[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Über die Migration der Priester

Inhaltsverzeichnis

Glaubensbekenntnis Papst Damasus' I.

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Brief Papst Damasus' I.

O93, f. 114rb; N442, f. 102va; P9629, f. 74va

INCIPIT EPISTOLA DAMASI URBIS ROMAE PONTIFICIS.

Quoniam1 apostolicae sedis reverentiam debitam erga me caritas vestra distribuit, quia plurimum, karissimi filii, praestitistis, nam licet ecclesiae, in qua sanctus apostolus residens docuit, quodammodo nos gubernacula teneamus, tamen profitemur nos honore minores esse et propterea omni modo festinamus, ut ad gloriam eius beatitudinis pervenire possimus. Scitote igitur, quia dudum Timotheum, profanum, ineruditum, Apollinaris heretici discipulum, cum impio eius dogmate condemnavimus nec ultra concedimus eius reliquias qualibet ratione praevalere. Si autem adhuc ille serpens antiquus semel et secundo percussus ad poenam propriam reviviscit2, quique extraneus ab ecclesia mortiferis venenis suis quosdam fidelium temptare non cessat, hanc tamquam pestiferam declinate corruptionem, <N442, f. 102vb> quatenus memores apostolicae fidei, quae praecipue in urbe Nicena3 a patribus ex scripto prolata est, firmo gradu stabiles in fide et immutabiles perduretis et non vaniloquia et interminabiles quaestiones ab isto audire4 patiamini clericos vestros ac5 plebem. Iam enim semel formam dedimus, ut, qui semetipsum cognoverit christianum, illud servet, quod ab apostolis noscitur esse contraditum dicente sancto Paulo: Si quis vobis annuntiaverit, praeter6 quod accepistis, anathema sit. Christus enim filius dei, dominus noster, humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut totum hominem delictis obnoxium peccatis omnibus liberaret. Hunc si quis in deitate sive in humanitate minus aliquid dixerit habuisse, plenus spiritu diaboli gehennae semetipsum filium demonstravit. Cur itaque rursus a me quaeritis damnationem Timothei, qui et hic iudicio apostolicae sedis praesenti quoque Petro Alexandrinae civitatis episcopo cum Apollinari suo doctore damnatus est et in die iudicii tormenta debitaque supplicia sustinebit. Si vero quibusdam levioribus ille suadet veluti quandam spem, qui veram spem7 in Christi confessionem mutavit, <P9629, f. 74vb> sciant secum isti similiter perituros, cum quo ecclesiasticae regulae resultabunt. Deus vos incolomes custodiat, filii karissimi.

O93, f. 114rb; N442, f. 102vb; P9629, f. 74vb


1 Quoniam] XXI Quoniam P9629; XXIII Quoniam N442

2 revivescit P9629

3 nicea korr. aus nicena N442

4 audire patiamini] patiamini audire P9629

5 ad O93; P9629

6 praeter] preter id P9629

7 fidem P9629

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 1.9.2005