O93, f. 116vb; V630, f. 205vb; N442, f. 109va;
P9629, f.
79va
CUIUS SUPRA NERIANO NOBILISSIMO VIRO DIRECTA.
Dilectissimo fratri Neriano Anastasius.
Multa mihi in omnibus fidei <N442, f.
109vb> et
bonitatis tuae litteris causa
gaudii est, quod
tantum studium circa religionis cultum exhibes et domini sacerdotes
tuis in partibus adiuvare studes. Unde et deo gratias ago, qui te ad hoc instigat et, ut
perseverabilem in bonis operibus te faciat, exoro. Vos tamen et in
prosperis et in adversis deum laudare magnifice oportet eiusque sub
potenti manu humiliari, ut in tempore vos tribu<O93, f.
117ra>lationis vos iuxta beatum <P9629, f. 79vb> Petrum
apostolum
confortet et exaltet.
Fraternitatis ergo vestrae afflictio, quam de
amissione
parentum vestrorum vos habuisse audivimus, tantum
nos causam meroris iniecit, ut, quia nos de duobus caritas unum fecit,
cor nostrum in vestris specialiter uri tribulationibus sentiremus. Sed in hoc dolore multum me consolata est sanctitatis tuae ad animum
res
deducta, qua et patienter ferre tristitiam decet et de morte
plebi
tuae alterius longam non habere mestitiam. Ne tamen aliqua adhuc
tribulatio
in vestra mente resideat, hortor quiesci a dolore, quia indecens est de
illis taedio afflictionis addi, quos credendum est ad veram vitam moriendo
pervenire. Habent
forsitan illi iustam longi doloris excusationem, qui vitam alteram
nesciunt, qui de hoc saeculo ad melius esse transitum non confidunt.
Nos autem, qui novimus, qui hoc credimus et docemus, contristari nimium
de obeuntibus non debemus, ne, quod apud alios pietatis tenet
speciem, hoc
magis nobis in culpa sit. Nam diffidentiae quodammodo
genus est
contra hoc, quod quisque praedicator quaerit iustitiam amans dicente
apostolo: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non
contriste<N442, f. 110ra>mini sicut et ceteri, qui spem
non
habent.
Haec itaque, frater karissime, ratione prospecta studendum nobis est,
ut, sicut
diximus, ne de mortuis affligamur, sed affectum viventibus impendamus,
quibus et pietas ad utilitatem et sit ad fructum dilectio. Desine
igitur, karissime, merorem et assume spiritalem fructum laetitiae ad
utilitatem sanctae dei ecclesiae servorumque eius profectum et vitae
huius, quaecumque sunt spatia, aeternis divinisque
officiis
illustrare contende, ut, qui insignem te praestitit, reddat sibi per
saecula
clariorem.
Data VII Id. Iun. Theodosio Augusto VII et Palladio vv. cc. consulibus.
O93, f. 117ra; V630, f. 205vb; N442, f. 210ra;
P9629, f.
79vb