[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

 Traktat Quod omnes heretici

Inhaltsverzeichnis

Über die Migration der Priester

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Damasus I. an alle orthodoxen Bischöfe

O93, f. 113ra, V630, f. 200rb; N442, f. 99rb; P9629, f. 72rb; V1341, f. 120va

DE VANA SUPERSTITIONE CHOREPISCOPORUM VITANDA.

XVIIII Dominis venerabilibus fratribus Prospero Numidiae primae sedis episcopo, Leoni, Reparato, Alexandro, Benedicto, Rufo et omnibus ceteris ubique in recta sancta et apostolica fide consistentibus orthodoxis episcopis1 Damasus.

<N442, f. 99va> Licet, fratres karissimi, vobis sint nota patrum decreta, mirari tamen non possumus vestram sollertiam circa instituta maiorum, ut cuncta, quae possunt aliquam recipere dubitationem, id2 nos quasi ad caput, ut semper fuit consuetudo, deferre non desinatis, ut inde3 capiatis responsa, unde ecclesia accepit institutionem et normam recte vivendi. Unde et vos non immemores canonum esse recordamini4, qui et ipsum5 fieri praecipiunt, non ut vobis scientiae ecclesiasticae regulae aliquid desit, sed ut auctoritate6 sedis apostolicae fulti in nullo ab eius devietis regulis.

Igitur7 de chorepiscopis, de qui<V1341, f. 120vb>bus nos consulere voluistis, quale sit eorum ministerium, aut quid eis8 agere liceat9, aut quam auctoritatem habeant, vel si liceat10 eos fieri an non, quia audivimus eos iam esse prohibitos, aut quid de his, qui iam ordinati reperiuntur11, agendum sit, nihil12 vobis certius respondere videtur, quam olim a praedecessoribus nostris decretum reperimus, ut eis ad veniam nihil prorsus aliud reservetur quam privatio sacri ministerii, quod illicite assumpserunt, quia prohibiti tam ab hac sacra sede quam et a totius orbis fuerant episcopis.

