[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

3. Nikäa-Vorrede

Inhaltsverzeichnis

Konzil von Ankyra

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Konzil von Nikäa

O93, f. 36rb; V630, f. 77vb; W411, f. 5r; V1341, f. 8ra; E97, f. 244va

INCIPIT1 CONSTITUTIO ET FIDES EIUSDEM SANCTI ET MAGNI CONCILII CUM SUBDITIS CAPITULIS SUIS ET PLACUIT, UT HAEC OMNIA MITTERENTUR BEATO SILVESTRO URBIS ROMAE EPISCOPO.

Credimus2 in unum deum patrem omnipotentem omnium visibilium necnon et invisibilium factorem et in unum dominum nostrum Iesum Christum, filium dei, natum ex patre unigenitum, hoc est, ex substantia patris, deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero, natum, non creatum, omousion, hoc est eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia facta sunt, caelestia et terrena, qui propter nos homines et propter salutem nostram descendit et incarnatus est et homo factus, passus est et resurrexit tertia die, ascendit in caelum, venturus inde iudicare vivos et mortuos, et in spiritum sanctum. Eos3 autem, qui dicunt: Erat tempus, quando non erat, et priusquam nasceretur non erat, et quia nullis subsistentibus factus est aut ex alia substantia vel essentia dicunt esse trepton, hoc est convertibilem aut mutabilem filium dei, hos anathematizat et condemnat catholica et apostolica ecclesia. Haec est fides, quam exposuerunt patres primum quidem adversus Arrium blasphemantem et dicentem creaturam filium dei et adversum omnem heresim extollentem se et insurgentem contra catholicam et apostolicam ecclesiam quam cum auctoribus suis omnes damnaverunt apud Niceam civitatem supradictam4 trecenti decem et octo episcopi in unum congregati, quorum nomina cum provinciis et civitatibus subter annexa sunt, sed studiosi servi dei magis curaverunt orientalium nomina episcoporum conscribere propterea, quod occidentales non similiter quaestionem5 de heresibus habuissent.

EXPLICIT FIDES IN EODEM CONCILIO TRACTATA

INCIPIUNT TITULI6

I7 De eunuchis8, qui seipsos abscidunt.

II De his, qui post baptisma statim ad clerum applicantur.

III De subintroductis mulieribus.

IIII Qualiter episcopi debeant9 ordinari.

V De excommunicatis clericis vel laicis.

VI De primatibus episcoporum metropolitanorum.

VII De honore episcopali10 Hierosolimitani.

VIII De Novatianis.

VIIII De presbyteris sine examinatione constitutis11.

X De lapsis clericis ordinatis.

XI De his, qui sponte lapsi sunt, qualiter debeant poenitere.

<O93, f. 36va> XII De excommunicatis a saeculo abeuntibus12.

XIII De caticuminis lapsis.

XIIII De diaconibus, ne13 presbyteris14 corpus Christi tradant <W411, f. 5v> vel ante presbyteros communicent.

XV De clericis temere ab ecclesia recedentibus.

XVI De presbyteris et diaconibus vel clericis, qui ad alias civitates transeunt.

XVII15 De clericis alienis sine conhibentia16 proprii episcopi ab alio in suam17 ecclesiam non ordinandis.

XVIII De clericis usuram aut ampliationem18 accipientibus.

XIX. De Paulianistis et Catafrigis rebaptizandis.

XX. De diebus dominicis et Pentecostes19, ut in eis stantes oremus20 21.

<V630, f. 78ra> <V1341, f. 8rb> Cum22 23 convenisset hoc sanctum et magnum <E97, f. 244vb> concilium apud Nicenam24 civitatem provinciae Bitiniae, statuta sunt25 ab eis haec, quae infra scripta sunt, ex Graeco in Latinum versa26 sermonem27.

DE28 EUNUCHIS ET29 QUI SEIPSOS ABSCIDUNT

I30 Si quis in aegritudine vel a medicis sectus est vel a barbaris castratus31, placuit, ut iste permaneat in clero. Si quis autem sanus seipsum abscidit32, etiamsi est in clero, cessare debet et ex hoc nullum talem oportet ordinari. Sicut autem de his, qui vel affectaverunt33 haec vel ausi sunt seipsos abscidere, haec, quae diximus, statuta sunt ita, si qui a barbaris vel a dominis suis facti34 et probabiles35 vitae sunt, tales36 suscipit ecclesiastica regula37 ad38 clerum.

