Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Canones
apostolorum
V630,
f. 5ra; N442, f. 6va; A367, f. 7rb; E97, f. 4vb; B132, f. 1ra; V1341,
f. 6va
INCIPIUNT TITULI CANONUM APOSTOLORUM NUMERO L.
I De ordinatione
episcopi.
II
De ordinatione presbyterorum et diaconorum vel ceterorum.
III
Nihil aliud in sacrificio, praeter quod dominus
statuit,
offerendum.
IIII
Quae species ad altare non ad sacrificium, sed ad benedictionem
simplicem debeant exhiberi.
V
Quod ea, quae in ecclesiis offerri non possunt, ad domus sacerdotum a fidelibus deferantur.
VI
Ut episcopus aut presbyter uxorem suam, quam debet caste
regere, non
relinquat.
VII Ut sacerdotes et
ministri altaris saecularibus curis abstineant.
VIII
Quo tempore pascha celebretur.
VIIII
Quod ministri altaris oblatione celebrata debeant communicare.
X
Quod fideles laici ingredientes ecclesiam
communicare debeant.
<A367,
f. 7va> XI Quod cum excommunicatis non sit orandum.
XII Quod cum damnatis
clericis non sit orandum.
XIII Ut nullus
fidelium praeter commendaticias suscipiatur epistolas.
XIIII
Ut ab episcopis aliena parrochia minime
pervadatur.
XV Ut clerici proprias
ecclesias non relinquant.
<E97,
f. 5ra> XVI Ut episcopus, qui clericos alterius susceperit,
communione privetur.
XVII Quod bigami non
admittantur ad clerum.
XVIII
Quod is, qui viduam vel eiectam aut meretricem
acceperit, non
admittatur ad clerum.
XVIIII Qui duas
sorores habuerit, non admittatur ad clerum.
XX Clericum
fideiussorem esse non posse.
<N442,
f. 6vb> XXI Quod hi, qui non sponte eunuchizati sunt,
suscipiantur ad clerum.
XXII
Ut is, qui se eunuchizavit, clericus non fiat.
XXIII Ut clericus, qui
se eunuchizavit, abiciatur a clero.
XXIIII
Ut laicus, qui se eunuchizavit, tribus annis communione privetur.
XXV
Quod episcopus aut presbyter aut diaconus, si pro criminibus
damnati
fuerint, minime communione priventur.
XXVI
Similiter et reliqui ministri ecclesiae.
XXVII
Qui clerici debeant coniugibus copulari.
XXVIII
Quod episcopus, presbyter et diaconus fideles peccantes verberare non debeant.
XXVIIII
Quod officium pristinum damnati pro criminibus usurpare non debeant.
XXX
Quod non debeant officia ecclesiastica pecuniis
obtineri.
XXXI Ut ecclesia
saeculari potentia minime pervadatur.
XXXII De presbytero,
qui contempto episcopo seorsum conventus congregare temptaverit.
XXXIII Quod clerici
damnati non debeant ab aliis recipi.
<V1341,
f. 6vb> XXXIIII Ut nullus episcopus, presbyter aut diaconus sine commendaticiis suscipiatur
epistolis.
XXXV De primatu
episcoporum.
XXXVI
Quod non liceat episcopum in aliena provincia clericos ordinare.
XXXVII De ordinatis
episcopis nec receptis.
XXXVIII
Ut bis in anno concilia celebrentur.
XXXVIIII Ut tantum
curam rerum ecclesiasticarum episcopus habeat.
XL De dignitate
pontificis et quod rerum suarum habeat potestatem.
XLI Quod episcopus
ecclesiasticarum rerum pro dispensatione pauperum habeat potestatem.
XLII
Quod episcopus aut presbyter aut diaconus aleator et ebriosus
esse non
debeat.
XLIII Similiter
clerici et laici, si permanserint in alea, communione priventur.
XLIIII
Quod episcopus, presbyter et diaconus non debeant usuras accipere.
<A367,
f. 7vb> XLV Quod non debeat episcopus, presbyter aut diaconus cum hereticis orare.
XLVI
Quod non debeant hereticorum baptismata comprobari.
