O93, f. 123va; V630, f. 210vb; N442, f. 126ra;
P9629, f.
92ra; W411, f. 250r; B132, f. 65rb; V1341, f. 150rb
ITEM INNOCENTII PAPAE AD EUNDEM AURELIUM CARTAGINENSEM EPISCOPUM, UT NULLUS CONTRA
ORDINATIONEM
CANONUM EFFICIATUR EPISCOPUS.
Dilectissimo fratri Aurelio Innocentius.
Qua indignitate, qua molestia male tractetur ecclesiae
praecipueque episcopus relegam vel audiam, et tua fraternitas bene <O93, f. 123vb> novit,
<N442, f. 126rb> et
ego tam idonea tanto dolori verba invenire non possum, dum
facile
imponuntur manus, dum neglegenter summus sacerdos adlegitur. Ecce facta
est querela publica, quae fecit semper, ut communis omnibus tremenda sit reverentia. Sic cleri ecclesiasticorum dogmatum nutriti vel honorati intra altaria Christi respuuntur, sic praetereunter promoventur, quasi nefas sit ad
primatum
per ordinem pervenire. Nam cum involuti mundanis nexibus, actibus vel
moribus abrupte adsciscuntur ad tanti collegium sacerdotii, et illi
videntur
contemni, <B132, f. 65va> de quibus oportuerat eligi et
isti male
intromitti, qui praeter ordinem irrumpunt potius quam ligantur. Quam enim miserum est eum magistrum fieri, qui numquam discipulus fuit, eum summum fieri sacerdotem, qui numquam in ullo gradu obsecutus fuerit sacerdoti. Relege praefectorum litteras et vide, quae vel falso vel pro certo sublimium potestatum adnotentur scriptis.
Per<V630, f.
211ra>didimus profecto nos ipsi, nos, inquam, sanctimoniae
reverentiam, qui
quasi vilissimum aliquid summos efficimus sacerdotes, ut iam incipiat quasi noxium aliquid publicis
interlocutionibus condemnari. Frater karissime, haec velim cuncta
recitanda per omnes Africanas ecclesias scripta dirigas, et istis connectas, quas adiunximus, litteras praefectorum, ut
concilium de his,
quae inique laudantur iudiciumque, si quid tale probari poterit, fiat, ut praeterita mala, si doceantur admissa, digna severitate coerceantur et de cetero caveatur, ne ecclesiae sanctitas per nostram fatigata neglegentiam <V1341, f. 150va>
perdat privilegia,
quae est per viros venerabiles consecuta.
Deus te incolumen custodiat.
Data II Non. Iun. Iulio IIII et Palladio vv. cc. conss.
O93, f. 123vb; V630, f. 211ra, N442, f. 126rb;
P9629, f.
92ra; W411, f.
250r; B132, f. 65va; V1341, f. 150va