[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

 Papst Damasus I. an Erzbischof Stephanus

Inhaltsverzeichnis

Papst Damasus I. an alle orthodoxen Bischöfe

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Traktat Quod omnes heretici

O93, f. 112vb; V630, f. 199va; N442, f. 98va;P9629, f. 71vb; W411, f. 205r; B132, f. 40rb; V1341, f. 120ra

QUOD OMNES HERETICI1 DE2 FILIO DEI ET SPIRITU SANCTO MALE SENTIENTES IN PERFIDIA3 IUDAEORUM ET GENTILIUM INVENIUNTUR.

<B132, f. 40va> XVIII4 Quod5 si quis patiatur6 deum patrem7 et deum filium8 et9 spiritum sanctum deos dici et non deum, propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse et scimus patris et filii et spiritus sancti deum subtrahens autem filium aut spiritum sanctum <V630, f. 200ra> ita solum aestimet10 esse deum patrem dici aut credi unum deum anathemati11 sumus omnibus immo Iudaeis, <V1341, f. 120rb> quod12 nomen deorum in angelis et in sanctis omnibus a deo est positum et donatum. De13 patre autem et de filio et de spiritu sancto propter unam et aequalem14 divinitatem non nomen deorum, sed dei15 nobis ostenditur atque indicatur16, ut credamus, quia in17 patre et filio et spiritu sancto solummodo baptizamus18 et19 non in archangelorum nominibus aut angelorum20, quomodo heretici aut Iudaei aut etiam gentiles dementes faciunt21.

Haec ergo est22 salus christianorum, ut credentes trinitati, id est patri et filio et spiritui23 sancto, in eam24 veram solamque unam divinitatem et potentiam, maiestatem et substantiam eiusdem deitatis25 sine dubio credamus26. Dicit27 quoque beatus Isaias: Propter Sion28 non tacebo et propter Hierusalem29 non quiescam, donec egrediatur ut splendor <N442, f. 99ra> iustus meus30 et salvator meus31, ut lampas accendatur. Profecto catholicae ecclesiae, quae vera consistit Sion et civitas Christi caelorum regis per tot annorum spacia expugnata ab adversantibus verbo32 fidei33, qui neque deum timent neque hominem reverentur34, sed incassum35 perducentibus36 pias et canonicas de hoc verbo doctrinas. Dum et adversis tantisque37 in38 scripto et sine scripto contestationibus invitati39 fuissent, corrigite40 propria et sepelire heresem, sicuti et per anteriorem cognitionem luculentius41 demonstratum est tam per libellos quamque per suggestiones reverentissimorum sacerdotum et venerabilium abbatum apostolo protestante nobis, ut hominem hereticum post primam et secundam correptionem evitare debeamus <B132, f. 40va> scientes42, quia subversus est huiusmodi <O93, f. 113ra> et delinquit43 proprio <P9629, f. 72ra> iudicio condemnatus44, nullo modo oportet nos deinceps tacere aut quiescere, ne quoquo modo iniqui iudicemur odibilem deo pacem amplectentes45, quoniam scriptum est: Zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns, et dicatur etiam de nobis: Sacerdotes mei contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt, sed consurgere cum deo46 et consistere prompte ei induentes arma spiritus adversus malignantes contra fidem eius, ut47 probemus spiritus sapienter, id est verba illorum, si48 ex deo sunt. Scriptum est enim in Ieremia: Probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum.

Multum49 namque50 necessaria est vigilantia et tantum divinae51 sapientiae discretionis, quae occulta tenebrarum revelat ad requisitionem huiusmodi rei et scrutationem, <V1341, f. 120va> <N442, f. 99rb> quoniam latet quodam modo et absconditur vixque compraehenditur dolosa exsistens malitia pro eo, quod sibi pietatem callide blandiat, ut valeat scrutantium mentem52 latere, quod utique sciens beatus53 apostolus ait: Nam huiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos54 Christi, sed non mirum. Ipse enim Satanas transfigurat se velut ange<V630, f. 200rb>lum lucis et non mirum, si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis secundum opera eorum. Sed et dominus in hoc praemuniens nos ait: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus55 autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. Ergo in idipsum56 ex toto corde referentes ante omnia super tali quaestione deprecationem et dicentes cum David: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Lucerna pedibus meis verbum tuum, domine, et lumen semitis meis, quoniam ipsius est, sicut57 ait beatus Daniel58, sapientia et fortitudo eius sunt59. Dat sapientiam60 sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam. Ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo est, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et ostendisti mihi, quae rogavi61 te. Cum ope divina uniuscuisque personae conscripta, qui per novitatis62 commentum accusati sunt <P9629, f. 72rb> de venerabili nostro scrinio obsecundantibus nobis ordinabiliter offerentibus solertius intendamus.

O93, f. 113ra; V630, f. 200rb; N442, f. 99rb; P9629, f. 72rb; V1341, f. 120va


1 HERETICI DE korr. aus HERETICI N442

2 dei W411

3 perfidiam W411

4 XVIII fehlt V630; W411; B132; V1341; XX N442

5 am Rande Quod deum patrem et deum filium et spiritum sanctum non deos dici sed deum propter unam divinitatem V630

6 patietur W411

7 patrem] patrem dicens W411; PATREM omnipotentem korr. aus PATREM V1341

8 filium] filium eius W411

9 et] et deum W411

10 exestimet W411

11 anathemati sumus] anathematismus V630; V1341; anathema sit W411; anathematissimus B132

12 am Rande Quod nomen deorum in angelis et sanctis hominibus a deo positum et donatum V630

13 am Rande De patre autem et de filio et de spiritu sancto propter unam et ęqualem divinitatem non nomen deorum sed nomen dei nobis ostenditur V630

14 aqualem W411

15 dici W411

16 iudicatur O93; P9629; N442

17 in patre et filio et spiritu sancto] patrem et filium et spiritum sanctum W411

18 baptizamur V630

19 et non korr. aus et P9629

20 angelum W411

21 faciunt] fatiunt substantia korr. aus fatiunt P9629

22 et P9629

23 spiritu W411

24 ea V1341

25 haec W411

26 credimus W441

27 Dicit bis zum Ende fehlt; folgt übergangslos 7. Damasus-Brief W411

28 sion korr. aus sion et P9629

29 hierusaelem korr. aus hierusalem B132

30 eius N442

31 eius N442

32 verba V630; B132; V1341

33 fide O93

34 reveruntur O93; revertuntur N442

35 incasum B132

36 producentibus V630; B132; V1341

37 tantisque] tantisque quę V630

38 in scripto] inscriptio P9629

39 inucitati P9629

40 corrigite propria] corrigere propriam V630; B132; V1341

41 luculentius korr. aus loculentius O93

42 scientes quia] Scientesque P9629

43 derelinquit V630

44 condemnatur P9629

45 amplectes B132

46 do V1341

47 ut korr. aus et N442

48 sid O93

49 Multam O93; Multa N442

50 namque] namque nobis V630; B132; V1341

51 divinum V630; B132; V1341

52 mente P9629

53 batus V1341

54 apostolis B132

55 intrinsecus autem fehlt V630

56 idsum B132; V1341

57 sicut bis zum Ende fehlt B132

58 Daniel] daniel propheta V630; V1341

59 sunt fehlt P9629

60 sapientiam korr. aus sapentiam V630

61 rogavit P9629

62 novitas P9629

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 1.9.2005