XLVII
Quod ecclesiae baptismate baptizatus denuo baptizari non debeat, et non ita baptizatus debeat baptizari.
XLVIII Laicum
pellentem suam coniugem communione privandum.
XLVIIII Quod in nomine
trinitatis debeat baptizari.
L
Quod non debeat una mersio in baptismate quasi in morte domini provenire.
Plura capitula ab apostolis constituta in decretis
apostolicorum, ut superius continetur, legimus, sed adhuc ea
minime
reperire quivimus et ideo illa hic non inseruimus, fidelibus investigatoribus haec inserenda
conservantes
committimus.
<V630,
f. 5ra> <E97, f. 5rb> DE CANONIBUS APOSTOLORUM, QUOD NON SINT RESPUENDI, UT QUIDAM GARRIUNT, SED
OMNI
VENERATIONE HABENDI, SICUT HAEC BEATI HIERONYMI PRESBYTERI ET ALIORUM MULTORUM SANCTORUM PATRUM SCRIPTURA
TESTATUR.
<N442,
f. 7ra> Beatissimo papae Damaso Hieronymus.
Gloriam
sanctitatis tuae nostra humilitas deprecatur, ut secundum apostolicae
sedis, quam cognovimus gubernare per tuam sanctitatem, actus gestorum a beati
Petri
apostoli principatu usque ad vestra tempora, quae gesta sunt in sede
tua, nobis per ordinem paucis enarrare digneris, quatenus nostra humilitas
sentire cognoscat, qui meruit de apostolorum
supradictae sanctae
sedis martyrio coronari, vel qui contra canones apostolorum excessisse
cognoscitur. Ora pro nobis, beatissime papa. Data V. Kal. Mai. accepta
Romae.
INCIPIUNT
ECCLESIASTICAE REGULAE SANCTORUM APOSTOLORUM PROLATAE PER CLEMENTEM
ECCLESIAE ROMANAE PONTIFICEM, QUAE EX GRAECIS EXEMPLARIBUS IN ORDINE PRIMO
PONUNTUR,
QUIBUS QUAMPLURIMI QUIDEM CONSENSUM NON PRAEBUERE <E97, f.
5va>
FACILE,
ATTAMEN POSTEA QUAEDAM CONSTITUTA PONTIFICUM EX IPSIS
CANONIBUS
ASSUMPTA ESSE VIDENTUR.
DE ORDINATIONE EPISCOPI
I Episcopus a duobus
aut tribus episcopis ordinetur.
DE ORDINATIONE PRESBYTERORUM ET DIACONORUM VEL CETERORUM
II Presbyter ab uno
episcopo ordinetur et diaconus et reliqui clerici.
UT NIHIL ALIUD IN SACRIFICIO, PRAETER QUOD
DOMINUS STATUIT,
OFFERENDUM
<V630,
f. 5va> III Si quis episcopus aut presbyter praeter ordinationem
domini alia
quaedam in sacrificio offerat super altare, id est aut mel aut lac aut
pro vino siceram et confecta quaedam aut volati<A367, f.
8ra>lia aut
animalia aliqua aut legumina, contra constitutionem domini faciens
congruo tempore deponatur.
QUAE SPECIES AD ALTARE NON AD SACRIFICIUM, SED AD
BENEDICTIONEM
SIMPLICEM DEBEANT EXHIBERI
<B132,
f. 1rb> IIII Offerri non liceat aliquid ad altare praeter novas spicas et uvas et
oleum ad
luminaria et thymiama, id est incensum, tempore quo sancta celebratur
oblatio.
QUOD EA, QUAE IN ECCLESIIS OFFERRI NON POSSUNT, AD
DOMUS SACERDOTUM A FIDELIBUS DEFERANTUR
V
Reliqua poma omnia ad domum primitiae episcopo et presbyteris
dirigantur nec
offerantur in altari. Certum
est autem, quod
episcopus et presbyteri dividant <N442, f. 7rb> et
diaconis et reliquis clericis.
UT EPISCOPUS AUT PRESBYTER UXOREM SUAM, QUAM DEBET CASTE
REGERE, NON
RELINQUAT.
VI
Episcopus aut presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abiciat, si vero reiecerit,
excommunicetur,
sed si perseveraverit, deiciatur.