Nimis ergo eorum13 institutio improba, nimis est prava, quia, ut hi de summo <V630, f. 200va> sacerdotii ministerio aliquid14 praesumant15, omni auctoritate caret et sacris canonibus invenitur16 esse contrarium atque ad totius ecclesiae perturbationem superba et superflua tendit elatio et vacuum est atque inane, quicquid in praedicto summi sacerdotii egerint ministerio. Quod ipsi idem17 sint qui et presbyteri, sufficienter invenitur, qui18 ad formam et exemplum LXX inveniuntur prius instituti19. Sed quia deo gratias modo necessarii sicut in primitiva ecclesia propter studium, quod erga pauperes <N442, f. 99vb> exigebant, non sunt, et quia illicita praesumebant et, quod agebant, actum non erat, et propterea multi <O93, f. 113rb> in securitatem lapsi ecclesiastica fraudabantur20 et frustrabantur ministeria, ideo tam ab hac sancta sede, ut superius memoravimus, quam et21 ab omnibus totius orbis episcopis a pontificalibus sunt remoti officiis. Nam, ut nobis relatum est, quidam episcoporum <P9629, f. 72va> propter suam quietem eis plebes suas committere non formidant et, ut illicita atque prohibita agant, id est ea, quae solis pontificibus debentur, sibi usurpant et ipsi in sua quiete torpent et curam sibi a deo commissam22 neglegunt, cum dominus dicat: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis et vocat eas23 nominatim et cognoscit suas et suae agnoscunt24 eum. Et item: Sicut novit me pater, et ego agnosco patrem et animam meam pono pro ovibus25 meis. De mercennario autem, quid dicat, bene nostis, quia videt lupum venientem et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves, et reliqua. Pro talibus vero neglegitur cura ecclesiae et eius status26 perturbatur, et ideo sunt prohibiti in tantum, ut, si aliqui ex his reperti fuerint, a proprio decidant gradu. Illi namque27, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse28 meretricibus similes, quae statim, ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt <V1341, f. 121ra> educandos, ut suam citius libidinem explere valeant. Sic et isti infantes suos, id est populos29 sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut, si30 visum fuerit, liberius agat31. Pro talibus enim animae negleguntur, oves pereunt32, morbi crescunt, hereses et scismata prodeunt, ecclesiae destruuntur, sacerdotes viciantur et reliqua mala proveniunt. Non taliter dominus docuit nec apostoli instituerunt, sed ipsi, qui <N442, f. 100ra> curam suscipiunt, ipsi peragant et ipsi proprios manipulos domino repraesentent. Nam ipse ovem perditam diligenter quaesivit, ipse invenit atque propriis humeris reportavit nosque33 idipsum facere perdocuit. Si ipse pro ovibus tantam curam habuit, ipse docuit, ipse curavit34, ipse sanavit, ipse propriis humeris reportavit atque in tantum dilexit, ut etiam animam suam multas35 sustinens iniurias, multa opprobria multasque passiones in tantum, ut etiam animam suam pro nobis traderet, quid nos miseri et desides dicturi sumus, qui etiam pro ovibus nobis commissis curam impendere neglegimus et aliis eas <V630, f. 200vb> educandas tradimus? Corrigantur haec, fratres, necesse est, quia, qui plus laborat, maiorem36 mercedem accipiet. Nam non amplius quam duos ordines inter discipulos domini esse cognovimus37. Unde <P9629, f. 72vb> iste tertius processerit, funditus ignoramus, et quod ratione caret, exstirpare necesse est. Quod enim episcopi non sint, qui38 minus quam39 a tribus40 ut, qui ab uno vel a duobus41 sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi. Si nomen non habent, qualiter officium habebunt? Quicquid enim inter episcopos aut de rebus42 ad eos solummodo pertinentibus egerint, necesse est, ut superius iam praelibatum est, ut irritum sit, quia, quod non habent, dare nequaquam possunt, prasertim cum nullum43 ex LXX discipulis, quorum speciem isti, antequam prohiberentur, ut superius est memoratum, in