DE39 HIS, QUI POST BAPTISMA40 STATIM AD CLERUM APPLICANTUR

II41 Quoniam multa sive per42 necessitatem sive ex quacumque causa contra regulam gesta sunt ita, ut homines43 ex vita gentili nuper adhuc catecizati vel instituti44 statim ad spiritalem baptismum venissent et continuo cum baptizati sunt, etiam ad episcopatum vel ad presbyterium45 provecti46 sint47, recte igitur48 visum est de cetero nihil tale debere49 fieri. Nam et tempore opus est, ut sit caticuminus, et post baptismum multa probatione indiget. Evidens namque est apostolicum praeceptum dicens50: Non neofitum, ne forte elatus in iudicium incurrat51 et laqueum diaboli. Si vero praecedente52 tempore mortale aliquod peccatum admiserit et convictus53 duobus vel tribus54 testibus fuerit, cesset55 a clero, qui huiusmodi est. Si quis vero praeter haec facit, tamquam contraria56 statutis57 sancti concilii gerens etiam ipse periclitabitur de statu58 sui59 cleri.

DE60 SUBINTRODUCTIS MULIERIBUS

III61 Omnibus62 modis interdixit63 sancta synodus neque episcopo neque presbytero neque diacono neque ulli clericorum omnino licere64 habere secum mulierem65 extraneam, nisi forte mater aut soror aut avia66, id est67 vel amita vel matertera sit. In his namque solis personis et horum similibus omnis68, quae69 ex mulieribus <V630, f. 78rb> est, suspicio declinatur. Qui autem praeter haec agit, periclitatur70 a71 clero72.

QUALITER73 EPISCOPI DEBEANT ORDINARI

<W411, f. 6r> IIII74 <V1341, f. 8va> Episcopum oportet ab omnibus episcopis, si fieri potest, qui sunt in provincia eius75 ordinari. Si vero hoc difficile fuerit vel aliqua76 urguente necessitate <E97, f. 245ra> vel itineris longitudine, certe tres episcopi debent77 in unum esse congregati ita, ut etiam ceterorum, qui absentes78 sunt, consensum litteris teneant et ita faciant79 ordinationem. Potestas sane vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum.

DE80 EXCOMMUNICATIS CLERICIS SIVE81 LAICIS

V82 Servetur et ista sententia, ut hi83, qui ab aliis excommunicantur, ab aliis ad communionem non recipiantur. Requiratur sane, si84 forte85 ex86 aliqua indignatione87 aut contentione aut qualibet88 commotione89 episcopi sui excommunicati90 sint91, ut ergo digna92 haec possint examinatione perquiri, recte visum est per singulos annos in singulis quibusque provinciis bis in anno episcoporum concilium fieri, ut simul in unum convenientes ex communi93 provincia huiusmodi examinent94 quaestiones, ut ita demum95, qui ob culpas suas96 episcoporum suorum offensas merito contraxerunt, digne etiam a ceteris excommunicati97 similiter habeantur, quousque in communi98 vel ipsi99 episcopo suo visum fuerit humaniorem circa eos ferre sententiam. Habeatur autem100 semel concilium ante dies101 quadragesimae, ut omnibus, si quae102 sunt, simultatibus amputatis mundum103 solemne104 deo munus possit offerri. Secundum vero agatur105 circa tempus autumni.

DE106 PRIMATIBUS EPISCOPORUM METROPOLITANORUM

<O93, f. 36vb> VI107 Mos antiquus perduret in Aegypto vel Libia108 et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et109 Romano episcopo parilis110 mos est. Similiter autem et apud Antiochiam ceterasque provincias honor suus unicuique servetur ecclesiae. Per omnia autem manifestum est111, quod, si quis praeter voluntatem et conscientiam metropolitani episcopi fuerit ordinatus, hoc concilium magnum et sanctum censuit non debere esse episcopum. Sane si communi omnium112 consensu rationabiliter probato secun<V1341, f. 8vb>dum ecclesiasticam regulam duo vel tres animositate ducti per contentionem contradicant, obtineat113 plurimorum sententia sacerdotum.

DE114 HONORE115 EPISCOPI116 HIEROSOLIMITANI

VII117 Quoniam mos antiquus obtinuit et vetusta traditio118 ut Eliae, id est Hierosolimorum episcopo, honor119 deferatur, habeat120 consequenter honorem manente tamen metropolitanae121 civitatis <E97, f. 245rb> propria dignitate.