UT SACERDOTES ET MINISTRI ALTARIS A SAECULARIBUS CURIS ABSTINEANT
VII
<V1341, f. 7ra> Episcopus aut presbyter aut diaconus
nequaquam
saeculares curas assumant, sin aliter, deiciantur.
QUO TEMPORE PASCHA CELEBRETUR
VIII
Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus sanctum paschae diem
ante vernale
aequinoctium cum Iudaeis celebraverit, abiciatur.
QUOD MINISTRI ALTARIS OBLATIONE CELEBRATA DEBEANT
COMMUNICARE
VIIII
Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus vel quilibet ex sacerdotali catalogo facta oblatione non communicaverit aut causam
dicat, ut,
si rationabilis fuerit, veniam consequatur, aut, si non dixerit,
communione privetur, tamquam qui populo causa laesionis exstiterit dans suspicionem de eo, qui sacrificavit, quod recte non obtulerit.
QUOD FIDELES LAICI INGREDIENTES ECCLESIAM
COMMUNICARE DEBEANT
X
Omnes fideles, qui ingrediuntur ecclesiam et scripturas audiunt, non autem per<B132, f.
1va>severant in
oratione nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines ecclesiae commoventes convenit communione
privari.
QUOD CUM EXCOMMUNICATIS NON SIT ORANDUM
XI
Si quis cum excommunicato saltem in domo simul locutus fuerit vel oraverit, iste communione privetur.
QUOD CUM DAMNATIS CLERICIS NON SIT ORANDUM
XII
Si quis cum damnato clerico veluti cum clerico <A367, f. 8rb> simul oraverit,
iste damnetur.
UT NULLUS FIDELIUM PRAETER COMMENDATICIAS
SUSCIPIATUR
EPISTOLAS
XIII
Si quis clericus aut laicus a communione suspensus seu communicans ad aliam properet civitatem et
suscipiatur praeter commendaticias litteras, et qui susceperit et qui susceptus est, communione priventur. Excommunicato
vero proteletur ipsa correptio, tamquam qui mentitus sit
ecclesiamque dei seduxerit.
UT AB EPISCOPIS ALIENA PARROCHIA MINIME PERVADATUR
XIIII
Episcopo non licere alienam parrochiam propria relicta pervadere, licet cogatur a plurimis, nisi forte quis eum rationabilis causa compellat, <V630, f. 5vb>
<N442, f.
7va> tamquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre et in causa religionis aliquid profecto prospicere. Et hoc non a semetipso pertemptet, sed multorum episcoporum iudicio et maxima
supplicatione perficiat.
UT CLERICI PROPRIAS ECCLESIAS NON RELINQUANT
XV
Si quis presbyter aut diaconus aut quilibet de numero clericorum
relinquens propriam parrochiam pergat ad alienam et omnino demigrans praeter episcopi sui
conscientiam in aliena parrochia commoretur, hunc ulterius
ministrare
non patimur, praecipue si vocatus ab episcopo redire contempserit in sua inquietudine perseverans, verumtamen tamquam
laicus ibi
communicet.
UT EPISCOPUS, QUI CLERICOS ALTERIUS SUSCEPERIT,
COMMUNIONE
PRIVETUR
XVI
Episcopus vero, apud quem demoratos clericos alterius esse constiterit, si contra eos
decretam cessationem pro nihilo deputans tamquam clericos forte susceperit, velut magister inquietudinis
communione
privetur.
QUOD BIGAMI NON ADMITTANTUR AD CLERUM
<B132,
f. 1vb> XVII <V1341, f. 7rb> Si quis post
baptisma secundis
fuerit nuptiis copulatus aut concubinam habuerit, non
potest
esse episcopus, non presbyter aut diaconus aut prorsus ex numero eorum, qui ministerio sacro
deserviunt.
QUOD IS, QUI VIDUAM VEL EIECTAM AUT MERETRICEM
ACCEPERIT, NON
ADMITTATUR
AD CLERUM
XVIII Si quis viduam vel eiectam acceperit aut meretricem aut ancillam
vel
aliquam de his, quae publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus aut
presbyter aut
diaconus aut ex eo numero, qui ministerio sacro deserviunt.