ecclesia gerebant, nil44 de hoc, quod apostolis eorumque successoribus specialiter debebatur, legitur45 assumpsisse nec in lege domini, quae Moysi46 ab ipso domino legitur dicata47 de his, quae summis48 sacerdotibus, id est Moysi et Aaron, erant specialiter concessa, filii Aaron <N442, f. 100rb> quicquam praesumebant. Nulli enim dubium est49, quod Moyses et Aaron soli praecipiente domino in tabernaculo dei erigebant altare, soli unguebant, soli sacerdotes sacra unctione instituebant, et alia, quae ad <V1341, f. 121rb> summum50 sacerdotium51 pertinebant, de quibus sufficienter in divinis legitur litteris, agebant, quoniam summi52 domini sacerdotes erant, sicut de eis scriptum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius. Sic et modo, quia umbra legis transiit, et lux evangelii super53 nos gratia dei manifeste coruscat, de his, quae54 summis55 sacerdotibus, id est episcopis, quorum56 Moyses et Aaron tenuerunt, illi, qui LXX discipulorum formam gestant, in quorum videlicet typo filii Aaron erant, nihil praesumere debent, sicut nec illi quicquam de summi sacerdotii ministerio attingebant. Nam quod chorepiscopi, antequam praefato prohiberentur tenore, ad formam LXX instituti57 erant, canon sufficienter manifestat, ubi ait: Chorepiscopi quoque ad exemplum et formam LXX videntur esse, et reliqua. Nec illud praetereundum nobis <O93, f. 113va> videtur, quod alibi in canonibus scriptum58 est: Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint59 et ut episcopi consecrati sint60, et reliqua. Nec ab re dictum perpendo, quamquam manus <P9629, f. 73ra> impositionem episcoporum perceperint, cum episcoporum nomen pluralem in se contineat, numerum et apud grammaticos pluralis sit genitivus61. Videtur enim mihi, quod tunc62 non ab uno, sed a pluribus ordinabantur, quia nullatenus diceret episcoporum, si ab uno63 fieret talium ordinatio, cum episcoporum pluraliter dictum sit64. Cum autem dixit65 chorepiscopum, profecto villanum voluit intelligi66 episcopum, et si villanus, quid agit <N442, f. 100va> in civitate, cum in una67 civitate duo omnino <V630, f. 201ra> prohibeantur68 esse episcopi? Et si in villa et in eo loco, ubi antea episcopi non fuerunt, cum et in69 modica civitate vel in villa aut castello episcopus fieri prohibeatur et in omnibus omnino locis, ubi70 antea episcopi non fuerunt, ne vilescat auctoritas et nomen episcopi, fuerint71 constituti, quid, rogo, erunt? Ecce nec locus cum ordinatione nec ordinatio cum loco concordat, quoniam, si per72 episcoporum manus impositionem73 perceperunt et ut episcopi sint consecrati, ubi sunt consecrati? Ad villam, quia chore villa est apud Graecos, et qualiter ad villam, si nec74 in castello aut in modica civitate licet fieri, rogo, ut promatis, et si promere non potestis, quia scio per rationem aut plenam auctoritatem minime potestis, digitum ori imponite et eos omni auctoritate carere non dubitate, scilicet quia tria obstant, quibus eorum cassatur actio vel institutio: unum75 quod ab uno episcopo ordinari76 solent, in quo77 eorum <V1341, f. 121va> ordinatio a78 canonibus discordat, qui per manus episcoporum eos institui iubent, aliud, si a pluribus episcopis sunt ordinati et aut in villa aut castello seu in modica civitate aut omnino non in eo loco praefixi, quo iuste79 episcopi fieri debent aut dudum non fuerunt, ubi vilescat auctoritas et nomen episcopi, aut si in civitate cum altero80, cum, ut praedictum est, in una civitate duo non debeant consistere episcopi. Tertium si absolute fuerint instituti81, sicut de quibusdam audivimus, quae omnia episcopali omnino carent auctoritate. Et illud adhuc restat, quod eorum ordo non habet in divinis litteris auctoritatem, quia, ut praefixum est, ordines sunt duo tantum primi in ecclesia, id est apostolorum et LXX discipulorum. Sane si nec82 episcopi sunt, quia pro praefatis83 causis episcopi esse non possunt nec