Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Damasus I. an Bischof Paulinus von Antiochia
O93, f. 111rb; V630, f.
197va; N442, f.
95ra; I83, f. 195vb; VD38, f. 184ra; P9629, f. 69ra;
SG670, p. 408a; Bcan4, f. 136v;
E97, f.
105vb; P102; W411, f. 204r; B132, f. 37vb; V1341, f. 117va
ITEM EIUSDEM PAPAE DAMASI AD EUNDEM PAULINUM DE DAMNATIONE QUORUNDAM HERETICORUM.
XV Post concilium Nicenum aliud in urbe Romana postea congregatum est, qui catholici episcopi ediderunt <W411, f. 204v> de spiritu sancto, quia postea error inolevit, ut quidam ore <B132, f. 38ra> sacrilego
auderent dicere
spiritum sanctum factum esse per filium.
Unde anathematizamus omnes, qui non tota libertate proclamant eum cum
patre et
filio unius potestatis esse atque substantiae.
Anathema<SG670,
p. 408b>tizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur errorem <V630, f.
197vb> eundem dicentes patrem esse quem et filium.
Anathematizamus Arrium
atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, filium et spiritum sanctum asserunt
esse
creaturas.
Anathematizamus
<I83, f. 196ra>
Macedonianos, qui de Arrii stirpe venientes non perfidiam mutaverunt, sed nomen.
Anathematizamus Fotinum, qui Ebionis heresem instaurat , qui dominum Iesum Christum <E97,
f. 106ra> tantum
ex Maria confitetur .
<VD38, f.
184rb> Anathematizamus eos, qui duos filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis
ex virgine.
<P9629, f.
69rb> Anathematizamus
eos, qui pro hominis anima rationali et intellegibili dicunt dei verbum in humana carne versatum, cum ipse filius sit verbum dei, et non pro
anima
rationali et intellegibili in suo corpore fuerit , sed nostram, id est rationalem et intellegibilem sine peccato animam susceperit atque salvaverit.
<N442, f.
95rb> Anathematizamus eos, qui verum filium dei extentione aut collectione et a patre separatum insubstantivum et finem <V1341, f. 117vb> habiturum esse
contendunt.
<SG670,
p.
409a> Si quis non dixerit semper patrem, semper filium, semper spiritum sanctum, anathema sit.
Si quis non dixerit filium natum de patre, id est de substantia
divina
ipsius, anathema sit.
Si quis non dixerit verbum domini filium dei deum et omnia posse et patrem aequalem, anathema sit.
Si quis dixerit, quod in carne constitutus filius dei, cum
esset in
terra, in caelis cum patre non erat, anathema sit.
<I83, f.
196rb> Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sustinuit filius dei deus et non caro cum anima, quam induerat <VD38, f. 184va> in forma servi, quam sibi acceperat, sicut ait
scriptura,
anathema sit.
<O93, f.
111va> Si quis non dixerit, quod in carne, quam assumpsit Christus, sedet ad dexteram patris, in qua venturus est iudicare vivos et mortuos, anathema sit.
Si quis non dixerit spiritum sanctum de patre esse vere ac proprie sicut filium de divina substantia et deum verum, ana<SG670,
p. 409b>thema
sit.
Si quis non dixerit omnia posse spiritum sanctum, <Bcan4,
f. 137r> omnia nosse et ubique esse sicut filium et patrem , anathema sit.
Si quis dixerit spiritum sanctum facturam aut filium factum, anathema sit.
Si quis non dixerit omnia per filium et spiritum sanctum patrem
fecisse, id
est visibilia et invisibilia, anathema sit.
Si quis non dixerit patris et filii et spiritus sancti unam divinitatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum
regnum
atque unam voluntatem ac veritatem, anathema sit.
Si quis tres personas non dixerit veras patris et filii et spiritus sancti
aequales semper iubentes <B132, f. 38rb> omnia <I83, f. 196va> <W411, f.
205r> et continentes visibilia et invisibilia,
omnipotentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes, anathema sit.
Si quis non dixerit adorandum spiritum sanctum omni creatura sicut filium et patrem, <V630, f. 198ra>
anathema sit.
Si quis de patre et filio <N442, f.
95va> bene <E97, f. 106rb> sen<SG670,
p. 410a>serit, de spiritu autem sancto <VD38, f. 184vb> non recte habuerit, hereticus erit.
O93, f.. 111va; V630, f.
198ra; N442, f.
95va; I83, f. 196va; VD38, f. 184vb; P9629, f. 69ra; SG670, p.
410a; Bcan4, f.
137r; E97, f. 106rb; P102; W411, f. 205r; B132, f. 38rb; V1341, f. 117vb
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 19.4.2006
|