DE122 NOVATIANIS

VIII123 <V630, f. 78va> Si qui124 voluerint125 venire ad ecclesiam <W411, f. 6v> catholicam ex Novatianis, placuit sancto concilio, ut ordinentur et sic maneant in clero. Ante omnia autem hanc habeant confessionem, quam126 per scripturam127 exigi128 oportet, ut fateantur se communi consensu catholicae ecclesiae statuta observaturos, id est communicaturos se et his129, qui forte secundas130 nuptias experti sunt, vel his131, qui persecutionis tempore lapsi sunt. Quibus tamen lapsis poenitentiae modus et tempus adscriptus est, ut in omnibus sequantur ea, quae in ecclesia catholica observantur, et sic ubique132 idem133 ipsi fuerint inventi, sive in vicis seu in urbibus clerici ordinati134 a catholicis135, sic etiam in clero persistant, unusquisque tamen136 in statu suo. Si137 vero episcopus vel presbyter catholicae ecclesiae fuerit, ad quem aliqui ex his138 accedunt, certum est, quod episcopus quidem catholicus suam habeat dignitatem, similiter autem presbyteri139 et diaconi habeant. Hi140 vero, qui ab istis veniunt, si forte episcopus fuerit141, habeat sacerdotii142 dignitatem, nisi forte et143 placeat episcopo catholico concedere ei etiam episcopalis nominis honorem. Si vero non placuerit, inveniat ei locum, ut sit in parrochia chorepiscopus144 aut in clero presbyter145, ut in civitate una146 non videantur duo147 episcopi esse et ille omnimodis148 in clero permanere videatur.

DE149 PRESBYTERIS SINE EXAMINATIONE ADMISSIS150

VIIII151 Si qui152 sine examinatione153 promoti presbyteri154 sunt et postea examinati155 confessi sunt peccata sua et, cum confessi156 non157 fuissent, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit158. In omnibus enim, quod irrepraehensibile159 est, defendit ecclesia.

DE160 LAPSIS CLERICIS ORDINATIS

X161 <V1341, f. 9ra> Quicumque ex lapsis162 per ignorantiam sunt163 ordinati vel164 contemptum165, eorum, qui eos ordinaverunt, hoc166 non praeiudicat regulae167 ecclesiasticae. Cum enim compertum fuerit, deponantur.

DE168 HIS, QUI SPONTE LAPSI SUNT, QUALITER DEBEANT POENITERE

XI169 Placuit sanctae170 synodo, licet indigni sint171 misericordiae172, tamen aliquid circa173 eos humanitatis ostendi. Si qui174 ergo ex animo poenitent, tribus annis inter audientes habeantur. Si tamen <E97, f. 245va> fideles sunt175, septem annis aliis inter poenitentes sint176, duobus autem annis idem sine177 oblatione in oratione sola participent populo. Si qui vero per dei gratiam vocati primo quidem ostenderunt fidem suam deposito militiae178 cingulo, post haec autem ad proprium vomitum reversi sunt, ut et pecunias darent et179 ambirent redire rursum180 ad militiam, isti decem annis181 sint182 <W411, f. 7r> inter poenitentes, post primum triennium, <V630, f. 78vb> quo183 fuerint inter audientes. Ab omnibus vero illud praecipue observetur, ut animus eorum et fructus184 poenitentiae observetur. Quicumque enim cum omni timore et lacrimis perseverantibus185 et operibus bonis conversationem suam non verbis solis186, sed opere et veritate demonstrant187, cum tempus statutum etiam ab his188 fuerit impletum et orationibus iam coeperint189 communicare, <O93, f. 37ra> licebit190 episcopo etiam humanius circa eos aliquid cogitare. Qui vero indifferentem habuerint lapsum et sufficere sibi, quod ecclesiam introierint191, arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta complebunt.

DE192 EXCOMMUNICATIS A SAECULO EXEUNTIBUS

XII193 De his194 vero, qui recedunt ex corpore195, antiquae legis regula observabitur etiam nunc ita, ut, si forte quis196 recedit ex corpore, necessario vitae suae viatico non defraudetur197. Quod si desperatus198 aliquis199 recepta communione supervixerit, sit inter eos, qui sola oratione communicant. De omnibus tamen his200, qui a201 corpore recedunt, in tradendo202 eis communionem203 cura et204 probatio sit episcopi.

