[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Glaubensbekenntnis Papst Damasus' I.

Inhaltsverzeichnis

Papst Damasus I. an die italischen Bischöfe

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Damasus' I. an die illyrischen Bischöfe

O93, f. 114vb; V630, f. 202ra; N442, f. 103vb; P9629, f. 75rb

ITEM INCIPIT EPISTOLA DAMASI ROMANAE1 ECCLESIAE EPISCOPI, QUI POST <V630, f. 202rb> LIBERIUM2 PONTIFICATUS3 IURA SUSCEPIT, MULTIS4 SCILICET VIRTUTUM ORNATUS INSIGNIBUS. IS ENIM HIS IN EPISTOLIS HABUIT NONAGINTA CONSORTES EPISCOPOS, QUI EX ITALIIS ATQUE GALLIIS IN ROMANAM5 CONVENERUNT URBEM, QUORUM NOMINA PROPTER MULTITUDINEM NON SUNT INSERTA.

XXIII6 Damasus et ceteri episcopi Roma7 congregati dilectissimis fratribus in Illyrico constitutis8 episcopis in domino salutem.

Credimus sanctam fidem vestram in apostolorum eruditione fundatam hanc9 tenere et hanc populis universis exponere, quae videlicet a constitutis patrum nulla ratione dissentit, per quos iustum est ceteros erudiri. Sed relatione10 Gallicanorum11 et venerandorum fratrum quosdam heresibus favere cognovimus, quod malum non solum cavere debent episcopi, sed etiam reluctari contra ea, quae gesta sunt imperitia aut12 simplicitate quorundam pravis interpretationibus deceptorum. Variis ergo doctrinis non decet labefactari, sed magis patrum nostrorum laborare sententiam.

Auxentium igitur Mediolanum praecipue in hac causa damnatum esse liquet. Unde iustum est in13 universo Romanorum orbe doctores legis ea, quae legis sunt, sapere et non finem <P9629, f. 75va> doctrinis variis maculare. Itaque dum primum hereticorum coepisset14 nequitia pullulare, sicut etiam nunc blasphemia nefandorum patet Arrianorum, tunc patres nostri trecenti decem et octo electi habito15 tractatu in urbe Nicena, hunc16 murum firmissimum17 contra arma diabolica statuerunt et hoc remedio18 venena mortifera sunt depulsa, <N442, f. 104ra> ut pater et filius unius divinitatis, unius virtutis19 uniusque magnitudinis debeat credi uniusque20 essentiae sive21 substantiae simul et spiritus sanctus. Aliter vero sapientes alienos esse nostra communione iudicaverunt. Quem terminum salutarem adorabilemque deliberationem corrumpere quidam22 aliis cogitationibus atque temerari voluerunt23. Sed in ipso principio et24 ab25 his ipsis, qui in Arimino revocare26 aut rertactare compellebantur usque ad hoc27 causa correpta est, ut confiterentur alia sibi circumventione subreptum aut certe, quia non intellexerunt patrum sententiae in Nicea28 constitutae hoc esse29 contrarium, neque enim praeiudicium aliquod fieri potuit per numerum Arimino congregatum, quando constat neque Romanum episcopum, cuius ante omnia decebat eos exspectare decretum neque Vincentium, qui tantis annis episcopatum inviolabiliter custodivit neque alios talibus praebuisse consensum, <V630, f. 202va> maxime dum, sicuti praediximus, isti ipsi, qui per conventionem declinasse videbantur, ipsi denuo utentes meliori consilio haec30 sibi displicere testati sunt.

Perspicit itaque vestra salubritas31 hanc solam fidem, quae Nicea apostolorum auctoritate fundata est, esse perpetua firmitate servandam et simul orientales hoc facere nobiscum, qui se catholicos esse cognoscunt, occidentales etiam gloriari. Credimus autem languentes32 in isto conamine non tarde33 a nostra separandos esse communione et ab eis episcopatus nomen auferri, quatenus populi eorum liberati errore respirent. Nullo enim modo a deceptione poterunt corrigere populum, qui de<N442, f. 104rb>ceptionis laqueo detinentur. Concordet igitur cum omnibus dei sacerdotibus etiam caritatis vestrae sententia, in qua vos fixos ac firmos exsistere iudicavimus. Si ergo etiam nos vobiscum recte credere debemus, vestrae nos caritatis litteris <P9629, f. 75va> laetificate reciprocis. Valete, fratres karissimi.

Dat. XVII Kalendarum Nov. Siricio et Ardabure vv. cc. conss.

O93, f. 114vb; V630, f. 202va; N442, f. 104rb; P9629, f. 75vb


1 ROMANAE korr. aus ROMANAES O93

2 LIBERIUM fehlt V630; P9629

3 PONTIFATUS P9629

4 MULTIS fehlt V630; P9629

5 ROMAM V630

6 XXIII fehlt V630; P9629; XXV N442

7 romae N442

8 constitutos V630

9 hac V630; hanc korr. aus hac P9629

10 relatio P9629

11 gallianorum V630; gallioanorum P9629

12 au O93

13 in fehlt V630, P9629

14 cepisse V630

15 habito korr. aus habitato P9629

16 am Rande Quod pater et filius et spiritus sanctus unius divinitatis atque unius essentie debent credi V630

17 fortissimum V630; P9629

18 remidio P9629

19 virtutis] virtutis substantiae P9629

20 unusquisque P9629

21 sive substantiae fehlt V630

22 quidem V630; P9629

23 voluerunt korr. aus voluerint O93

24 et fehlt V630; P9629; N442

25 ab his korr. aus ab N442

26 revocari V630

27 hac P9629

28 nicea korr. aus nicena P9629

29 est V630

30 haec korr. aus hae P9629

31 salubritas korr. aus sabritas N442

32 languentes korr. aus langentes V630

33 tarde a korr. aus tarde N442

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 1.9.2005