[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Brief Papst Damasus' I.

Inhaltsverzeichnis

Papst Damasus I. an die illyrischen Bischöfe

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Glaubensbekenntnis Papst Damasus' I.

O93, f. 114rb; N442, f. 102vb; P9629, f. 74vb

SED ETIAM ALIA QUAEDAM in eminentissima Roma colligentes, quae contra diversas hereses conscripta sunt, subiunximus.

PROFESSIO1 CATHOLICAE FIDEI, QUAM PAPA DAMASUS DESTINAVIT AD PAULINUM ANTIOCENUM EPISCOPUM

I Post Nicenum concilium aliud in urbe <N442, f. 103ra> Roma postea congregatum est a catholicis episcopis, qui addiderunt de spiritu sancto, et quia postea talis error exortus2 est, ut quidam dicere profano ore praesumant sanctum spiritum per filium fuisse factum, ideo anathematizamus eos, qui non cum omni praedicant libertate cum patre et filio spiritum sanctum unius eiusque3 substantiae atque potestatis exsistere.

II Similiter autem anathematizamus et eos, qui errorem Sabellii sunt secuti <O93, f. 114va> eundem dicentes patrem esse quem filium.

III Anathematizamus Arrium et Eunomium, qui simili impietate, licet verbis discrepent, filium tamen et spiritum sanctum creaturam esse confirmant.

IIII Anathematizamus Macedonianos, qui ex Arriana radice derivati4 non impietatem, sed vocabulum mutaverunt.

V Anathematizamus Fotinum, qui Ebionis heresem5 renovans dominum nostrum Iesum Christum solum ex Maria confitetur.

VI Anathematizamus etiam eos, qui duos filios esse profitentur, unum ante saecula et alium6 post carnis assumptionem7 ex virgine.

VII Anathematizamus et eos, qui pro rationali anima8 confirmant, quia dei verbum in humanam carnem conversum9 est. Ipse namque filius verbum dei non pro rationali anima et intellegibili in suo corpore factus est, sed nostram, hoc est rationalem et intellegibilem animam, sine peccato assumpsit atque salvavit.

VIII Anathematizamus et eos, qui dicunt verbum dei productione et correptione10 a patre separatum et sine substantia eum terminandum esse blasphemant.

VIIII11 Eos autem, qui ab ecclesiis ad alias ecclesias12 <N442, f. 103rb>, tamdiu13 a nostra com<P9629, f. 75ra>munione alienos habemus, donec ad eas redeant civitates, in quibus primitus ordinati sunt.

X14 Si quis autem alio de loco ad locum migrante in loco viventis15 ordinatus est, tamdiu vacet sacerdotio, qui propriam deseruit civitatem, donec successor eius requiescat16 in domino.

XI17 Si quis non dixerit semper patrem et filium et semper spiritum sanctum esse, anathema sit.

XII18 Si quis non dixerit filium natum ex19 patre, hoc est ex20 eius divina substantia, anathema sit.

XIII21 Si quis non dixerit verum deum filium dei sicut verum22 patrem eius et omnia posse et omnia nosse et patri aequalem esse, anathema sit.

XIIII23 Si quis dixerit, quia in carne degens filius dei, cum esset in terra, in caelis et cum patre non fuit, anathema sit.

XV24 Si quis dixerit, quia in passione25 crucis dolorem passus est filius dei deus et non caro cum anima, quam induta est, formam servi, quam sibimet assumpsit, sicut scriptura dixit, anathema sit26.

XVI27 Si quis non dixerit, quia in carne, quam assumpsit, sedet ad dexteram patris, in qua etiam venturus est iudicare vivos et mortuos, anathema28 sit29.

XVII30 Si quis non dixerit spiritum sanctum ex patre esse vere et proprie sicut et filium ex divina substantia et domini dei verbum, anathema sit31.

XVIII32 Si quis non dixerit33 omnia posse spiritum sanctum et omnia nosse et ubique adesse sicut et filium et patrem, anathema sit.