<V1341, f. 9rb> DE205 CATICUMINIS LAPSIS

XIII206 Placuit huic207 sancto208 et magno concilio de caticuminis, qui lapsi sunt, ut tribus annis inter audientes verbum sint tantummodo, post haec vero orent cum caticuminis.

DE209 DIACONIBUS, NE CORPUS CHRISTI TRADANT PERESBYTERIS VEL210 ANTE PRESBYTEROS COMMUNICENT

XIIII211 Pervenit ad sanctum concilium, quod in locis quibusdam et civitatibus presbyteris sacramenta diaconi212 porrigant. Hoc neque regula neque consuetudo tradidit, ut hi213, qui offerendi sacrificii non habent potestatem his214, qui offerunt, corpus Christi porrigant. Sed et illud innotuit, quod quidam diacones <E97, f. 245vb> etiam ante episcopos sacramenta sumunt. Haec ergo omnia amputentur et maneant diacones intra suam215 propriam216 mensuram scientes, quia episcoporum quidem ministri sunt, a presbyteris autem inferiores. Accipiant ergo secundum ordinem post presbyteros217 ab episcopo vel218 presbytero sacram219 communionem. Quod si non fuerit in praesenti vel episcopus vel presbyter, tunc ipsi proferant et edant220. Sed nec sedere quidem licet221 in medio presbyterorum diacones, extra regulam222 enim est223, ut hoc fiat. Si quis autem non vult his224 sufficiens esse, post hanc definitionem cesset esse diaconus.

DE225 CLERICIS TEMERE AB ECCLESIA RECEDENTIBUS

XV226 Propter multas perturbationes et frequentes227 tumultus228 seditionum, quae fieri solent, placuit omnimodo abscidi istam consuetudinem, quae contra regulam est. Sic229 ubi tamen <W411, f. 7v> fit, id est, ne de civitate ad civitatem transeat vel episcopus vel presbyter vel diaconus. Si quis vero post haec statuta sancti huius concilii tale aliquid agere230 temptaverit, infringetur omni genere huius<V630, f. 79ra>cemodi conatus et restituatur231 propriae ecclesiae, in qua232 ordinatus est.

DE233 PRESBYTERIS ET DIACONIBUS VEL CLERICIS, QUI AD ALIAS CIVITATES TRANSEUNT

<V1431, f. 9va> XVI234 Si qui235 vero sine respectu dei agentes et timorem dei ante oculos non habentes neque ecclesiastica statuta custodientes recesserint ab ecclesia sua, sive presbyter236 sive diaconus vel in quocumque ecclesiastico ordine positi fuerint, non debent suscipi in237 alia238 ecclesia, sed cum omni necessitate cogantur239, ut redeant ad ecclesiam240 suam. Quod241, si permanserint242, excommunicare243 eos244 oportet.

DE245 CLERICIS ALIENIS SINE CONHIBENTIA246 PROPRII EPISCOPI AB ALIO IN SUA247 ECCLESIA NON ORDINANDIS

XVII248 Si quis ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, ordinare in sua ecclesia, cum non habeat consensum episcopi ipsius, a quo recessit clericus, irrita sit huiusmodi ordinatio.

DE249 CLERICIS USURAM AUT AMPLIATIONEM ACCIPIENTIBUS

XVIII250 Quoniam multi clerici avaritiae causa turpia lucra sectantes obliti sunt divini praecepti, quo251 dictum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fenerantes centesimas exigant252, statuit hoc sanctum concilium: Si quis253 inventus fuerit post hanc definitionem254 usuram accipere vel ex quolibet <E97, f. 246ra> tali negotio turpia lucra sectari vel etiam species frumentorum ad sescuplum255 dare, omnis, qui tale aliquid conatus256 fuerit ad quaestum, deiciatur ex257 clero et258 alienus ab ecclesiastico habeatur259 gradu.

DE260 PAULIANISTIS ET261 CATAFRIGIS REBAPTIZANDIS262

<O93, f. 37rb> XVIIII263 Si quis confugit264 ad ecclesiam catholicam de Paulianistis et Catafrigis265, statutum266 est267 rebaptizari eos omnimodo debere. Si qui268 vero clerici erant apud eos, siquidem inculpati fuerint et irrepraehensibiles, rebaptizati rursus etiam ordinentur ab episcopo ecclesiae catholicae. Si vero examinati minus apti269 fuerint repraehensi, deponi eos oportet. Similiter autem et circa diacones270 et de omnibus, qui in eodem clero inveniuntur, eadem forma servabitur. Commemoravimus autem diaconissas, quae in hoc ordine inventae sunt, quae nec manus impositionem aliquam habent271, ut omnimodis272 inter laicas habeantur. Similiter autem diaconissae, quae in catho<V1341, f. 9vb>lico canone non habentur, simili loco, id est, laicae et273 tamquam non consecratae deputentur.

