O93,
f. 116rb; V630, f. 204vb; N442, f. 108rb; P9629, f. 78va; W411, f.
209v; V1341, f. 125rb
ITEM
EIUSDEM
PAPAE
SIRICII
PER DIVERSOS
EPISCOPOS DIRECTA.
I
Ut indignus nullus efficiatur
episcopus.
II
Ut ignotis sacerdotium non detur.
III Ut neofiti vel laici sacerdotes non fiant.
Siricius papa orthodoxis episcopis per diversas provincias.
Cogitantibus nobis metum divini iudicii,
fratres
karissimi, et post vitam hanc unumquemque, prout gesserit, recepturum, quid veniat in querelam tacere
non licuit,
sed nobis
loqui necessitas imperavit dicente propheta: Exalta ut tuba vocem tuam.
Et cui omnium ecclesiarum cura est, si dissimulem, audiam domino dicente: Reiecistis mandatum dei, ut traditiones vestras statuatis. Quid enim reicere mandatum dei quam privato consilio et humano iudicio novis rebus constituendis
liberius
delectari.
Perlatum itaque est ad conscientiam apostolicae sedis
contra ecclesiasticum canonem praesumi et, quae ita sunt a maioribus ordinata, ut ne vel levi
susurro
debeant violari, proprias quasdam novas observationes inducere et praetermisso
fundamento supra
arenam constituere velle dicente domino: Non transferes
terminos, quos constituerunt patres tui. Quod et sanctus quoque apostolus novi
et veteris
testamenti praedicator monet, in quo locutus est Christus: <O93,
f.
116va> State, inquit, et tenete traditiones vestras, quas
didicistis, <V1341, f. 125va> sive per verbum sive per
epistolam.
Qua de re videt vestra sinceritas in sacris mysteriis aut in
ordinationibus vestris, quantum sacerdotum magna cura et diligens sollicitudo debet observare. Denique ad Timotheum <V630, f.
205ra> loquitur: Manus
cito <N442, f. 108va> nemini imposueris neque
communicaveris
peccatis alienis. Quod propterea memoratur, ut examine habito et probitate morum <P9629, f. 78vb> et
ecclesiastico labore sit
commendatior, qui vocatur in medium, ut summum sacerdotium
possit accipere
probatus iudicio, non favore, susceptus veritate, non gratia, apostolico
ordine fructus, non praecipiti voluntate. De quo, karissimi, mihi ante
vestram sinceritatem huiusmodi litterae cucurrerunt multo fratrum et
consacerdotum consensu, ut hac vestra subscriptione firmati
ecclesiastici canonis dispositio, quae apud Niceam tractata
est, confirmata suo merito fundatissima permaneret, ut
tales videlicet ad ecclesiasticum ordinem permitterentur accedere,
quales apostolica auctoritas iubet, non quales dico vel
eos, qui cingulo militiae saecularis adstricti olim gloriati, qui postea<W411, f.
210r>quam pompa
saeculari exultaverunt aut negotiis rei publicae optaverunt militare aut curam
mundi tractare adhibita sibi quorundam manu et proximorum favore
stipati, hi frequenter ingeruntur auribus meis, ut episcopi esse
possint, qui per traditionem et evangelicam disciplinam esse non possunt.
Quantis hoc aliquotiens certatum viribus, sed nihil tale potuit elegi, quae ratio
non
compellit, etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et
plebis et
nostro iudicio comprobari.
UT IGNOTIS SACERDOTIUM NON DETUR.
II Quantum illicitum sit, aestimari non potest, ut transeuntes sive simulent sive sint monachi, quod se appellant, quorum nec vitam possumus scire nec
baptismum,
quorum fidem incognitam habemus nec <N442, f. 108vb> probatam, nolint
sumptibus adiuvare, sed statim aut diacones facere aut presbyteros ordinare festinent
aut, quod est gravius, episcopos constituere non formidant. Carius apud illos dari sumptum est transeunti, quam
sacerdotium non
retenti. Inde in superbiam exaltantur, inde insuper ad
perfidiam cito
corruunt, quia fidem veram in ecclesiasticis toto orbe
pere<P9629, f.
79ra>grini <V1341, f. 125vb> discere non asseruntur.
UT NEOFITI VEL LAICI SACERDOTES NON FIANT.
III Certe etiam illud non fuit praetermittendum, ut,
quod
semel aut secundo necessitas hereticorum intulit contra apostolica
praecepta velut lege licitum cepisse praesumi neofitum
sive laicum, qui nullo ecclesiastico functus fuerit
officio,
inconsiderate vel presbyterum vel diaconum ordinare,
quasi meliores apostolis sint, quorum audeant mutare praeceptum, et qui non didicit, iam docere compellitur. Ita nullus
<V630,
f. 205rb> repperitur idoneus clericorum, nec inter diaconos nec inter alios clericos invenitur,
qui
sacerdotio dignus habeatur, sed ad condemnationem ecclesiae laicus
postulatur, quod, ne fiat ultra, admoneo, praedico, ut unam fidem habentes,
unum
etiam in traditione sentire debeamus probantes nos unianimes atque concordes pacifici Christo et in observationibus apostolicis habere caritatem.
Medio
itaque patre et unigenito filio eius et spiritu sancto et unius divinitatis trinitate convenio, ut in his fides catholica et
disciplina
nostra permaneat. Nec quisquam putet tamquam ordinationes terrenas fieri, cum caeleste sit
sacerdotium, ut fidelibus gloria maneat dignitatis eiusdem et ante tribunal Christi <N442, f.
109ra> exhinc non
habeat, quod accuset.
O93, f. 116va; V630, f. 205rb; N442, f. 109ra;
P9629, f. 79ra;
W411, f.
210r; V1341, f. 125vb