleor. Simul mecum iniuste ab eo damnatus est. Iubete preces
meas perlegi.
GLORIOSISSIMI
IUDICES ET AMPLISSIMUS[40]
SENATUS DIXERUNT: PRECES LEGANTUR.
Et
residente in medio ex iussione omnium Eusebio reverentissimo episcopo
Beronicianus vir devotus a secretis sacri consistorii accipiens preces
ab eo recitaverunt:
Amatoribus
Christi religiosissimis et piissimis imperatoribus nostris Flavius
Valentiniano et Marciano piissimis augustis ab Eusebio humilissimo
episcopo Dorilei faciente verbo pro se et pro ortodoxa die et sanctae
memoriae quondam Flaviano episcopo Constantinopolitano civitatis
intentio propositum est. Clementiae vestrae universis quidem subditis
sibi providere et manum porrigere omnibus iniuste oppressis praecipue
tamen fungentibus sacerdotio et in hoc divinitate placentes, quo vobis
imperandi et dominandi sub hoc sole donatum est. Ergo, quoniam multa et
dira et contra omnem consequentiam fides, quae in Christo est, et nos
sumus perpessi reverentissimo episcopo Dioscoro Alexandriae magnae
civitatis, adimus vestram pietatem supplicantes isutitiam promereri.
Causa autem in his est in nuper facto concilio in Ephesiorum metropoli,
qui utile fuit non fieri, ut non malis et perturbationibus universum
mundum replesset, suavissimus magnus iste Dioscorus pro nihilo ponens
iustitiae rationem et deum timorem similis constitutus et consentaneus
Eutici vaniloquo[41]
et heretico. Occultus autem multis, sicut postea seipsum manifestavit,
inveniens tempus et facta a me adversus Euticen eius similem
accusationem et sententiam in eum a sanctae memoriae Flaviano episcopo
prolatam multitudinem seditiosorum populorum congregans et potentiam
sibi pecuniis acquirens piam religionem catholicorum, quantum ad ipsum
pertinet, violavit et perfidiam Euticis monachi, quae olim a sanctis
patribus roborata est, confirmavit. Quoniam igitur non modica sunt,
quae ab ipso usurpata sunt adversus Christi fidem et adversus nos,
provoluti precamur vestram clementiam percipere reverentissimum
episcopum Dioscorum respondere de his, quae a nobis ei ingeruntur,
relictis sinde dubio in hoc concilio monumentis ab eo contra nos
gestis, per quae possim ostendere eum et alienum esse a catholica fide
et impietatem repletam heresim roboratam et iniuste nos damnantem et
gravia in nobis operatum sacrum et venerabilem vestrum[42]
mandatum dirigentes sanctae et universali synodo religiosissimorum
episcoporum, qui possit inter nos et praefatum Dioscorum audire et
perferre ad scientiam <V630, f. 317ra> vestrae pietatis
omnia, quae geruntur. Ad quod placuerit vestrae clementiae, quod
consecuti incessanter offeramus deo preces pro vestro aeterno imperio
sacratissimis imperatoribus.
GLORIOSISSIMI
IUDICES ET AMPLISSIMUS SENATUS DIXERUNT:
Solvantur,
quae ingeruntur.
DIOSCORUS[43]
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS ALEXANDRINUS DIXIT:
Praecepit
piissimus imperator synodum celebrari, quae secundum sacrum nutu
pissimi imperatoris nostri congregata est. De his autem, quae gesta
sunt propter Constantinopolitanae sanctae ecclesiae quondam episcopum
Flavianum monumenta seu acta in sancto concilio et ea postulo recenseri.
EUSEBIUS
RELIGIOSISSIMUS EPISCOPUS DOROLEI DIXIT:
Haec
et nos postulamus.
GLORIOSISSIMI
IUDICES ET AMPLISSIMUS SENATUS DIXERUNT:
Omnia,
quae in hoc negotio subsecuta sunt, per ordinem recitentur et, antequam
legerentur, Dioscorus reverentissimus episcopus Alexandrinus dixit:
Supplico vestram magnificentiam in primis, quae de fide sunt, examinari.
GLORIOSISSIMI
IUDICES ET AMPLISSIMUS SENATUS DIXERUNT:
Interim
adversus accusationem te convenit respondere, ergo sustinere auctorum
fieri lectionem, quod et ipse fieri postulasti.
CONSTANTINUS
DEVOTISSIMUS A SECRETIS SACRI CONSISTORII[44]
DIXIT:
Habentur
sacrae litterae saepius directae pro synodo pridem facta prae manibus
ad legendum. Ex codice recitavit:
Divae
memoriae Theodosius Dioscoro religiosissimo episcopo Alexandriae[45]:
Imperatores
Caesares Theodosius et Valentinianus victores ac triumphatores maximi
semper venerabiles augusti Dioscoro.
Cunctis
constitit manifestum, quia nostrae rei publicae status et omnia humana
divina pietate moderantur atque firmantur. Deo enim propitio constituto
prospere et secundum vota nostra gubernari res et proficere solent.