DE274 DIEBUS DOMINICIS ET PENTECOSTEN275, UT IN EIS STANTES OREMUS

XX276 Quoniam sunt in die dominica quidam ad orationem genua277 flectentes et in diebus pentecostes278, <W411, f. 8r> propterea est279 itaque constitutum a sancta280 synodo, quoniam consona et conveniens per omnes ecclesias custodienda consuetudo est, ut stantes ad orationem domino vota reddamus.

INCIPIT SYMBOLUM FIDEI EIUSDEM NICENI CONCILII

Credimus in unum deum patrem omnipotentem281 omnium282 visibilium et invisibilium <V630, f. 79rb> conditorem et in unum dominum nostrum Iesum Christum filium dei, natum de patre unigenitum, hoc283 est, de substantia patris, deum de deo, lumen de lumine, deum verum de deo vero, natum, non factum, consubstantialem284 patri, id est, unius substantiae cum patre, quod Graeci285 omousion dicunt, per quem omnia facta sunt, quae in caelo sunt286 et quae in terra, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus est atque homo factus, passus, mortuus est et287 resurrexit tertia die, ascendit in caelos, venturus288 iudicare vivos et mortuos et in spiritum sanctum. Eos <E97, f. 246rb> autem, qui dicunt: Erat289, quando non erat, et antequam nasceretur, non erat, et quod ex nullis exsistentibus290 factus est aut ex aliqua substantia vel natura, eum dicentes esse mutabilem et convertibilem, filium dei perhibendo, hos anathematizat et condemnat catholica et apostolica ecclesia. Haec est fides, quam exposuerunt patres, primum quidem adversus Arrium blasphemum dicentem291 creaturam esse filium dei et adversus omnem292 heresim Sabellii, Fotini, Pauli Samosateni293, Manichei, Valentini, Martionis et adversus omnem omnino heresim, si qua insurrexerit contra catholicam et apostolicam ecclesiam, quam294 omnes condemnarunt295 Nicea296 congregati episcopi CCCXVIII, quorum297 nomina et provinciae298 infra conscripta299 sunt, sed plerique servi300 dei studiosi magis curam gesserunt orientalium episcoporum nomina describere, propter hoc quod occidens non similiter inquisitionem <V1341, f. 10ra> de haeresibus habuerit301.302

<V1341, f. 10vb> <E97, f. 247vb> INCIPIT FIDES SANCTI GREGORII MAIORIS.

Unus303 deus, principium et304 pater verbi viventis, sapientiae exsistentis et virtutis et305 imaginis propriae, perfectus perfecti genitor306, et307 unus dominus ex uno, pater filii308 unigeniti et309 unus dominus ex uno310, deus de deo, figura substantiae patris, imago dei, deus verbum vividum et totius substantiae opifex, sapientia continens omnia, quae exsistunt, filius verus de patre311 vero, invisibilis de invisibili312, incorruptibilis de incorruptibili313, immortalis de immortali314 et sempiternus de sempiterno, et unus spiritus sanctus, perfectus, perfecta vita viventium, sanctitas et fons sanctitatis et aedificationis ministrator, per quem deus in omnes credentes et super omnes, et filius qui per omnes. <W411, f. 8v> Trinitas perfecta gloria et regnum sempiternum, individuum et inalienabile315 neque igitur creatum aliquid et servum seu famulum in trinitate, neque adventicium vel subintroductum tamquam, quod ante non exstiterit et novissimum subintraverit, neque enim defuit <V630, f. 79va> aliquando filius patri, aut filio316 spiritus sanctus, sed immutabilis et inconvertibilis haec eadem trinitas semper.