presbyteros se <N442, f. 100vb> nominari84 volunt, quia amplius esse <P9629, f. 73rb> ambiunt, atque plus quam LXX discipuli fecissent85, ad quorum formam, ut paulo superius praelibavimus, hi, antequam prohiberentur, a quibusdam stultis et sua quaerentibus et non quae Christi Iesu instituebantur, praesumere temptant et illicita atque prohibita agere praesumunt nec hoc se dici volunt, quod sunt, rogo, ut manifeste prodatis86, quid sint87, quoniam aut88 aliquid sunt aut nihil. Nam manifeste patet, quod episcopi non sunt, et si episcopi non sunt et presbyteri esse despiciuntur89, quid erunt? Aut aliquid prorsus erunt aut nihil, quia nihil potest90 esse, nisi habeat, unde sit. Et si non habet91, unde sit, aut unde originem ducat, nec auctoritatem habet nec stare rite poterit, quia inane est et, ut destruatur et cadat, necesse est, quoniam nihil est et in nihilum reputabitur92. Si vero nihil ex his sunt, quae superius memoravimus, tunc necesse est, ut nihil sint ex his93, quae94 sacerdotibus debentur, et ideo nec in sacerdotali catalogo habeantur, nisi tantum, ut primo commemoravimus, ut95 pro misericordia illis, qui humiliter hoc ferre voluerint nec amplius ambierint <V630, f. 201rb> et per scriptum propria manu subter corroboratum idipsum confirmaverint, hoc solummodo concedatur, ut inter sacerdotes locum habeant et ministerio presbyterorum contenti96 sint97 atque mensae domini tantummodo participes98 exsistant. Amplius autem qui ambire99 voluerint, nec hoc retineant100, ut sacerdotes sint, sed omni ecclesiastico funditus priventur honore. Quod vero eis non liceat sacerdotes consecrare nec diaconos nec101 subdiaconos nec virgines nec altare erigere nec unguere aut102 sacrare nec ecclesias dedicare nec chrisma conficere nec chrismate baptizandorum <V1341, f. 121vb> frontes signare103 <N442, f. 101ra> nec publice quidem in missa quemquam poenitentum104 reconciliare nec formatas epistolas mittere nec populum benedicere nec ante episcopum in baptisterio aut in sacrario introire nec praesente episcopo infantem tingere aut signare nec poenitentem sine <O93, f. 113vb> praeceptione episcopi sui reconciliare nec eo praesente nisi illo iubente sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere nec eo coram posito populum docere aut salutare nec plebem exhortari, quae omnia solis pontificibus tam ex superioribus quam105 ex aliis patrum constitutis atque sacris canonibus edocti estis et, si necesse est, quibusdam minus scientibus doceri pleniter et instrui possunt106, ut per hoc et discretio graduum <P9629, f. 73va> et dignitatis fastigium summorum pontificum demonstretur. Similiter et de presbyteris haec habeantur et sine iussu proprii107 episcopi nil agant, quia, quod est rarum, hoc et pulchrius esse videtur et, si nomen vilescit pontificum, omnis status perturbatur ecclesiae. Triplex itaque in108 hac parte reatus est: quod et prohibita agunt et quod sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur et episcoporum, quantum109 ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet, iura solvuntur. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet, praesertim cum nullus ex LXX discipulis, quorum isti in ecclesia speciem gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus impositionem, ut praedictum est, tradidisse. Haec ergo, quia omni110 carent ratione, nullus deinceps usurpet aut consentiet111 sacerdotum, qui noluerint112 sacerdotali collegio separari. Nec quod a nobis exstinguitur et a praedecessoribus nostris ac reliquis, ut dictum est, <N442, f. 101rb> totius orbis episcopis iam exstinctum113 est, apud aliquos tenebrosis114 seminetur radicibus, sed quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, ne messem dominicam115 ulla corrumpant116 zizania117. Ita enim fructum uberem domini sacerdotes praestabunt, si ea, quae natam segetem enecare consuerunt, radicitus amputentur.