Imperium ergo divino nutu sortiti[46]
subditis proprietate et mansuetudine similiter necessario plurimam
sollicitudinem impertimur, quatenus et vera religio et nostra res
publica cultu dei purissimo et pietate praefulgeat. Quoniam igitur in
praesenti subita emergente dubitatione ad catholicae et aopostolicae
doctrinae ac nostrae fidei custodiam, quae, ut fit diversis sententiis,
impugnata conturbat et confundit hominum sensus et animas intolerabile
duximus huiusmodi delictum contemnere, ne per talem neglegentiam ipsi a
deo inferri contumelias viderentur. Ideoque sancimus in unum
sanctissimos et deo placitos convenire viros, quibus proprietate
catholica atque <V630, f. 317rb> vera fide plurimis sermo
est, ut universa quidem talis est vana dubitatio subtili proposito
inquisitione solvatur, vera autem et deo amica catholica fides
firmetur. Igitur et tua sanctitas sumptis secum decem reverentissimis
metropolitanis episcopis, qui sub tua degunt diocesi, et aliis
similiter decem sanctis episcopis sermone et vita ornatis, qui in
doctrina et scientia recte et immaculate fides prae cunctis apud
cunctos eminent proximos Kalendis Augustis Ephesum metropolim Asiae
convenire absque ulla dubitatione festinent, nullo scilicet alio
praeter praedictos viros sanctam synodum molestante, quatenus universis
sanctissimis et beatissimis episcopis, quos convenire per sacras
nostras epistolas sanximus ad praedictam concurrentibus civitatem et
subtilissime investigantibus et quaerentibus omnis de medio error
contrarius auferatur. Catholica autem doctrina et ortodoxae fidei
salvatoris nostri Christi amicissima solidetur et consuete effulgeat,
quod universi in posterum inconcussum deo propitio et intemeratum
custodiant. Si quis vero tam necessariam et vere deo amicam synodum
praetermiserit[47]
et non omni virtute secundum praedictum tempus ad praefinitum locum
pervenerit, nullam excusationem neque apud deum neque apud nostram
veniet pietatem. Sacerdotalem enim conventum non nisi quis mali propria
conscientiae sauciatus evitat. Teodoretum sane episcopum Ciri
civitatis, quem pridem iussimus suae solae vacare ecclesiae, sancimus
non prius ad sanctam synodum convenire, nisi universo complacuerit
convenienti concilio et ipsum concurrere et pariter interesse. Si vero
aliqui discordia de eo emerserit absque illo[48]
sanctam synodum convenire, et quae iussa sunt, ordinare praecepimus.
Data
VIII Kal. April. Constantinopoli post[49]
consulatum Zenonis et Postumiani vv. cc. conss.
CONSTANTINUS
DEVOTISSIMUS A SECRETIS SACRI CONSISTORII[50]
DIXIT.
Eodem
tenore scriptumest et aliis reverentissimis episcopis, ut[51]
in synodum convenirent.
ITEM
POST MULTA EUTICES ARCHIMANDRITA DIXIT:
Ego
commendavi meipsum patri et filio et spiritui sancto et verbo veritatis
vestrae iustitiae. Gratias ago per omnia sancto[52]
deo praesenti die, in qua per vos pietas recepit fiduciam, et edoceam
vestram sanctam synodum, quae in me magis autem contra rectam fidem
commissa sunt. Propositum quidem mihi fuerat a pueritia in silentia
absque ullo[53]
negotio usque ad decrepitam senectutem degere at absque ulla
perturbatione persistere. Non sum autem permissus tali frui
<V630, f. 318ra> proposito, sed pessimis periculis
circumdatus sum insidiantium pro his. Necessarium vero arbitror,
antequam ea, quae in me commissa sunt, doceam ad vestrae sanctitatis
satisfactionem me conferre.
EUTICES
DIXIT:
Ego
quidem modo tamquam in sepulchro degere in monasterio debeo. Ideo ad
synodum non pergam. Illi vero, qui me accusant, inimici mihi facti
sunt, ob hoc detractionibus et insidiis insistunt.
ITEM
ALIBI FLAVIANUS EPISCOPUS DIXIT:
Utinam
veniens et agnoscens suum delictum ad poenitentiam resipiscat Eutices,
quoniam Christus deus noster laetetur de salute perditorum et
circumiens ipse prior ovem errantem requirit, et reliqua.
ITEM
ALIBI:
Dei
est dare sanitatem, nostrum autem exspectare sospitatem ipsius. Nec
enim in abscisionem inspicimus, sed incrementum. Nec enim delectatur
deus in perditionem vivorum nec sumus filii inhumanitatis, sed
clementiae dei. si enim propter nos, qui dives erat, pauper factus est,
et nos excelsam eius sequi paupertatem debemus. Ad[54]
misericordiae enim opera a deo facti sumus.
ET
ALIBI:
Nullus
tibi concedat recedere ab accusatione neque illi, ut non satisfaciat de
praeteritis.
ET
ALIBI EUSEBIUS EPISCOPUS DIXIT:
Postulo
hanc vocem mihi non praeiudicare, ego enim fidelissimos testes habeo.
ET
ALIBI:
Oportet
enim eos prius convinci, in quibus accusatus est, et satisfacere nos.
ET
ALIBI:
Litterae
sanctissimi archiepiscopi Romani Leonis insinuatae sunt nobis
continentes, quia accusatus archimandrita Eutices appellavit tempore
examinationis vestram audientiam per dationem libelli. Et ideo post
damnationem eum archimandritam renominaverunt, et nunc de fide libellum
esse dicit illum, quem tunc apud sanctissimum Romanum episcopum
appellationem nominavit.
ET
ALIBI:
In
talibus sanctissimis conciliis contigit frequenter unum ex praesentibus
reverentissimis episcopis aliquid dicere et, quod ab uno dictum est,
tamquam ab omnibus simul dicatur et subscribatur.
ET
ALIBI DEO AMANTISSIMUS EPISCOPUS SELEUCIUS DIXIT:
Digne
est quidem damnari in humanitate autem sola vestrae sanctitatis positum
est.