<E97, f. 248ra> EXPLICIT SYNODUS NICEA317 HABITA

O93, f. 37rb; V630, f. 79va; W411, f. 8v, f. 1341, f. 10vb; E97, f. 248ra


1 Rubrik in V630 V1341 und E97: CANONES SANCTI ET MAGNI CONCILII NICENI, QUOD CONDITUM EST TEMPORIBUS CONSTANTINI AB EPISCOPIS CCCXVIII IN CIVITATE NICEA METROPOLI BITINIAE PAULINO ET IULIANO CONSULIBUS XIII KL. IUL. ERA CCCLXIII (CCCXIII E97); Rubrik in W411: CANONES SANCTI MAGNI NICENI CONCILII QUOD ABITUS EST TEMPORIBUS CONSTANTINI AB EPISCOPIS CCCXVIII IN CIVITATE NICEA METROPOLI BITINIE PAULINO ET IULIANO CONSULIBUS XIII KL. IUL. ERA CCCLXII; Rubrik in V1341: CANONES SANCTI ET MAGNI CONCILII NICENI, QUOD CONDITUM EST TEMPORIBUS CONSTANTINI AB EPISCOPIS CCCXVIII IN CIVITATE NICENA METROPOLI BITINIAE PAULINO ET IULIANO CONSULIBUS XIII KL. IUL. ERA CCCLXIII; Rubrik in W411: CANONES SANCTI MAGNI NICENI CONCILII QUOD ABITUS EST TEMPORIBUS CONSTANTINI AB EPISCOPIS CCCXVII IN CIVITATE NICEA METROPOLI BITINIE PAULINO ET IULIANO CONSULIBUS KL. IUL. ERA CCCLXII CAPITULA PRIMA

2 Glaubensbekenntnis nach den Kanones V630; W411; V1341; E97

3 Eos autem korr. aus Eos O93

4 supradictam korr. aus praedictam O93

5 questionem korr. aus questiones O93

6 CAPITULA V630; V1341; E97

7 CAPITULA PRIMA W411

8 eunuchis] eunuchis et E97

9 debeant korr. aus debent V630

10 episcopi E97

11 ordinatis E97

12 exeuntibus V630; W411; V1341; E97

13 ne presbyteris korr. aus ne O93

14 presbyteris corpus Christi tradant] corpus christi tradant presbyteris V630; E97; corpus christi tradunt presbyteris V1341

15 XVIII V630

16 coniventia E97

17 suam ecclesiam] sua eclesia W411

18 amplificationem E97

19 pentecosten W411

20 oremus korr. aus oramus V630

21 oremus] oremus EXPLICIUNT CAPITULA V630; EXPLICIUNT CAPITULA INCIPIT PRAEFATIO SANCTI CONCILII (folgt Praefatio metrice composita) V1341; E97

22 Cum] PROLOGUS CUM E97

23 Cum convenisset hoc sanctum et magnum fehlt O93

24 NICEAM V630; W411; V1341; E97

25 sunt] sunt Bitiniae statuta sunt V1341

26 versa ssermonem] sermonem transferri E97

27 SERMONUM W411

28 Rubrik fehlt V630

29 ET fehlt W411

30 I fehlt E97

31 castratus] castratus est W411

32 abscidat V630; V1341

33 affectaverunt] ad fecta venerunt W411

34 facti] facti sunt W411

35 probabilis E97

36 tales] tales hos W411

37 regula ad korr. aus regula V1341

38 ad] in V630; ordinandum W411

39 Rubrik fehlt V630

40 BAPTISMUM V1341; E97

41 II fehlt E97

42 per necessitatem] pro necessitate W411

43 homines ex vita gentili nuper adhuc catecizati fehlt V1341

44 instituti korr. aus stituti W411

45 presbyterarum E97

46 provecti sint korr. aus provectis O93; povecti V1341; provecti sint] sunt promoti E97