Cesset ergo, cesset, tot <V630, f. 201va> vicibus prohibita et damnata praesumptio nec imitentur summi sacerdotes mulieres meretrices, quae infantes suos praefata118 voluptate aliis ad nutriendum tribuunt, sed ipsi nutriant119, ipsi120 domino suo fructum cum usura reddant fructuososque manipulos ei cum gloria repraesentent. Nam si dominus leprosos inter ceteros121 ovium suarum curas tetigit et mundavit, cur nos eadem agere dedignamur; aut cur nos <V1341, f. 122ra> ipsi, qui pastorale officium suscepimus, aliis alendas tradimus, maxime cum dominus Petro praeceptori nostro dixerit: Si diligis me, pasce oves meas, et multa talia et his similia.

Nam benedictionem, quam praedicti chorepiscopi ante suam prohibitionem per manus impositionem dabant, magis nobis videtur vulnus inferre quam salutem122 et illi, qui pontificatus apicem non habebant123, quomodo <P9629, f. 73vb> ea, quae non habebant, dare124 poterant, quoniam nihil in dante erat, quod ille posset accipere? Aut quis hominum, licet more humano loquamur, dare potest, quod non habet? Praesertim cum pontifices non erant, ea, quae solis pontificibus debentur, dare non poterant. Et propterea magis vulnerabant capita, quae per manus impositionem tangebant, quam ea, quae eis collata non erant, per aliquam benedictionem darent. Et ideo125 quicquid ex supradictis pontificalibus praesumebant, <N442, f. 101va> irritum erat et nihil tangenti proficiebat126, sed magis iuxta prophetam maledictionem pro benedictione127, si ratum est dicere, conferebant128. Quapropter129 per illam illicitam manus impositionem, ut paulo superius praelibavimus130, vulneratum caput illi, qui videbantur aliquid accepisse habebant. Et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa sanetur macula, id est reiterari necesse est, quod legitime actum aut collatum minime approbatur, si perfectum esse debebit. Nam quomodo honorem possit retinere, qui ab illo131 acceperit132, qui potestatem dare non habuit133 legitime, invenire134 non possum, cum ille, qui honorem pontificalem non habuit, pontificalia non potest iura tribuere, nec135 hoc sibi poterant vindicare, cuius136 capaces per hoc, quod illis obstiterat, non fuerunt. Huius ergo discussionis curam nobis specialiter vindicantes ita misericordiam irrogamus137, ut, si qua forsitan de his138 commissa sunt, corrigantur139 nec talia liceat ultra committi140, ne qua excusatio de ignoratione nascatur, quia, ut nobis gratulationem facit ecclesiarum status salubri141 dispositione attributus vel adornatus, ita non levi nos merore contristat, quotiens aliquid contra instituta canonum vel ecclesiasticam disciplinam praesumpta aut commissa cognoscimus. Quae si non, <O93, f. 114ra> qua debemus, vigilantia resecemus illi, qui nos speculatores esse voluit, excusare <V630, f. 201vb> non possumus, si eius ecclesiam142, quae nobis generaliter commissa est, in quantum praevalemus, puram a143 tam illicitis superstitionibus144 custodiamus, quia <N442, f. 101vb> non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi quemadmodum apostolus docet, idipsum <V1341, f. 122rb> dicamus omnes. Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia145. Nec aliter veri discipuli domini erimus, nisi146 radicem amaritudinis rursum germinantem, sicut haec, ut asseritis147, <P9629, f. 74ra> modo facit, ne nocere valeat aut148 episcopale ministerium vilescere faciat per eorum neglegentiam, id est omnium sacerdotum, qui evellere149 mala et meliora plantare sunt ab eo propositi150, unusquisque pro viribus exstirpare festinet et ipse, qui pro suis ovibus est aeterno151 iudici152 rationem redditurus, eas fovere et educare153 decertet. Si domini desideramus esse discipuli, ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur: Ego sum pastor bonus et cognosco oves meas et voco eas nominatim, et cognoscunt154 me meae155, et reliqua. Et iterum monente dominicae vocis imperio, quae156 beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves, qui Christum amat157, diligenter et cum magna cura pascat, quoniam ipsius sanctae sedis158, cui per abundantiam divinae gratiae praesumus159, ipsius amore et reverentia cohortamur160, ut tantae superstitionis, quae nullius, ut saepe dictum est, fulcitur auctoritate, periculum, quantum possumus, declinemus, ne beati magistri nostri Petri summi apostoli dilectio, qua se amatorem dei esse testatus est, vana161 inveniatur in nobis, quoniam omnis neglegenter pascens totiens commendatum sibi dominicum gregem convincitur summum non162 amare pastorem nec163 eius se velle discipulum fieri, cuius exempla neglegit imitari, nam gratia prorsus maior adquiritur, <N442, f. 102ra> si164 de commissis ovibus lucrum offerat deo165 sollicitudo pastoris. Nam et beatum Iacob, qui pro uxoribus diu servierat, dixisse meminimus: Viginti annis fui tecum, oves tuae et caprae steriles166 non fuerunt, arietes gregis167 tui non comedi168 nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam et quicquid furto perierat, a me exigebas, die noctuque estu urebar et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis. Si igitur169 sic laborat170 et vigilat, quis pascit oves Laban, quanto laborari171 quantisque vigiliis debet intendere, qui pascit oves dei? Sed in his omnibus ipse nos instruat172, qui pro suis dedit ovibus animam et adiuvet nos, ut de his, qui nobis commissi sunt, fructum multiplicem ac mensuram supereffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat, tantusque vos beati <V1341, f. 122va> Petri apostolorum principis amor accendat, ut in ovili ipsius, cui omnes creaturae sunt traditae, omnes taliter errantes et illicita atque prohibita praesumentes sanctis173 vestris studiis summo redintegrare cum desiderio festinetis, qualiter animae pretioso Christi sanguine redemptae eorum non depereant deceptione.