SANCTISSIMUS
ARCHIEPISCOPUS DIXIT:
Si
quidem confitens proprium peccatum acquievisset condemnare suam
doctrinam et consentire nobis sequentibus traditionibus sanctorum
patrum, consequenter dignus erat venia. Sed quoniam permanet in
malignitate sua, subiacebit canonum vindictis.
ET
ALIBI PAULUS EPISCOPUS DIXIT:
Quia
praedictus presbyter sequitur canones sanctorum patrum, qui in Nicea
convenerunt, ideo iudico eum <V630, f. 317vb> gradum
presbyteri et archimandritae recipere.
ITEM
ALIBI:
Multi
igitur sanctificati sunt et mundi omni peccato. Hieremias vero ex utero
sanctificatus est, et Iohannes adhuc constitutus in utero exiliit in
exultationem voce dei genetricís Mariae, et tamen regnavit
mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccaverunt, in
similitudinem praevaricationis Adae. Et ita manebant nihilominus
homines mortales et corruptibiles capaces suae naturae passionum.
ET
ALIBI:
In
actibus namque apostolorum scriptum est: Venientes autem in Moesia
temptabant ire Bithiniam, non permisit eos spiritus Iesu. Scribit autem
et admirabilis Paulus: Qui autem in carne sunt, deo placere non
possunt. Vos autem in carne non[55]
estis, sed in spiritu, si quidem spiritus dei habitet in vobis. Si quis
autem spiritum sanctum non habet, hic non est eius.
ET
ALIBI:
Salva
igitur propritate utriusque naturae et in una coeunte[56]
persona anathema, qui recte non credit de infirmandis his, quae contra
sancta memoriae Flavianum episcopum sunt iniuste prolata, et
confirmandis his, quae meliori tractatu postea de eo sunt prolata.
Neque enim monasterium dicendum est, quod religionis habuit inimicos.
Si enim deus duobus simul episcopis congregatis se interesse
promiserit, quanto magis pluribus, quibus tu, sancte papa, sicut in
membris caput praeeras, et reliqua.
ET
PAULO POST:
Ad
summam vero sicut singularis ferus in vineam irruens, quam optime
repperit, plantatam evertit, quam autem ut infructuosam eradicatam
rursus introduxit Dioscorus. Eos quidem, qui ea, quae pastorum sunt,
sapiunt, abscidit. Eos vero, qui lupi demonstrati sunt, super oves
imposuit et post haec omnia insuper contra ipsum, cui vineae custodiat,
salvatore commissa est, extendit insaniam, id est contra apostolicam
sedem, et reliqua,
ET
ALIBI:
Regula
est, ut ab electa sydodo non liceat appellare. Isti igitur hac ipsa
sunt electione damnati[57].
ITEM:
Haec
est fides patrum. Qui praeter ista sapit hereticus est, qui aliter
sapit anathema sit.
ITEM
EUSEBIUS ANCIRAE[58]
EPISCOPUS DIXIT:
Ego
relationem non suscepi, dum autem in Epheso relegeretur, audivi, et est
versuum carta multorum et multorum hominum depositionem habens, Si
autem habet monumenta, tamquam appetitione gesta eius est approbare, et
reliqua
ITEM:
Non
possunt, qui habitantes inimicis, quia susceptibiles sunt, ad
accusationem vel ad testimonium comprobari.
ITEM:
Ad
praeiudicium tuum non dixi me nunc fieri lectionem.
ET
ALIBI:
Appello
a te quasi diceret, refuto te.
ET
ALIBI:
<V630,
f. 318ra> Omnis, qui salutarem poentitentiam non suscipit,
anathema sit.
INCIPIT
ACTIO XI
Consulatu
domini nostri Marciani piissimi[59]
augusti et, qui fuerit nuntiatus, IIII Kal. Novemb. in Calcedonia
secundum iussionem divinissimi et piissimi nostri domini convenientibus
in sanctissimam ecclesiam sanctae martyris Eufemiae magnificentissimis
iudicibus et sancto et universali concilio ex divali decreto in
Calcedonensium civitate collecto et residentibus omnibus ante cancellos
sancto altaris ingressus Bassinianus res pridem factus episcopus in
Ephesiorum metropoli adhaerente sibi etiam Cassiano reverentissimo
episcopo dixerunt: Violentiam passus adii piissimum nostrum imperatorem
eique supplicavi et direxi divinas litteras ad sanctum e universale
concilium, ut me audiat, et quoniam omnia, quae moventur in sancto
concilio divinus a praesente vestrae magnificentia praecepit examinari.
Rogo vestram potestatem sanctum quoque concilium, ut litterae divinae
legantur et mihi, quae sunt iusta, scrutantur.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Litterae
divinae legantur. Quibus traditis Beronianus sive Magistrianus et
secretarius divini consistorii:
Imperatores
Caesares Valentinianus et Marcianus victores triumphatores maximi
semper colendi augusti santo concilio, quod sacro nostro decreto
Calcedona collectum est.
Basianus
reverentissimus multa incongrua passus, quae precibus eius his nostris
divinis litteris dubditis continentur, petit a vestra sasnctitate hae
discuti. Festinet igitur vestra reverentia has nostras suscipiens
litteras causam discutere et formam, quae vobis fuerit visa, proferre.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Et
preces, quae subiectae sunt, relegantur.