47 sunt V630; W411; V1341

48 igitur fehlt E97

49 debere fehlt W411

50 docens korr. aus dicens W411

51 incidat W411

52 procedente W411; procedente korr. aus praecedente V1341

53 convictus] convictus a korr. aus convictus E97

54 tribus testibus korr. aus tribus V630

55 cessavit W411

56 contrarię W411

57 statuti W411

58 statu sui cleri] clero E97

59 sui cleri korr. aus sui W411

60 Rubrik fehlt V630

61 III fehlt E97

62 Omnis W411

63 interdicit W411

64 licere] licere permitti W411

65 mulierem korr. aus mulierum V1341

66 tia W411

67 est vel] est korr. aus est vel V1341

68 omnis korr. aus omnibus V630

69 que korr. aus qui V630; qui W411

70 periclitabitur E97

71 de V630; W411; V1341; E97

72 clero] clero suo W411

73 Rubrik fehlt V630

74 IIII fehlt E97

75 eius fehlt E97

76 aliqua fehlt W411

77 debeant W411

78 absentibues V1341

79 facient E97

80 Rubrik fehlt V630

81 VEL W411

82 V fehlt E97

83 ii E97

84 si fehlt W411; V1341

85 forte] forte quis W411

86 ex fehlt V630; V1341; E97

87 indignatione aut contentione] indignationem aut contentionem W411

88 qualibet] qualibet aliqua W411

89 commotione] commotione stomachi W411

90 excommunicati] excommunicatione abstenti W411

91 sunt W411; E97; sint korr. aus sunt V1341

92 digna haec korr. aus haec digna O93

93 omni E97

94 examinant W411

95 demum] demum hi V630; V1341; demum ii E97

96 suas] suas ab W411

97 excommunicatis W411

98 communione W411

99 ipso W411

100 autem fehlt W411

101 dies korr. aus diem O93

102 quae sunt korr. aus quae O93

103 mundum] mundum et korr. aus mundum V1341; mundum et E97

104 solenne E97

105 agitetur W411

106 Rubrik fehlt V630

107 VI fehlt E97

108 libia et pentaboli korr. aus libia W411

109 et Romano] metropolitano V1341; E97

110 parilis mos] hoc idem moris W411

111 est fehlt W411

112 omni E97

113 obtineant W411

114 Rubrik fehlt V630

115 HONORE korr. aus HORE W411

116 EPISCOPATUI W411

117 VII fehlt E97

118 tratio W411

119 honor fehlt W411

120 habeat] habeat ab ea W411

121 metropolitanae civitatis] civitatis metropolitane W411

122 Rubrik fehlt V630

123 VIII fehlt E97

124 qui voluerint] quis voluerit W411

125 voluerint korr. aus voluerit O93

126 quam fehlt W411

127 scriptuarum V1341

128 exigi] ex idio V1341

129 iis E97

130 secundas korr. aus secunda O93

131 iis E97

132 ubique] ubi quam W411; ubi V1341; E97

133 idem korr. aus omnes O93

134 ordinentur W411

135 catholicis] catholicis qui inveniuntur et W411

136 tamen fehlt W411

137 Si vero korr. aus Sive W411

138 iis E97

139 presbyteri et diaconi] et presbyter et diaconus W411

140 Ii E97

141 fuerit] fuerit non E97

142 presbiterii W411

143 ut W411; et fehlt V630; V1341; E97

144 chorepiscopus aut in clero] in clero episcopus aut W411

145 presbyter] presbyter dum tamen W411

146 una fehlt W411

147 duo episcopi] duos episcopos korr. aus duos episcopus W411

148 omnimodi W411

149 Rubrik fehlt V630

150 CONSTITUTIS W411; DIMISSIS V1341; E97

151 VIIII fehlt E97

152 quis W411

153 examine V1341

154 presbiteri korr. aus prebiteri W411

155 examinati korr. aus exminati O93

156 confessi non korr aus confessi O93

157 non fehlt V630; W411; V1341

158 recepit W411

159 inrepraehensibile korr. aus inpraehensibile O93

160 Rubrik fehlt V630

161 X fehlt E97

162 lapsis] ex his qui lapsi sunt et W411

163 sunt ordinati] ordinati sunt W411

164 vel] vel per E97

165 contemptu W411

166 hoc non korr. aus hoc V630

167 regulae ecclesiasticae] regula ecclesiastica V630: W411; V1341; E97

168 Rubrik fehlt V630

169 XI fehlt E97

170 sancto W411

171 sint] sunt W411

172 misericordia W411

173 circa korr. aus ca E97

174 quis W411

175 sunt] sunt et W411

176 sunt V1341

177 sine oblatione] ex communionem W411

178 militae V1341

179 ut E97

180 sursum V630

181 anni W411

182 sint korr. aus sunt V630; sunt V1341; W411

183 quod W411

184 fructu O93

185 perseverantes E97

186 locis, interlinear vel solis V630; locis V1341

187 demonstrant korr. aus demonstant V630

188 iis E97

189 coeperunt V630

190 Licet W411

191 introerint V1341

192 Rubrik fehlt V630

193 XII fehlt E97

194 iis E97

195 opere V1341

196 quis fehlt W411

197 fraudetur E97

198 disperatus O93; V1341

199 aliqui recepta communione spervixerit] aliqui recepta communione supervixerint W411