QUI DUAS SORORES HABUERIT, NON ADMITTATUR AD CLERUM
XVIIII Qui duas in coniugium sorores acceperit vel filiam fratris, <A367, f. 8va> clericus esse
non poterit.
CLERICUM FIDEIUSSOREM ESSE NON POSSE
XX
Clericus fideiussionibus inserviens abiciatur.
QUOD HI, QUI NON SPONTE EUNUCHIZATI SUNT,
SUSCIPIANTUR AD
CLERUM
XXI
Eunuchus, si per insidias hominum factus est, vel si in persecutione eius sunt amputata virilia, vel si ita natus
est et est
dignus, efficiatur episcopus.
UT IS, QUI SE EUNUCHIZAVIT, CLERICUS NON FIAT
XXII
Si quis abscidit semetipsum, id est, si quis amputavit sibi virilia, non fiat clericus, quia suus homicida est et dei
condicionis
inimicus.
UT CLERICUS, QUI SE EUNUCHI<N442, f.
7vb>ZAVIT,
ABICIATUR A CLERO
XXIII Si quis, cum
clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino damnetur, quia suus est
homicida.
UT LAICUS, QUI SE EUNUCHI<N442, f.
7vb>ZAVIT, TRIBUS ANNIS COMMUNIONE PRIVETUR
XXIIII Laicus
semetipsum abscidens, annis tribus communione privetur, quia suae vitae
insidiator exstitit.
UT EPISCOPUS AUT PRESBYTER AUT DIACONUS, SI PRO CRIMINIBUS
DAMNATI FUERINT, MINIME COMMUNIONE PRIVENTUR
XXV
Episcopus aut presbyter aut diaconus, qui in fornicatione aut periurio aut
furto captus est, deponatur, non tamen communione
privetur,
dicit enim scriptura: Non vindicabit dominus bis in idipsum.
SIMILITER ET RELIQUI MINISTRI ECCLESIAE
XXVI Similiter et
reliqui clerici huic condicioni subiaceant.
QUI CLERICI DEBEANT CONIUGIBUS COPULARI
<B132,
f. 2ra> XXVII <V630, f. 6ra> Innuptis autem, qui
ad clerum
provecti sunt, praecipimus, ut, si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque
tantummodo.
QUOD EPISCOPUS, PRESBYTER ET DIACONUS PECCANTES FIDELES VERBERARE NON DEBEANT
XXVIII
Episcopum aut presbyterum aut diaconum percutientem fideles
delinquentes aut infideles inique agentes et per huiusmodi volentem
timeri, deici ab officio suo praecipimus, quia nusquam nos hoc dominus docuit. Econtrario vero ipse, cum percuteretur, non
repercutiebat, cum
malediceretur, non remaledicebat, cum pateretur, non comminabatur.
QUOD OFFICIUM PRISTINUM DAMNATI PRO CRIMINIBUS USURPARE NON DEBEANT
XXVIIII
Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus depositus iuste super
certis
criminibus ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab
ecclesia
penitus abscidatur.
QUOD NON DEBEANT OFFICIA ECCLESIASTICA PECUNIIS
OBTINERI
XXX
Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus per pecunias hanc
obtinuerit
dignitatem, deiciatur et ipse et ordinator eius, et a communione <A367, f. 8vb> modis
omnibus abscidatur, sicut Simon Magus a Petro.
UT ECCLESIA SAECULARI POTENTIA MINIME PERVADATUR
XXXI
<V1341, f. 7va> Si quis episcopus saecularibus
potestatibus usus
ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur, et segregentur omnes, qui illi communicant.
DE PRESBYTERO, QUI CONTEMPTO EPISCOPO SEORSUM
CONVENTUS
CONGREGARE TEMPTAVERIT
XXXII
Si quis presbyter contemnens episcopum suum seorsum conventum collegerit et altare aliud erexerit nihil habens, quod repraehendat episcopum in causa pietatis et iustitiae, deponatur quasi principatus amator exsistens. Est enim
tyrannus et
ceteri clerici, quicumque tali consentiunt, laici vero segregentur. Haec autem post unam et secundam et tertiam
episcopi
obtestationem fieri conveniat.