IDEM
RELEGIT:
Terrae
marisque et totius humani generis dominis Flavius Velentiniano et
Marciano piissimis[60]
augustis supplicatio a Bassiano humili et pusillo episcopo. Omnis salus
violentiam patientium post deum vestra tranquillitas est, praecipue
autem sacerdotum[61]
Christi. Quapropter et ego ad has preces veni provolutis vestigiis
vestros, ut mei misereamini. At vero, quae in me praesumpta sunt,
lacrimis et gemitibus plena et inenarrabilia esse noscuntur, sed ut
breviter pietati vestrae suggeram quidam eorum, qui sacerdotio
funguntur, necnon et alii crudelia et interdicta legibus in me facere
praesumpserunt et talia, quae neque a barbaris sunt aliquando commissa.
Spernentes enim dei timorem et immaculatorum virtutem mysteriorum, quam
ex humillimis manibus meis dei misericordia susceperunt, postquam a
nobis mysteriorum perfectio celebrata est recipiente appraehendentes me
et abripientes de sancta ecclesia plagis afficiebant docentes et
portantes in foro aliquando <V630, f. 318rb> quidem et
recludentes et gladiis perturbantes. In his itaque, dum ipsius vitae
periculum sustinerem, furentes et abripientes pallium sacerdotii mei in
se deposuerunt quendam ex his, qui ipse praesumpserat ea, quae ea, quae
in me incongrue[62]
facta sunt et in locum meum et post haec, quascumque res habueram
mobiles vel immobiles, abstulerunt et, sicut voluerunt, sibi partiti
sunt. Super haec etiam multos hominum eorum diversis plagis morti
tradiderunt ita, ut funera ante ianuas sanctae dei ecclesiae quidam
exponerent. Quia ergo deo mihi teste et hominibus potentibus atque
venerabilibus in nullo culpabilis exstiti. In his, quae in me dicta
sunt atque in me praesumpta, supplico vestrae pietati et volvor divinis
vestris sacratisque vestigiis, quatenus sancire dignetur vestra
caelestis potestas sacra[63]
vestra subnotatione missa ad sanctum concilium, ut cognitio fiat inter
me miserrimum et eos, qui in me talia praesumpserunt atque dicunt
aliquid se adversum me habere. Hoc insuper sancire vestram divinitatem
exoro, ut nulli liceat exactionem mihi quandam inferre, donec terminus
proferatur eorum, quae inter me et adversarios aguntur, quoniam vero
consuetudo illorum est hoc facere, ne in eos videar praevalere, ut ea,
quae mihi ab eis inferuntur vel a me dicuntur, coram sacerdotibus in
concilio vestris sacratissimis auribus refereantur et, ut detur nobis,
qui debeat, qui ab eis definita fuerint, effectum manciparem ut his
potius consuetas orationes referam incessanter deo pro vestrae
potestatis[64]
imperio.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Dicat
Bassianus reverentissimu nomina eorum, qui ab eo sunt accusati.
BASSIANUS
DIXIT;
Multi
quidem sunt. Princeps[65]
tamen horum ipse est, qui nunc episcopus est Stephanus. Hic enim et
sedem meam tenet et res, et rogo omnia examinari. Necessarium enim est
potius sacerdotium quam possessiones quaeratur. Si quid peccavi,
probent patres nostri et, sicut volent, decernant.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Stephanus
reverentissimus episcopus ad ista respondeat.
STEPHANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT:
Sunt
hic episcopi Asianae diocesis. Veniant, et probamus, quae nostra sunt.
Est episcopus Magnisiae Leontius, Meonius episcopus Nissae, Proterius
episcopus Smirnae[66]
et ceteri, qui hic sunt.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Interim
tu responde.
STEPHANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS EPHESI DIXIT:
Iste
neque ordinatus est in Ephesum, sed vacante sancta ecclesia colligens
seditiosorum turba cum gladiis et aliis quibusdam enarrariis
superingresssus est et sedit ibi. Si hunc iudicat vestra magnificentia
esse episcopum, alia ratio est <V630, f. 318va> hoc ergo
expulso secundum regulas et proiecto. Digna me XL episcoporum Asianorum
decreto et nobilium et plebis et totius reverentissimi cleri et omnis
civitatis ordinaverunt. Hodie enim quinquaginta annos habeo in Epheso
clero.
BASSIANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT.
Noli
me circumvenire, et ego regulariter factus sum et ostendo hoc et a
nullo depositus sum nec accuatus ab aliquo neque culpatus ab alio, sed
ego a Iuvenali aetate mea vixi pauperibus epithochium feci et eo posui
septuaginta lectos et omnes languentes et ulceratos hospitio
suscipiebam. Mennon autem, qui fuit episcopus Ephesi invidiam habens in
istis, quoniam diligebar ab omnibus, haec egit, ut expellerer civitate,
et immisit manus suas, ut me ordinaret episcopum Evazorum et hoc fecit.
Ego autem non acquiescebam, sed ab hora tertia usque ad sextam coram
altare me plagis expendit, afflixit et sanctum evangelium et altare
sanguinibus est impletum. His igitur ita gestis ego permansi sic neque
ad civitatem vadens neque penitus ecclesiae illi communcians, in qua
nominatus fueram, neque penitus ipsam civitatem videns mansi ergo sic,
et contigit ipsum Mennonem finem vitae suscipere. Post haec ordinatus
est Basilius. Is autem evocans concilium provinciae et agnoscens ab eis
violentiam, quam fueram passus, et quoniam machinatio fuit in illa
civitate alium ordinavit episcopum, mihi vero reddidit communionem et
locum episcopatus. Contigit iterum et hunc finem suscipere. Me autem
cum multa necessitate et vi inthronizaverunt in eadem civitate Ephesi
populus et clerus episcopi, quorum unus episcopus Olimpius hic est.
Agnoscens autem haec noster piissimus imperator repente hoc confirmavit
et continuo per commonitorium aperte declaravit confirmans episcopatum.