Restat etiam, quod per ostium hi nequaquam <V630, f. 202ra> subintrarunt, quia non habebant ostium, per quod ingrederentur, <P9629, f. 74rb> quia, ut dictum est, si nec episcopi sunt et plus quam presbyteri esse174 ambiunt, per quod ostium intrabunt, cum hi tantum duo ordines in ecclesia leguntur nec amplius ad175 pastorale officium aliquod patet ostium, per quod pastor intret. Audite, fratres, non me, sed ipsam dicentem176 veritatem: Qui177 non intrat178 per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et <N442, f. 102rb> latro, et reliqua. Cum179 egregius praedicator dicat: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est. Cum praedicta duo fundamenta in ecclesia tantummodo inveniantur posita, quicquid180 amplius positum in his invenitur, stare nullatenus poterit. Et ideo cum omnibus suis fundamentis et actionibus atque radicibus, ut evellatur, necesse est ita, ut amplius pullulare nec germinare valeant.

Non ergo generet et non faciet181 vobis, fratres, totiens repetita locutio fastidium, quia summa necessitas est saepius prohiberi182, quod totiens, ut a vobis cognovimus, illicite183 usurpatur et, quoniam veritas saepius exagitata magis splendescit in lucem184, et quod185 totiens repetendo admonetur, minus usurpatur. Super his enim multa iam ab antecessoribus nostris dicta sunt, a quibus ipsi sicut nunc a nobis ita olim ab eis damnati et prohibiti186 sunt. Ideo saepius repetentes <O93, f. 114rb> omnes monemus, ut vitentur huiusmodi et a talibus se abstineant, qui noluerint una cum eis a sacerdotali ministerio ut rebelles fieri alieni, quod ita demum probare poterimus, si tales exstirpare et non eis187 favere decertaveritis et ita in postmodum de tali re querela cessabit. Quia contumeliae studio fit, quicquid interdictum tociens usurpatur.

Omnia haec decretalia et cunctorum decessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis ita188 vobis et omnibus episcopis ac189 cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut, si quis in illa commiserit, ve<V1341, f. 122vb>niam sibi deinceps noverit denegari, <N442, f. 102va> quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret, et merito nos, qui summae190 ecclesiae191 tenere debemus gubernacula, causa respicit, si silentio faveamus errori.

Data Kl. Iun. Libio et Theodosio192 vv. cc. conss.

O93, f. 114rb; V630, f. 202ra; N442, f. 102va; V1341, f. 122vb; P9629, f. 74rb


1 episcopis] episcopis episcopus korr. aus episcopis episcopis V1341

2 ad V630; V1341

3 proinde V1341

4 recordimini P9629

5 idipsum V1341

6 auctoritate sedis apostolicae] sedis apostolicae aucteritate P9629

7 am Rande De corepiscopis quale sit eorum ministerium aut quid eis agere liceat vel quam auctoritatem habeant aut si licet eos fieri an non aut quid de his qui iam ordinati reperiuntur agendum sit

Item Require capitulum VIII et X antioceni concilii V630

8 eius V630

9 liceat korr. aus licet P9629

10 licet V630; V1341

11 repperientur V630

12 nil V630; V1341

13 eorum fehlt V630

14 aliquid korr. aus aliquod O93

15 praesumant korr. aus praesumat V630

16 invenitus P9629

17 ibidem V630

18 quod N442; quia V1341

19 instituti korr. aus instituta P9629

20 fraudebantur P9629

21 et ab korr. aus et N442

22 commissa P9629

23 eos P9629

24 cognoscunt N442; V1341

25 ovibus korr. aus ovibis O93

26 statutus P9629

27 namque] namque episcopi V630; V1341

28 ee O93

29 populos korr. aus populo N442

30 si] suas libidines expleant id est ut pro suo libitu secularibus curis inhient et quod unicuique V630; V1341

31 agant korr. aus agat N442

32 pereant O93

33 nosque idipsum facere perdocuit. Si ipse pro ovibus tantam curam habuit, ipse docuit, ipse curavit, ipse sanavit, ipse propriis humeris reportavit fehlt V630

34 curavit ipse sanavit] sanavit ipse curavit P9629

35 multa O93

36 maorem N442; V1341

37 cognovimus] cognovimus id est XII apostolorum et LXX discipulorum V630; V1341

38 qua P9629

39 quam fehlt V1341

40 tribus] tribus sunt ordinati episcopis omnibus patet Quoniam ut bene nostis prohibitum a sacris est patribus V630; V1341