200 iis E97

201 a fehlt W411

202 tradenda W411

203 communione W411

204 et fehlt W411

205 Rubrik fehlt V630

206 XIII fehlt E97

207 hoc V630; W411; V1341; E97

208 sancto] sanctę synodo E97

209 Rubrik fehlt V630

210 VEL] vel ne E97

211 XIIII fehlt E97

212 diaconi fehlt W411

213 ii E97

214 iis E97

215 suam propriam] suam korr. aus suam provintiam V1341

216 propriam korr. aus provintiam V630; propriam fehlt E97

217 persbiteros V1341

218 vel] vel a V630; V1341; E97

219 sacram communionem fehlt W411

220 dent W411; dicet V1341

221 liceat W411

222 regula W411

223 est] est et extra ordinem W411

224 iis E97

225 Rubrik fehlt V630

226 XV fehlt E97

227 frequentis W411

228 tumultus korr. aus tumultos V630; tumultos V1341

229 Si W411

230 agere temptaverit] aut retemptaverit W411

231 restituetur W411

232 quo V630

233 Rubrik fehlt V630

234 XVI fehlt E97

235 quis W411

236 presbyter sive diaconus] presbyteros sive diaconos W411

237 in alia korr. aus alia O93

238 alia ecclesia korr. aus ecclesia sua O93; V630; alia ecclesia] ecclesia alia W411; ecclesia sua V1341; ecclesia aliena E97

239 cogatur W411

240 ecclesiam suam] ecclesias suas W411

241 Aut W411

242 permanserit W411

243 excommunicari W411; E97

244 eos fehlt W411

245 Rubrik fehlt V630

246 coniventia E97

247 SUA ECCLESIA] SUAM ECCLESIAM V1341; E97

248 XVII fehlt V1341; E97

249 Rubrik fehlt V630

250 XVIII fehlt E97

251 quod W411

252 exigunt W411

253 qui fehlt V1341

254 difinitionem W411

255 sescuplum korr. aus sesculplum V630

256 contemptus W411

257 ex clero et] et ex clero W411

258 et fehlt W411

259 habeatur gradu] gradu habeatur W411

260 Rubrik fehlt V630

261 ET fehlt W411

262 baptizandis E97

263 XVIIII fehlt E97

264 confugerit W411

265 catafrigibus W411

266 statutum korr. aus statum E97

267 sit W411

268 quis W411

269 acti V1341

270 diacones korr. aus diecones E97

271 habent] habent ita W411; habeant E97

272 omnimodis] omni genere W411

273 e V1341

274 Rubrik fehlt V630

275 PENTECOSTES V1341; E97

276 XX fehlt E97

277 genua korr. aus genu O93

278 pentecosten W411

279 est itaque] itaque est W411

280 sancto V630; W411, V1341

281 omnipotentem omnium visibilium] omnipotentem visibilium korr. aus omnipotentem V1341

282 omnium fehlt V630; V1341; E97

283 id V1341; E97

284 consubstantiali W411

285 grece V630

286 sunt fehlt W411

287 et fehlt W411

288 venturus] venturus est V1341; E97

289 erat korr. aus erat tempus O93

290 extantibus W411

291 dicente V630

292 omnem heresim] omnes hereses W411

293 samosateni korr. aus samosateno O93; samoseteni V630; V1341; samosetani W411

294 quas W411

295 condemnaverunt V1341; E97

296 Niceam W411

297 quorum nomina et provinciae infra conscripta sunt, sed plerique servi dei studiosi magis curam gesserunt orientalium episcoporum nomina describere, propter hoc quod occidens non similiter inquisitionem de haeresibus habuerit fehlt V630

298 provintiae korr. aus provintia V1341

299 conscriptae W411; conscripta korr. aus scripta V1341

300 servi dei studiosi] studiosi servi dei W411

301 habuerit] habuerit et subscriptiones W411;

302 folgen Subskriptionen V1341; E97

303 Unus deus] UNIVERSUS PRINCIPIUM W411

304 et fehlt W411

305 et fehlt W411

306 geniti W411; genitor korr. aus genitor et unus dominus ex uno E97

307 et unus dominus ex uno fehlt W411

308 fili W411

309 et unus dominus ex uno fehlt W411

310 uno] uno domino V1341

311 patre vero] vero patre W411

312 invisibile W411

313 incorrputibile W411

314 inmortale W411

315 in W411

316 filius W411

317 NICEE E97

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 22.9.2005