Postea direxit sacram per Eustachium silentiarium[67],
quibus iterum confirmavit episcopatum. Veni autem in regia
Constantinopolim et suscipiens nos idem rerum dominus, id est me et
eum, qui erat in ipsa regia civitate episcopum, Proclum, amicos noc
fecit et communicavi cum eo et cum omnibus episcopis, qui per singula
tempora sunt reperti, et faciens synodicam idem sanctus Proclus direxit
et civitate episcopis et clericis. Mansi itaque sic ego quattuor annis
ita, ut decem episcopos ordinarem et multos clericos et, cum in pace
degeremus, quae etiam per relationem suam manifestaverunt ipsi
reverentissimi episcopi et reverentissimus clerus piissimo nostro
imperatori et perpetuae augustae et placida voluntate suscipiens eorum
preces repente rescripsit mihi et ipsis sanctissimis episcopis et
clericis, et direxerunt <V630, f. 318vb> per silentiarum.
Relictis autem divinis syllabis omnes nos glorificavimus deum, quia
eorum pietas de ecclesiarum pace sic cogitant. Crastina autem die
missas clebravimus omnes simul et post missa manus initientes
inclauserunt me et cum vi abripuerunt pallium sacerdotii mei et omnia
bona mea et sumentes unum ex ipsis hunc Stephanum fecerunt eum
episcopum.
STEPHANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS EPHESI DIXIT:
Iubeat
vestra potestas episcopos, qui sunt hic, venire ut appareat veritas
coram vestra magnificentia.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Pro
qua re vocas reverentissimos episcopos?
STEPHANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT:
Ut
testentur de universis, quae gesta sunt, quoniam ipse superintravit in
sanctam ecclesiam cum gladiis et enarrariis et aliis quibusdam et sedit
in sede et pro hoc expulsus est a sanctis patribus et sanctissimo
regiae civitatis Romae Leone et a beatissimo sanctae memoriae Flaviano
Constantinopolitanae urbis et Alexandrino et Antioceno. Ab his enim
expulsus est. Ecclesiastico enim iudicio mea humilitas constituta
cognoverunt omnes et consenserunt et sanctae memoriae Theodosius
imperator et universa synodus. Pro his enim, si sanctae memoriae
imperator Theodosius Eustachium primicerium silentiariorum, ut
cognosceret eum inter eum et clerum et pauperes, qui ab eo iniustitiam
fuerant passi venit in Epheso beatae memoriae Eustachius. Tres menses
fecit cognoscendo, quaedam cognovit et terminum, quem decrevit beatae
memoriae Eustachius suscepit et confessiones exposuit et clericis et
pauperibus ecclesiae haec manifesta sunt. Sunt hic episcopi, venient
hic et fateantur, si aliter dico. Iubeat ergo vestra magnificentia
venire eos. Numquid cum eis ordinatus est? Superintravit ibi, hodie
quattuor anni sunt, et Romanus episcopus eum damnavit. Videat epistolam
scriptam a beatissimo papa Leone vestra magnificentia.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Confiteris
reverentissimum Bassianum quattuor annis obtinuisse sanctam Ephesiorum
civitatis ecclesiam velut episcopum?
STEPHANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT:
Ut
tyrannus, non ut episcopus. Quomodo enim obtinere poterat, qui per
manus impositionem constitutus non est, sed cum gladiis est ingressus
et sedit ibi. Iubeat vestra magnificentia episcopos ingredi.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Ostendat
Bassianus reverentissimus episcopus, si per synodum reverentissimorum
episcoporum et consueta lege Ephesiorum metropolis est constitutus.
BASSIANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT:
Evazorum
ego neque factus sum neque profectus <V630, f. 319ra>
illic, sed vim passus denominatus sum episcopus. Canones manifesti
sunt. Dicant patres, si praeiudicum est ordinari nec proficisci, ipsi
dicant, noverunt regula, supplico, ut audiatur interim, praesumptrio
declaretur, quis auctoritate sua clauserunt me et tunc de sacerdotio
quaerimus, violentia primo quaeratur.
STEPHANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT:
Supplico,
ut canones relegantur, qui dicunt, ut is, qui in alia civitate
ordinatus est, constitui non possit in altera.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Relegantur
hic canones. Leontius reverentissimus episcopus Magnisiae ex codice
relegit regula nonagesima quinta: Si quis episcopus vacans super
ecclesiam vacantem semetipsum initiens subripuerit sedem praeter
perfectum concilium hunc expellendum esse, licet omnis populus, quem
arripuerit, eum elegerit. Perfecta vero synodus illa est, cui interest
metropolitanus episcopus.
ITEM:
Reverentissimus
Leontius ex eodem codice legit regula XCVI: Si quis episcopus
ordinationem acceperit episcopatus et populo praeesse decretus non
acquievit ordinationi neque ei persuasum fuerit proficisci ad ecclesiam
sibi commissam, hunc excommunicatum esse, donec coactus acquiescat, aut
quicquam de episcoporum provinciae synodus perfecta definiat.
ITEM
GLORIOSISSIMI IUDICES DIXERUNT:
Reverentissimus
episcopus Bassianus edoceat, quis eum fecit episcopum.
BASSIANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT:
Unus
eorum, qui me inthronizaverunt, hic est, Olimpius, nescio alios, hunc
recordor-
LUCIANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS BIZAE DIXIT:
Qui
habuit, iussu suscepit eum, bonae memoriae Proclus, et suscepit eum
beatae memoriae Theodosius piissimus imperator et vocans eos amicos
effecit. Sed tamen cur est expulsus?
STEPHANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS EPHESI DIXIT:
Beatus
sanctae memoriae Flavianus expulit eum.
GLORIOSISSIMI[68]
IUDICES DIXERUNT:
Quoniam
memoria facta est Olimpii reverentissimi episcopi tamquam is
inthronizaverit Bassianum reverentissimum episcopum, Olimpius, si haec
ita sunt, edoceat[69].
OLIMPIUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS THEODOSIUPOLIS DIXIT:
Post
mortem episcopi, qui illo tempore in civitate, in qua ordinatus sum
episcopus in Theodosiupolis, in ea degebam, mandaverunt mihi clerici
eiusdem civitatis Ephesi dicentes: Veni hic, ut regulariter
ordinationem suscipiat civitas, quo dormivit sanctae memoriae
Basilicus, qui fuit episcopus. Ego vero has litteras accipiens adveni
credens, quia et alii reverentissimi episcopi vocarentur. Ante tres
autem dies, quam ingressus essem, ecclesiam, ut is inthronizaretur, dum
applicassem, <V630, f. 319rb> in quodam hospicio
sustinebam etiam reverentissimos episcopos, ut regulariter secundum
regulam morem ordinatio proveniret. Ut ergo primam et secundam et
tertiam sustinui diem in hospicio, et alter nullus deo amicissimorum
esset inventus episcopus, dicebam: Solus ego, quid possum efficere,
quoniam extra subtilitatem canonum est episcopum solum disponere
ecclesiam et maxime tantae metropolis? Cum haec loquerentur mecum,
circumdedit mansionem, in qua eram, innumera multitudo, et novi enim,
quo consisto coram tanta potestate et coram altare quidam enudans
gladium holosircus nomine, quo puto, Comitianus est, venit et ipse et
omnis multitudo et portantes me profecti sunt in ecclesiam et ita cum
ducentis aut trecentis hominibus et me ipsum levaverunt ad sedem et
inthronizatio celebrata est usque ad hoc, quemadmodum factum est, novi.
BASSIANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT:
Mentitus
est.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Si
Proclus sanctae memoriae, qui fuit archiepiscopus regiae
Constantinopolis suscepit Bassianum reverentissimum episcopum[70]
et communciavit ei tamquam episcopo Ephesiorum, reverentissimus clerus
sanctae Constantinopolitanae ecclesiae nos edoceat[71].
THEOPHILUS
REVERENTISSIMUS PRESBYTER CONSTANTINOPOLI SANCTAE ECCLESIAE DIXIT:
Ut
coram deo et suscepit eum sanctae memoriae Proclus communicantem et
synodalibus litteris honorans dimisit eum ad Ephesum et in dipticis
posuit eius nomen et recitababtur usque ad modum tempus.
OMNES
REVERENTISSIMI CLERICI SANCTISSIMAE CONSTANTINOPOLITANAE ECCLESIAE
DIXERUNT:
Et
nos haec dicimus. Suscepit enim eum et communicavit ei beatae memoriae
Proclus et fecit synodicas litteras et indipticis eum posuit.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Nunc
Stephanus reverentissimus episcopus dicat, quemadmodum novit[72]
Bassianum reverentissimum episcopatu remotum, et si ipse per synodum
ordinatus est.
STEPHANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS EPHESI DIXIT:
Relatum
est ad Alexandrinae civitatis sanctissimae memoriae et Theodosio
scribente principe, illic allatae sunt litterae a beatissimo et
sanctissimo papa Romano, quatenus istum esse non oporteret episcopum,
et manifestae sunt litterae. Iubete venire notarios, ut declaretur,
quomodo remotus est, et quomodo ego sum ordinatus. Numquid sciebam,
quoniam hoc potuisset emergere? Semel finem accepit causam. Venit
silentiarius ibi, tres menses fecit cognoscens inter eum et cleicos.
Clarent ea, quae definita sunt.
BASSIANUS
EPISCOPUS DIXIT:
<V630,
f. 319va> Stephanus presbyter meus fuit, quattuor annis mecum
missas celebrabat, mecum communicabat et communicabat a me tamquam ab
episcopo, et ipsa die, qua reclauserunt me, simul communicavimus, et
abripuerit me et clauserit me, et ista sum passus per virtutes dei.
Aquam quaesivi, et non mihi dederunt, tribus mensibus habuerunt me
clausum. Episcopi, autem, qui a me ordinati sunt, ipsi et nunc
ordinaverunt, dum essem inclausus. Si non sum ego episcopus, neque
illi, qui a me sunt ordinati, debent esse episcopi neque clerici.
CASSIANUS
PRESBYTER, QUI FUIT[73]
CUM BASSIANO REVERENTISSIMO EPISCOPO DIXIT:
Media
hebdomada cogit nos et introduxit in baptisterio Stephanus
reverentissimus episcopus et Meonius et dederunt mihi evangelium et
coniuraverunt me et dixerunt: Veni, iura mihi non discedere ab eo, sed
vivere cum eo et mori cum eo et non tradere eum. Dixi: Hodie viginti
quinque annis communico Constantinopolim negotium habens, et deus est,
qui novit, quia numquam iuravi alicui, et nunc, cum presbyter sum, me[74]
cogitis iurare. Qui sumentes evangelium dederunt, et iuravi eis, et
quinta feria de sancto pascha tollentes et ipsum inclauserunt et me
occiderunt et debilem fecerunt calcibus et adduxerunt tres subdiaconos
et vespere tulerunt et duxerunt me in domo mea et posuerunt me
semivivum et phlebotaverunt me. Ut ergo non peierarem, hodie quattuor
annos habeo errando, mendicando Constantinopolim, ut non peierem nomen
filii dei-
LUCIANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS TRANSIENS IN MEDIUM DIXIT:
Obstrinxerunt
nos reliqui episcopi nobiscum residentes, ut unusquisque, quod novit in
veritate, ad pietatem tendere dicat, et licet ex nobis ipsis bonum
esset hoc facere, verumtamen dicimus, quoniam quattuor annis operatus
est in sede sine contentione, sine contradictione et ordinavit decem
episcopos et clericos multos et communciavit ei, qui nunc est episcopus
Stephanus, cum esset eius presbyter et omnes reliqui clerici. Et
quomodo possibile est nunc Bassianum expelli praeter consequentiam
regularem, cum praecipue beatissimus Proclus regiae Constantinopolis
episcopus ei communicaverat et per synodicas litteras firmaverat eius
episcopatum?
MELLIPTONGUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS IUNIANOPOLIS TRANSIENS IN MEDIUM DIXIT:
Oprtebat
eum, qui quattuor annis sine contentione episcopatum obtinuit aut
accusari aut sic sine iudicio non iactari, et quoniam ego coniuratus
sum ab episcopis iustam sedentibus, quatenus transiens in medium dicant
ea, quae cunctos movent tamquam hos effectus <V630, f.
319vb> reliquorum residentium episcoporum ex persona cunctorum
haec refero et sancto concilio et vestrae potestati, quae Lucianus
reverentissimus episcopus dixit.
STEPHANUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS DIXIT:
Sanctissimus
archiepiscopus Leo Romanus hunc damnavit, quoniam praeter regulas
factus est.
CECROPIUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS SEBASTOPOLIS DIXIT:
Domine
Stephane, cognosce, quantum potest Flavianus beatae memoriae et post
mortem.
REVERENTISSIMI
VII EPISCOPI ET CLERICI CONSTANTINOPOLITANI CLAMAVERUNT:
Veritas
sic habet, omnes ipsa haec dicimus, Flaviano aeterna memoria, ecce
ultio, ecce veritas, Flavianus post mortem vivit, martyr pro nobis
oret, Flavianus post mortem fidem exposuit, Flavianus hic est
ortodoxus, hic multos annos, Flavianus nobiscum iudicat.
GLORISOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Omnibus
examinatis de Bassiano et Stephano reverentissimis relectis etiam
canonibus dicat sancta synodus de episcopatu Ephesio, quid ei videtur.
REVERENTISSIMI
EPISCOPI CLAMAVERUNT:
Iustitia
Bassianum vocat, regulae valeat.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Nobis
quidem videtur neque Bassianum reverentissimum dignum exsistere, ut sit
Ephesiorum civitatis episcopus, quoniam ex invasione violentia
episcopatum sibimet vindicavit, neque Stephanum reverentissimum
episcopum, qui per coniurationes[75]
et tales adinventiones episcopatum sibimet acquisivit iustum vero esse,
ut eligatur alter, qui et fidem integre sciat et vita noscatur ornatus
ut esse posssit episcopus. Totum autem concilio sancto relinquimus,
quatenus sententiam, quae in accusato fuerit visa, depromat.
SANCTA
SYNODUS CLAMAVIT:
Haec
iusta sententia est, hoc dei iudicum est. Christus iudicavit causam,
deus per vos iudicat, haec sententia Christi est, canones et leges vos
custoditis, multos annos iudicibus, multos annos concilio[76].
PASCHASINUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS OBTINENS LOCUM APOSTOLICAE SEDIS DIXIT:
Clarent,
quae ab universo concilio dicta sunt, quid de hac causa sive personis
fideatur et nostram et horum est confirmare sententiam.
ANATHOLIUS
REVERENTISSIMUS ARCHIEPISCOPUS CONSTANTINOPOLITANUS DIXIT:
Eos,
qui se contra legem sponsae Christi Ephesinae ecclesiae coniunxerunt,
hos decenter legimus suis eius expellit. Igitur et qui insiluit sedi
Bassianus reverentissimus episcopus, et qui post illum inordinate
semetipsum immisit, Stephanus reverntissimus episcopus quietem habeant
cessantes ab operationem eiusdem ecclesiae. Dabitur autem Ephesiorum
metropoli episcopus a deo monstratus et ab omnibus, qui pascendi sunt,
eligendus ad ornatio<V630, f. 320ra>nem episcopatus, qui
recte verbum praedict veritatis. Memoratis scilicet dignitatem
episcopatus habentibus et communionem necessariisque salariisque a
sanctissima consequenter ecclesia.
SANCTA
SYNODUS EXCLAMAVIT:
Haec
iusta sententia, hoc iustum iudicium est.
EUSEBIUS
REVERENTISSIMUS DORILEI DIXIT:
Invasorum
Bassiani eversorem habet ex regulis etiam inordinate facta ordinatio in
Stephanum. Unde si videtur ambo debent Ephesiorum metropolis
episcopatum vacare. Ordinari autem regulariter debet episcopus
praedictae metropolita et fide compositus.
ASIANI
REVERENTISSIMI EPISCOPI PROSTRATI DIXERUNT:
Miseremini
nostri. Nos supplicamus sanctum concilium, ut misereatur filiorum
nostrorum, ne forte propter nos et nostri filii moriantur. Ut nobis
clementiae condonetur vel si Bassiano in lectione malorum suadeat
aliquis nunc ordinari et filii nostri moriuntur et civitas deperit.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Quoniam
secundum voces sancti concilii neque Bassianus neque Stephanus
reverentissimi episcopi in Ephesiorum sunt civitate[77]
digni. Asiani autem episcopi hic reperti dicunt, si hic ordinatur alter
episcopus Ephesiorum conturbari sententiam civitatem. Dicat synodus
sancta, ubi volunt episcopum Ephesianae sanctissimae ecclesiae canones
ordinari.
