O93, f. 122vb; V630, f. 227ra; N442, f. 124ra;
P9629, f.
90rb
INCIPIT EPISTOLA PAPAE INNOCENTII AD SUPRASCRIPTOS.
Innocentius Aurelio, Alipio, Augustino, Evodio, Possidio episcopis salutem.
Fraternitatis vestrae
litteras plenas
fidei totaque religionis catholicae vigore firmatas a vobis missas e conciliis vestris per fratrem et coepiscopum
nostrum
Iulium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio
in consideratione cotidianae gratiae dei et in eorum correctione, qui
contra sentiunt, integra ratione consistit, ut et illis omnem tollere
possit errorem, et idoneum dato quovis nos elegis exemplo, quem sequi debeant, dignum
possint
praebere doctorem. Sed de
his iam satis,
<P9629, f. 90va> ut opinor, supra diximus, cum vestris relationibus
respondentes
rescripsimus, quid vel de illorum perfidia vel de vestra
sententia
sentiremus. Sed subinde contra eos subvenit et suppedit, ad quod dicatur, nec potest aliquando esse,
quod
vincat, cum tam mirum impiumque sit, quod nostrae fidei virtute <N442, f. 124rb> et ipsa
plenius virtute
vincatur. Qui enim omnem vitae spem respuit atque contempsit inimica
damnabileque cor suum disputatione confundens, cum credit nihil
esse,
<V630, f. 227rb> quod a deo accipiat, nec aliquid superesse, quod petat ad sanandum, sed
qui sibi
hoc abstulit, ulterius quid reliquit? Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta
definxit, quid huic se dogmati dedant atque coniungant sperantes hoc ad catholicam pertinere
doctrinam, quodquod abhorrens longius et penitus approbatur
adversum infecti
illorum et montis et verbis, ut laborentur indocti, quatenus viae tramitem redeant, festinabant, ne diutius mentem obsidens velut eorum
sensibus partus error invadat. Nam si Pelagius quocumque
restitit loco,
eorum animos, quae facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit, sed huic illi in urbe sunt, quod nescientes nec
manifestare
possumus nec negare, cum, et si sunt, lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere vel tali aliquo
nostrorum
praesente iactare et in tanta populi multitudine depraehendi aliquis
facile nec alicubi possit agnosci, sive in quovis terrarum loco degant. Dei nostri misericordia gratiaque credimus,
quod facile
corrigantur audita eius damnatione, qui fuerit pertinax et resistens huius dogmatis actor inventus. Nec interest, ubi isti fuerint, dum ubicumque
inveniri
potuerint, sint sanandi. Nobis tamen nec persuaderi potest eum esse <O93, f. 123ra>
purgatum, quamvis ad nos a, nescio quibus, laicis sint gesta perlata, quibus ille et auditum se et credere et absolutum. Quae utrum vera sint, dubitamus,
quod sub
nulla illius concilii persecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus de hac re <N442, f. 124va> litteras,
apud quos istius rei iste praestitit causas. Quod si de
sua ille
potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus, quod egisset, quod
multo verius <P9629, f. 90vb> esse poterat, ut illius cogeret epistolis suis, quid
iudicaverant, indicare. Verum cum sint aliqua in ipsis positis gestis, quae obiecta partim ille vitando
suppressit,
partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confundit, aliqua magis falsis argumentis quam vera
ratione, ut ad
tempus <V630, f. 227va> poterat videri, purgavit, negando
alia,
alia falsa interpretatione vertendo. Sed utinam, quod optandum magis
est, etiam si ille ad veram catholicae fidei viam ab illo sui tramitis
errore convertat, ut cupiat velitque purgari considerans cotidianam dei
gratiam adiutoriumque cognoscens, ut videatur verum et approbetur ab
omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum indicio, sed ad catholicam fidem corde converso. Unde non possumus illorum nec approbare nec culpare iudicium,
cum
nesciamus, utrum vera sint gesta, aut si vera sunt, illum constet ut magis subterfugisse quam se tota veritate
purgasse. Qui se confidit novitque non omnia dignum esse dignationem, quod dicat, aut iam hoc totum se refutasse,
quod
dixerat, non a nobis accessiri, sed et ipse debet potius festinare, ut possit
absolvi. Nam si
adhuc aliter sentit, quando se non iudicio quibusvis acceptis litteris, cum sciat damnandum esse, committit? Quod si accersiendus esset, ab his melius fieret, qui magis proximi et
non longo
terrarum spatio videntur esse disiuncti, sed non deerit cura, si
medicinae praebeat ille materiam. Potest
enim damnare, quae senserat ac datis litteris erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postularet, fratres karisisimi.
Librum sane, qui eius esse
<N442, f.
124vb> dicebatur, nobis a vestra caritate transmissum evolvimus, in quo
multa
blasphemia, nihil, quod placeret, nihil, quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque
calcandum,
cuius similia nisi ista, qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret. Nam hoc loco latius
de lege
disputare velut coram posito repugnantique Pelagio necessarium esse non
duximus, cum vobiscum totam scientibus parique nobiscum assensione gaudentibus colloquamur.
Tunc enim
melius haec exempla ponuntur, quando cum his, quos harum constat
rerum
prudentes esse, tractamus. Nam de naturae possibilitate ac de libero arbitrio
<P9629, f. 91ra> et de omni dei gratia et co<V630,
f.
227vb>tidiana gratia, cum non sit recte sentienti uberrimum disputare?
Anathemet
ergo ista, quae sensit, ut illi, qui eius sermonibus fuerant
praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vestra, cognoscant. Facilius enim
revocare poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari.
Quod si ille pertinaci in hac voluerit impietate
persistere, agendum
est, quatenus vel his possit subveniri, quos non suus sed huius magis error induxit, ne et illis haec medicina
pereat,
cuius iste talem non admittit, nec postulat curam.
Deus vos incolumes custodiat, fratres karissimi.
Data VI. Kal. Febr.
O93,
f. 123ra; V630, f. 227vb; N442, f. 124vb; P9629, f. 91ra