QUOD CLERICI DAMNATI NON DEBEANT AB ALIIS RECIPI
XXXIII
Si quis presbyter aut diaconus ab episcopo suo segre<B132, f.
2rb>getur, hunc non licere ab alio recipi, sed ab ipso,
qui eum
sequestraverat, nisi forsitan obierit episcopus ipse, qui eum
segregasse cognoscitur.
UT NULLUS EPISCOPUS, PRESBYTER AUT DIACONUS SINE COMMENDATICIIS SUSCIPIATUR
EPISTOLIS
XXXIIII
Nullus episcoporum peregrinorum aut presbyterorum aut diaconorum sine
commendaticiis
suscipiatur epistolis. Et cum scripta detulerint, discutiantur attentius et ita suscipiantur,
si
praedicatores pietatis exstiterint minus , nec, quae sunt necessaria, subministretur eis et ad communionem nullatenus admittantur,
quia per
subreptionem multa proveniunt.
DE PRIMATU EPISCOPORUM
XXXV
Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter
eos primus
habeatur, quem velut caput existiment, et nihil amplius praeter eius
conscientiam gerant, quam illa sola singuli, quae parrochiae propriae
et villis, quae <N442, f. 8ra> sub ea sunt, competunt.
Sed nec
ille praeter omnium conscientiam faciat aliquid, <V630, f. 6rb> sic enim
unanimitas erit et glorificabitur deus per Christum in
spiritu
sancto.
QUOD NON LICEAT EPISCOPUM IN ALIENA PROVINCIA CLERICOS ORDINARE
XXXVI
Episcopum non audere extra terminos proprios ordinationes facere in
civitatibus et villis, quae illi nullo iure subiectae sunt. Si
vero convictus
fuerit hoc fecisse praeter eorum conscientiam, qui civitates
ipsas et
villas detinent, et ipse deponatur, et qui ab illo sunt ordinati.
DE ORDINATIS EPISCOPIS NEC RECEPTIS
XXXVII
Si quis episcopus non susceperit officium et curam populi sibi
commis<A367, f. 9ra>sam, hic communione privetur,
quoadusque
consentiat oboedientiam commodans, similiter autem et presbyter et diaconus. Si
vero perrexerit nec receptus fuerit, non pro sua sententia, sed pro
malicia populi ipse quidem maneat episcopus. Clerici vero civitatis
communione priventur, quod eruditores inoboedientis populi non fuerunt.
UT BIS IN ANNO CONCILIA CELEBRENTUR
XXXVIII
Bis in anno episcoporum concilia celebrentur, ut inter se invicem
dogmata pietatis explorent et emergentes ecclesiasticas contentiones amoveant, semel quidem quarta septimana Pentecostes secundo vero duodecimo die mensis
Hyperberetei, <B132, f. 2va> id est iuxta
Romanos quarto Idus
Octobris.
UT TANTUM CURAM RERUM ECCLESIASTICARUM EPISCOPUS
HABEAT
XXXVIIII
Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut
deo contemplante dispenset, nec ei liceat ex his aliquid omnino
contingere aut parentibus propriis, quae dei sunt, <V1341, f.
7vb> condonare. Quod si pauperes sunt, tamquam pauperibus
subministret, nec eorum occasione ecclesiae negotia depraedentur.
DE DIGNITATE PONTIFICIS ET QUOD RERUM SUARUM
HABEAT
POTESTATEM
XL
Presbyteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertemptent. Nam domini populus ipsi commissus est et pro
animabus
eorum hic redditurus est rationem. Sint autem manifestae res propriae episcopi, si
tamen habet
proprias, et manifestae dominicae, ut potestatem habeat de propriis
moriens
episcopus, sicut voluerit et quibus voluerit, derelinquere, ne sub occasione ecclesiasticarum rerum, quae
episcopi
esse probantur, intercidant. Fortassis enim aut uxorem habet aut filios
aut
propinquos aut servos, et iustum est hoc apud deum et homines, ut nec
ecclesia detrimentum patiatur ignoratione rerum pontificis, nec episcopus vel eius propinqui sub obtentu ecclesiae
proscribantur et in causas incidant, qui ad eum pertinent, morsque eius iniuriis malae
famae
subiaceat.