REVERENTISSIMI
VII CLAMAVRUNT:
In
provincia.
DIOGENES
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS CIZICI DIXIT:
Consuetudo
hic habet, si factus fuisset Constantinopolitano episcopo non habuerunt
haec agi. Ubi enim Salgamarios ordinant, et propterea eversio fit.
LEONTIUS
REVERENTISSIMUS EPISCOPUS MAGNISIAE DIXIT:
A
sancto Timotheo usque nunc viginti septem episcopi facti omnes in
Epheso sunt ordinati, solus Basilius violenter hic factus est, multae
caedes hic ortae sunt.
PHILIPPUS
REVERENTISSIMUS CONSTANTINOPOLITANAE SANCTISSIMAE ECCLESIAE DIXIT:
Sancta
memoriae Iohannes episcopus Constantinopolitanus XV episcopos deposuit
profectus in Asiam et pro eis alios ordinavit, et Mennon hic ordinatus
est.
ETIUS
ARCHIDIACONUS CONSTANTINOPOLITANUS DIXIT:
Et
Castinus hic ordinatus est Heraclidis et aliis cum voluntate nostrae
urbis archiepiscopi ordinati sunt. Basilium similiter beatae memoriae
Proclus ordinavit, et beatae memoriae quidem Theodosius imperator
huiscemodi ordinationi cooperatus est et beatae memoriae Cyrillus
Alexandrinus episcopus.
REVERENTISSIMIVI
EPISCOPI CLAMAVERUNT:
Canones
obtineant.
CLERICI
CONSTANTINOPOLITANAE ECCLESIAE CLAMAVERUNT:
Ea
quae sanctorum patrum CL sunt, teneant privilegia Constantinopolis non
depereant, ordinatio se<V630, f. 320 rb>cundum morem ab
archiepiscopo nostro fiat.
GLORIOSISSIMI
IUDICES DIXERUNT:
Perspicimus,
quia deliberationem opus habet sanctum concilium de ordinatione
Ephesiae episcopatus ecclesiae. Unde, si videtur, cras hoc perfectius
disponatur.
Consul.
d. altero Kl. April.
FINIT
ACTIO XI
[1]
praedictis V630
[2]
collegiis V630
[3]
egraedietur korr.
aus gradietur V630
[4]
habuit V630
[5]
est fehlt V630
[6]
Occlusisti korr.
aus Occusisti V630
[7]
propietate korr.
aus proprietate V630
[8]
pravitatem V630
[9]
vellet V630
[10]
QUIDAM korr.
aus QUAEDAM V630
[11]
indignari korr.
aus indignare V630
[12]
MANECRATIS korr.
aus MANACRETES V630
[13]
interimerentur korr.
aus intemerentur V630
[14]
Quapropter korr.
aus Quia
propter V630
[15]
viderit korr.
aus viderat V630
[16]
haec V630
[17]
DIXERUNT V630
[18]
honorari korr.
aus honora V630
[19]
dampnationis V630
[20]
est V630
[21]
quam pro korr.
aus qua V630
[22]
SYNODUS V630
[23]
aliter korr.
aus aliter
nullam V630
[24]
TEODORETUS korr.
aus TEODRETUS V630
[25]
dictis V630
[26]
De Eunomio] De nonno, interlinear De
eunomio V630
[27]
alius korr.
aus aliis V630
[28]
episcopus korr.
aus episcopos V630
[29]
ordinantur V630
[30]
abrecta V630
[31]
amarissimis korr.
aus amarissimi V630
[32]
amabilitati korr.
aus amabilitate V630
[33]
consacerdotes korr.
aus consacerdotem V630
[34]
deturpissimum V630
[35]
rus V630
[36]
eoconomos V630
[37]
praesumi korr.
aus praesumit V630
[38]
obaudiens V630
[39]
secundum] secundum secundum V630
[40]
AMPLISSIMI V630
[41]
vaniloco V630
[42]
vestram V630
[43]
DIOSCORUM
[44]
CONSISTORIO V630
[45]
ALEXANDRIAE] ALEXANDRIĘ DIXIT V630
[46]
sortim V630
[47]
praetermiserit] propter miserit V630
[48]
illo fehlt V630
[49]
post consulatum Zenonis et Postumiani vv. cc. conss] PRECONZENTONES ET
POSTUMIANI VV. ACONS. V630
[50]
CONSISTORIO V630
[51]
ut fehlt V630
[52]
sco V630
[53]
ulla V630
[54]
A V630
[55]
non fehlt V630
[56]
quoeunte V630
[57]
donati V630
[58]
NANCIRE V630
[59]
papae V630
[60]
papa V630
[61]
sacerdotum korr.
aus sacerdotium V630
[62]
congrue V630
[63]
sacro V630
[64]
potatis V630
[65]
princips korr.
aus principes V630
[66]
szmirne V630
[67]
silentianum V630
[68]
GLORIOSIS V630
[69]
edoceant V630
[70]
episcopum fehlt V630
[71]
edoceat korr.
aus doceat V630
[72]
novit] non ut V630
[73]
FUIT cum korr.
aus FUIT V630
[74]
me fehlt V630
[75]
coniurationes et korr.
aus coniurationes V630
[76]
concilia V630
[77]
civitate] civitate sunt V630
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 8.5.2005
|