41 duobus korr. aus duo O93

42 rebus] rebus aut de rebus O93

43 illum O93; nullus N442

44 nihil P9629

45 legitur korr. aus ligitur P9629

46 Moysi] moysi quę V1341

47 dictata V630; V1341

48 sumni P9629

49 est fehlt P9629

50 summunt P9629

51 sacerdotem V1341

52 summi domini korr. aus summi V630

53 in V630; V1341

54 qui P9629

55 summis sacerdotibus] summi sacerdotis V1341

56 quorum] quorum figuram V630; V1341

57 instituti erant] instituerant P9629

58 expressum V630; V1341

59 perceperint korr. aus preceperint P9629

60 sunt V630; N442; V1341

61 genetivus P9629

62 tun V630

63 uni V630

64 sit] sit ordinatio V1341

65 dixit] dictum sit V1341

66 intellegi korr. aus intelleger P9629

67 uno V1341

68 prohibeantur esse] esse prohibeantur P9629

69 in modica] immodica V1341

70 ubi antea episcopi non fuerunt, ne vilescat auctoritas korr. aus ubi N442

71 fuerunt P9629

72 per fehlt V630; N442

73 inpositione P9629

74 ne V1341

75 unam P9629

76 ordinare N442

77 quo eorum] quorum V630

78 a fehlt V1341

79 iusti V630

80 altero] altero episcopo V630; V1341

81 instituti korr. aus instituta O93

82 ne P9629

83 prestitis P9629

84 nomiri P9629

85 fuissent N442

86 proditis<P9629, f. 7>

87 sunt P9629

88 aut korr. aus ut V630

89 despiciunt V630; N442; dispiciunt P9629

90 potes O93

91 habeat V630

92 reputabutur P9629

93 his] hi sunt P9629

94 quae sacerdotibus debentur fehlt V630

95 ut fehlt V1341

96 contempti V630

97 sint korr. aus sunt P9629

98 particeps P9629

99 ambiere P9629

100 retineat V1341

101 aut V630; V1341

102 aut korr. aus nec O93

103 signare korr. aus signiare P9629

104 penitentiam P9629; penitentem N442

105 quam] quam et P9629; N442

106 possit V630

107 propri O93

108 in hac parte reatus] reatus in hac parte P9629

109 quantum korr. aus quantum quantum V1341

110 omnia V1341

111 consentiat N442

112 noluerint] noluerint a nostro V630; V1341

113 extintum P9629

114 tenebrosi P9629

115 dominicam] dominicam pullulantem V1341

116 corrupant N442

117 zezania P9629

118 presta P9629

119 nutrient V630; V1341

120 ipso O93

121 ceteras V630; V1341

122 salute P9629

123 habeant P9629

124 dare] dare non V630; dare korr. aus dare non V1341

125 ideo quicquid] quicquid ideo V630

126 proficiebant V630; V1341

127 benedictione si ratum] benedictiones iratum P9629

128 conferebant korr. aus conferebat O93; conferebat V630

129 Quapropter] QUOS ORDINAVERUNT COREPISCOPI ITERUM ORDINENTUR Quapropter N442

130 praelibavimus korr. aus perlibavimus P9629

131 ille P9629

132 acciperit N442

133 habuit] habuerit P9629; habuit] habuit pontificalem V1341

134 dare V630

135 Ne V1341

136 cui P9629

137 rogamus V630; V1341

138 his] hi sunt P9629

139 corrigantur fehlt V630; V1341

140 committi] committi et V630; V1341

141 ssalubri O93

142 eclesia P9629

143 a tam korr. aus actam P9629

144 superstitionibus korr. aus superstionibus O93; superstitionibus] superstitionibus non V630; V1341

145 scientia N442

146 misi V630; V1341

147 sasseritis P9629

148 ut V630; V1341

149 vellere P9629

150 praepositi V630; V1341

151 aeterno fehlt V630; V1341

152 iudicii P9629

153 educere N442

154 cognoscunt me korr. aus cognoscunt N442

155 me O93

156 quo V630; P9629; V1341

157 amant V1341

158 sedus P9629

159 praesumus korr. aus praesumamus V1341

160 quohortamur P9629

161 una O93; P9629

162 non fehlt P9629

163 ne P9629

164 si de] sed P9629

165 domino V630; V1341

166 steriles korr. aus stiriles N442

167 gregis korr. aus greges O93; greges V630; P9629

168 comedit P9629

169 igitur korr. aus gitur V1341

170 laborabat V630; laborat korr. aus borat P9629

171 laborari korr. aus laborare O93; labori V630; P9629; V1341; labore korr. aus labori N442

172 instruant O93

173 sanctis vestris] vestris sanctis P9629

174 esse ambiunt] ambiunt esse P9629

175 a P9629

176 dicentem veritatem] veritatem dicentem P9629

177 Quoniam P9629

178 intret P9629

179 Cum] Cum etiam V630; V1341

180 quisquid P9629

181 faciat V630; N442; V1341

182 prohiberi korr. aus prohibere P9629

183 inlicita P9629

184 lumen V630

185 quod totiens] quotiens V630

186 prohibiti sunt] prohibitis P9629

187 eis korr. aus es V1341

188 ita] ita a korr. aus ita N442

189 a V630; P9629

190 summa V1341

191 ecclesiae korr. aus ecclesia O93

192 teudosio O93; P9629

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 1.9.2005