[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Siricius an verschiedene Bischöfe

Inhaltsverzeichnis

Papst Anastasius I. an Nerianus

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Anastasius I. an die germanischen und burgundischen Bischöfe

O93, f. 116va; V630, f. 205rb; N442, f. 109ra; P9629, f. 79ra

INCIPIUNT1 2 DECRETA ANASTASII PAPAE

Anastasius3 episcopus cunctis Germanicis et Burgundiae regionis episcopis in domino salutem.

Exigit4 dilectio vestra, karissimi, ut ex auctoritate sedis apostolicae vestris deberemus5 consultis respondere, et quamvis non prolixe, sed succincte hoc agere propter quasdam alias occupationes festinaremus, denuo tamen, si necesse6 fuerit, ob7 has vel alias necessitates quasi ad caput mittere caritative non8 dubitetis, quia vestras preces et nunc et tunc acceptabiles habemus.

Significastis9 enim quosdam sacerdotes in ecclesia, quando evangelia leguntur, sedere <O93, f. 116vb> et domini10 salvatoris verba non stantes, sed sedentes audire et hoc ex maiorum traditione se accepisse narrantur11. Quod nullatenus deinceps fieri sinatis, apostolica auctoritate mandamus, sed dum sancta evan<P9629, f. 79rb>gelia in ecclesia recitantur, sacerdotes et ceteri omnes non sedentes, sed venerabiliter curvi in conspectu evangelii stantes dominica verba intente audiant et fideliter adorent.

Similiter et transmarinos homines, de quibus nos consuluistis, in clericatus honore nolite12 suscipere, nisi quinque aut eo amplius episcoporum13 cyrographis sint designati, quia multa per surreptionem solent evenire, ideo et haec summopere sunt cavenda.

Manichaeos vero, quos in urbe Roma invenimus, et sequaces eorum nolite recipere neque eis communicare aut ullam14 cum eis participationem habere, priusquam ad rectam convertantur fidem, ne15 eorum male16 pullulantia semina, quae a nobis in urbe exstinguntur, <N442, f. 109rb> pessimis vobiscum radicibus seminentur vel germinentur. Plurimos vero eorum et suae sequaces impietatis atque illorum doctores investigatio nostra repperit, vigilantia <V630, f. 205va> divulgavit, auctoritas et censura coercuit, quos potuimus emendare, correximus et, ut damnarent Manichaeum cum praedicatione et disciplinis suis publica in ecclesia professione et manus suae subscriptione compulimus et ita de voragine impietatis suae confessos poenitentiam17 concedendo levavimus. Aliquanti vero, qui ita se demerserunt, ut nullum his auxiliantis posset18 remedium subvenire, subditi legibus secundum christianorum principum19 constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent20, per publicos iudices perpetuo sunt exilio religati, et omnia, quae tam in scripturis quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus21, quid refugeret aut vitaret, oculis christianae plebis certa manifestatione probavimus, adeo ut ipse, qui eorum dicebatur22 episcopus, a nobis tentus proderet flagitiosa in suis mysticis, quae teneret, sicut gestorum vos series poterit edocere. Ad instructionem enim23 vestram etiam ipsa direximus, quibus lectis24 omnia, quae a nobis depraehensa sunt, nosse poteritis. Et quia aliquantos de his, quos, ne absolverentur, artior reatus involverat, cognovimus aufugisse, hanc25 ad26 dilectionem vestram epistolam misimus, ut effecta certior sanctitas27 vestra sollicitius28 agere dignetur et cautius, nec ubi Manichaeae perversitatis homines plebes vestras facultatem laedendi <P9629, f. 79va> et huius sacrilegii possint invenire doctores. Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos, qui sunt29 perditores30 et perditi, <N442, f. 109va> zelo fidei dominicae persequamur et a sanis mentibus, ne pestis haec latius31 divulgetur, severitate, qua32 possumus, abscidamus. Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut, qua debetis et potestis sollicitudine, vigiletis33 et34 ad investigandos eos, nec ubi35 occultandi se repperiant facultatem. Hi, fratres, valde cavendi sunt, ne dominicum36 gregem perversitatibus, quibus possunt, contaminare valeant.

Sunt ergo quidam eorum veste sua oves significantes, interius vero lupi rapaces exsistunt, quos iuxta veritatis vocem ex fructibus eorum debemus cognoscere. Quando37 autem coeperint assumere impietatem, illud, quod occultabatur, in illis aperitur, et dolus38 omnis fit omnibus manifestus. Inveniuntur quoque infirmae fidei homines et, qui divinas lectiones sciunt, secum eos in perditionem praecipitant, dissipant enim et vituperant patrum disciplinas et relinquunt39 sanctas scripturas ad suam perditionem, quos, ut praedictum est, debemus praevidere et ab his multum cavere, ne in malicia sua aliqui occupati concidant de sua infirmitate.

Saluto <V630, f. 205vb> itaque vos, fratres, et omnes, quae vobiscum bene sentiunt ecclesias. Nos quoque, ut modo facitis et alloquamini, peto, crebrius litteris et frequentius de fide et bona40 intentione vestra atque sospitate laetificate, ut et41 gaudium commune habeamus et domino pari voto fideliter serviamus.

Data Non. Octobr. Arcadio et Bautone vv. cc. conss.

O93, f. 116vb; V630, f. 205vb; N442, f. 109va; P9629, f. 79va

1 INCIPIUNt korr. aus INCIPIUN P9629

2 Rubrik] EPISTOLA ANASTASII PAPĘ EPISCOPIS GERMANIĘ AC BURGUNDIAE DIRECTA N442

3 Anastasius] XXX Anastasius N442

4 Exiit O93; P9629; Exigit korr. aus Exigiit N442

5 deberemur O93; N442

6 necesce P9629

7 ab O93; N442; ad V630; P9629

8 non korr. aus no N442

9 Significatis V630

10 deum V630

11 narrant V630

12 lite O93; rite N442

13 episcorum P9629

14 ulla V630

15 nec V630

16 mala V630

17 pęnitentiam V630

18 posse P9629

19 principium P9629

20 pulluerent O93

21 pupulus P9629

22 dicebantur O93

23 etenim V630; P9629

24 relictis V630; electis P9629

25 hinc V630; hanc fehlt P9629

26 a O93

27 sanctitas] sanctitas vestram epistolam misimus ut effecta certior sanctitas korr. aus santitas vestram epistolam misimus ut effecta certior sanctitas P9629

28 sollicius O93

29 sunt] sunt versi V630

30 perditores] per doctores V630

31 latinus P9629

32 quia P9629

33 vigiletis et] vigiletis korr. aus vigiletis et N442

34 et fehlt V630

35 ubi korr. aus cubi P9629

36 domincum P9629

37 Quanto V630

38 dolus korr. aus dolis P9629

39 relinqunt P9629

40 bona korr. aus bo P9629

41 et fehlt V630

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 2.9.2005