QUOD EPISCOPUS ECCLESIASTICARUM RERUM PRO DISPENSATIONE PAUPERUM HABEAT POTESTATEM
XLI
<V630, f. 6va> <N442, f. 8rb> Praecipimus,
ut in potestate sua episcopus ecclesiae res habeat. Si enim animae hominum pretiosae illi sunt
creditae,
multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate eius indigentibus omnia
dispensentur
per presbyteros et diaconos et cum timore omnique sollicitudine
ministrentur. Ex his autem, quae indiget ad suas necessitates <A367, f.
9rb> et ad
peregrinorum fratrum usus et ipse percipiat, ut nihil eis possit omnino
deesse. Lex enim dei praecipit, ut, qui altari deserviunt, de altari pascantur, quia nec miles stipendiis propriis
contra
hostes arma sustollit.
QUOD EPISCOPUS, PRESBYTER ET DIACONUS ALEATOR ET EBRIOSUS ESSE NON DEBEAT
XLII
Episcopus,
presbyter et
diaconus aleae atque <B132, f. 2vb> ebrietati
deserviens aut
desinat aut certe damnetur.
SIMILITER CLERICI ET LAICI, SI PERMANSERINT IN ALEA,
COMMUNIONE
PRIVENTUR
XLIII
Subdiaconus aut lector aut cantor similia faciens aut desinat aut
communione privetur, similiter etiam laicus.
QUOD EPISCOPUS, PRESBYTER AUT DIACONUS NON DEBEAT USURAS ACCIPERE
XLIIII
Episcopus aut presbyter aut diaconus usuras a debitoribus
exigens aut
desinat aut certe damnetur.
QUOD NON DEBEAT EPISCOPUS, PRESBYTER ET DIACONUS CUM HERETICIS ORARE
XLV
Episcopus, presbyter et diaconus, qui cum hereticis oraverit, tantummodo communione privetur; si vero
tamquam
clericos hortatus eos fuerit agere vel orare, damnetur.
QUOD NON DEBEANT HERETICORUM BAPTISMATA COMPROBARI
XLVI
Episcopum aut presbyterum hereticorum suscipientem baptisma damnari
praecipimus. Quae enim
conventio Christi ad
Belial?
Aut quae pars fideli cum infidele?
QUOD ECCLESIAE BAPTISMATE BAPTIZATUS DENUO
BAPTIZARI NON
DEBEAT ET NON ITA BAPTIZATUS DEBEAT BAPTIZARI
XLVII
Episcopus aut presbyter, si eum, qui secundum veritatem habuerit baptisma, denuo baptizaverit, aut si
pollutum
ab impiis et
non recte baptizatum non baptizaverit, deponatur tamquam deridens
crucem et mortem domini nec sacerdotes a falsis sacerdotibus iure
discernens.
LAICUM PELLENTEM SUAM CONIUGEM COMMUNIONE PRIVANDUM
XLVIII
Si
quis laicus uxorem propriam pellens alteram vel ab alio dimissam
duxerit, communione privetur.
QUOD IN NOMINE TRINITATIS DEBEAT BAPTIZARI
XLVIIII
Si quis episcopus aut presbyter iuxta praeceptum domini non
baptizaverit in nomine patris et filii et spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis aut in tribus
filiis
aut in tribus paraclytis, abiciatur.
QUOD NON DEBEAT UNA MERSIO IN BAPTISMATE, QUASI IN
MORTE
DOMINI PROVENIRE
L
Si quis episcopus aut presbyter non trina mersione unius mysterii celebret, sed semel
mergat in
baptismate, quod dari videtur in domini morte, deponatur. Non enim dixit nobis dominus: in <A367, f.
9va> morte mea
baptizate, sed euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine
patris et filii et spiritus sancti.
EXPLICIUNT CANONES APOSTOLORUM.
V630,
f. 6va; N442, f. 8rb; A367, f. 9va; E97, f. 6ra; B132, f. 2vb; V1341, f. 7vb
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 22.6.2006
|