XVIIII34 Si quis35 dixerit spiritum sanctum facturam aut per filium factum, anathema36 sit.

XX37 Si quis non dixerit omnia per ipsum filium et per38 spiritum sanctum fecisse patrem, hoc est visibilia et invisibilia, anathema sit.

XXI39 Si quis non dixerit patris40 et filii et spiritus sancti unam deitatem, potestatem, divinitatem, virtutem, <N442, f. 103va> unam41 gloriam, dominationem, imperium, unam voluntatem et veritatem, anathema sit.

XXII42 Si quis tres personas non dixerit veras patris et filii et spiritus sancti aequales semper viventes43, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnipotentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia creantes omniaque salvantes, anathema sit44.

XXIII45 Si quis non dixerit adorandum spiritum sanctum ab universa46 creatura sicut et filium aut patrem, anathema sit47.

XXIIII48 Si49 quis de patre et filio bene sapuerit, de sancto50 autem spiritu non recte crediderit, hereticus est, quia omnes51 heretici de filio dei et de sancto spiritu male sapientes in Iudaeorum atque gentilium incredulitate consistere convincuntur.

XXV52 Si quis autem diviserit deum patrem dicens et deum filium et deum spiritum sanctum affirmans deos dici et non deum, propter unam deitatem ac potestatem, <P9629, f. 75rb> quam esse credimus et novimus53, patris et filii et spiritus sancti deum unum subtrahens vero filium et spiritum sanctum tamquam solum opinatus patrem deum, anathema sit.

Nomen54 enim deorum et angelis et omnibus sanctis a deo positum est atque donatum. De patre vero et filio et spiritu sancto propter unam aequalemque divinitatem non deorum nomina, sed dei nomen traditur atque significatur, ut credamus, quia in patre et filio et spiritu sancto solummodo baptizamur et non in archangelorum et angelorum nominibus, sicut heretici aut sicut Iudaei gentilesque vesaniunt. Haec igitur christianorum salus est, ut credentes trinitati, hoc est patri et filio et sancto55 spiritui et56 in ea57 baptizati unam deitatem et potestatem et divinitatem et substantiam in eo esse credamus.

Haec itaque Gratiano vivente sunt facta.

O93, f. 115va; N442, f. 103va; P9629, f. 75rb


1 PROFESSIO] XXIIII PROFESSIO N442

2 exorsus P9629

3 eiusdemque korr. aus eiusque N442

4 dirivati P9629

5 heresim N442

6 aliuum O93

7 adsumpcione P9629

8 animam P9629

9 conversus N442

10 corruptione P9629

11 VIIII fehlt N442

12 so O93; N442, wohl migraverunt zu ergänzen

13 tamdiu a] tam divina P9629

14 X fehlt N442

15 vivendis P9629

16 requiescet P9629

17 VIIII N442

18 X N442

19 de P9629

20 ex fehlt P9629

21 XI N442

22 verum] verum deum P9629

23 XII N442

24 XIII N442

25 passionem P9629

26 sit fehlt N442

27 XIIII N442

28 anathetema P9629

29 sit fehlt N442

30 XV N442

31 sit fehlt N442

32 XVI N442

33 dixerit korr. aus dixeret P9629

34 XVII N442

35 quis korr. aus quis non P9629

36 anathema korr. aus ananthema P9629

37 XVIII N442

38 per fehlt P9629

39 XVIIII N442

40 patris korr. aus patri N442

41 unam korr. aus vanam O93

42 XX N442

43 vivententes P9629

44 sit fehlt N442

45 XXI fehlt N442

46 univesa P9629

47 sit fehlt N442

48 XXIIII fehlt N442

49 i N442

50 sancto autem spiritu] spiritu autem sancto P9629

51 omnis N442

52 XXII N442

53 novimus korr. aus noumus P9629

54 am Rande XXVI P9629

55 sancto spiritui] spiritu sancto P9629

56 et fehlt P9629

57 ea korr. aus a P9629

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 1.9.2005