[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Klerus und Volk von Konstantinopel

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an den Bischof von Aquileia

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an die Mönche in Palästina

O93, f. 133va; N442, f. 155rb; P9629, f. 109ra

ITEM1 INCIPIT2 PAPAE LEONIS EPISTOLA AD PALESTINOS.

Sollicitudini3 4 meae, quam universali ecclesiae omnibus eius filiis debeo, multum relatione patefactum est dilectionis5 vestrae animis quidam6 offensionis illatum7, dum aut imperito8, ut apparet, interpretes, aut maligni quaedam vos aliter intellegere9, quam a me sunt praedicata fecerunt, non valentes in Graecum eloquium apte et proprie Latinum10 transferre, cum in rebus subtilibus ac difficilibus explicandis, vix sibi etiam in sua lingua disputator quisque sufficiat. Quod tamen apud me eo proficit11, legamus12 vos veris amicitiores esse quam falsis, et id merito refutare, quod ex antiquae13 institutione doctrinae etiam ipse detestatur. Quamvis enim epistola mea ad sanctae14 memoriae <N442, f. 155va> Flavianum episcopum data satis sibi ad manifestationem sui ipsa sufficiat, neque in aliquo aut purgationis aut expositionis indigeat et15 alia tamen cum eadem mea scripta concordant, in quibus similiter praedicationis meae sensus in aperto est. Necessitatem enim habens contra hereticos, qui multos16 Christi populos conturbaverant disserendi et clementissimis17 principibus et sancto concilio synodali et Constantinopolitanae ecclesiae, quid18 de incarnatione verbi secundum19 evangelicam apostolicamque doctrinam deberemus sapere ac sentire patefacti20 et in nullo a sanctorum patrum confessione discessi, quia una est vera singularis catholica fides, cui nihil addi, nihil minui potest. Quam Nestorius prius et nunc Eutices diversa quidem assertione, sed simili impietate impugnare conati sunt, et ecclesiae dei duas hereses sibimet contrarias inferre temptaverunt, ut uterque a21 discipulis veritatis merito damnaretur, quia insanum nimis et sacrilegum fuit, quod varia falsitate ambo senserunt.

Anathematizetur ergo Nestorius, qui beatam virginem Mariam hominis tantummodo credit22 genetricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis, nec23 unum Christum24 25 in verbo dei et carne sentiret, sed separatim atque seiunctim26 alium filium dei, alium27 hominis praedicaret, cum manente illa incommutabilis verbi essentia, quae ei cum patre et cum spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est, ita intra virginea viscera verbum caro sit factum, uti28 uno conceptu29 unoque partu eadem virgo secundum unionem utriusque substantiae et ancilla domini esset et mater. Quod etiam Elisabeth, Lucas evangelista declarat, intellexit30 et dixit: Unde hoc mihi, ut veniat mater domini mei ad me? Eutices quoque eodem percellatur anathemate, qui per impios31 veterum hereticorum volutatus errores tertium Apollinaris dogma diligit, ut negata humanae carnis atque animae veritate32, totum dominum33 Iesum Christum unius asserat esse naturae tamquam verbi34 deitas ipsa se in carnem animamque converterit et concipi <P9629, f. 109rb> ac nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere et ascendere in caelum et in patris dextera35, unde ad iudicandos vivos et mortuos veniet, consedere eius tantum essentiae fuerit, quae nihil horum in se sine carnis recipit veritate, quoniam natura unigeniti natura est patris, natura36 37 spiritus sancti simulque impassibilis, simul est incommutabilis, sempiternae trinitatis indivisa unitas et consubstantialis aequalitas. Unde se38 ab39 Apollinaris perversitate40 iste discessit41, ne42 convincatur43 deitatem passibilem sentire atque mortalem et tamen verbi incarnati, id est verbi et carnis, humanam44 audet pronuntiare naturam, non dubie in Manichaei et Marcionis <N442, f. 155vb> transit insaniam et mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum simulatorie omnia credit egisse, nec humanum in ipso corpus45, sed phantasticam46 corporis speciem oculis apparuisse cernentium.

O93, f. 133va P9629, f. 109rb

N442, f. 155vb

Quae impietatis mendacia, quoniam olim fides catholica detestatur et talium sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum patrum sunt damnata sententiis, quicumque illi47 sunt ita obcecati et a lumine veritatis alieni, ut verbo dei a tempore incarnationis humanam, id est nostram, negent inesse naturam. Ostendant, in quo sibi christianum nomen usurpent, et cum evangelio veritatis, qua ratione concordent, si beatę virginis partus aut caro sine deitate aut deitas est orta sine carne. Sicut enim negari non potest, quod verbum caro factum est et habitavit in nobis, ita negari non potest, quod deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Quae autem reconciliatio esse potest, qua humano generi propitiaretur deus, nisi omnium causam mediator dei hominumque susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi, qui in forma dei aequalis erat patri, in forma servi particeps esset et nostri, ut per unum novum hominem fieret renovatio veritatis, et mortis vinculum unius prevaricatione contractum unius morte, qui solus morti nihil debuit, solveretur. Effusio enim pro iniustis sanguinis iusti tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium, ut, si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum tyrannica vincla retinerent, quoniam, sicut apostolus ait: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Et cum sub peccati preiudicio nati potestatem acceperint ad iustitiam renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis. Quam itaque sibi in huius sacramenti presidio spem relinquunt, qui in salvatoris nostri corpore negant humanę substantiae veritatem? Dicant, quo sacrificio reconciliati, dicant, quo sanguine sint redempti. Quis est, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis, aut quod umquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu domini preciosa mors fuerit, nullius tamen insontis occisio propiciatio fuit mundi. Acceperunt iusti, non dederunt coronas. Et de fortitudine fidelium exempla nata sunt pacientiae, non dona iustitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum inter filios hominum unus solus, dominus noster Iesus Christus, extiterit, in quo omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati. <N442, f. 156ra> De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me. Fides etenim vera iustificans impios et creans iustos ad humanitatis suae tracta participem in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem liberum habens per gratiam dei de eius potentia gloriari, qui contra hostem superbum in carnis nostrae humilitate congressus his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit. Quamvis ergo in uno domino nostro Iesu Christo vero dei atque hominis filio verbi et carnis una persona sit et utraque essentia communes habeat actiones, intellegende tamen sunt ipsorum opera qualitates et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae proveatur humilitas infirmitatis, et ad quae inclinetur altitudo virtutis. Quid sit, quod caro sine verbo non ait, et quid sit, quod verbum sine carne non efficit. Sine verbi enim potentia nec conciperet virgo nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non iaceret. Sine verbi potentia non adorarent magi puerum novo sidere declaratum, et sine veritate carnis non iuberetur transferri in Egyptum puer et ab Herodis persecutione subduci. Sine verbi potentia non diceret vox patris missa de caelo: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, et sine veritate carnis non protestaretur Iohannes: Ecce agnus dei, ecce, qui tollit peccata mundi. Sine verbi potentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis nec cibus ieiuno nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine verbi potentia non se dominus patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret patrem esse maiorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum proprietatem divinae humanaeque substantiae unum dei filium et hominem credit et verbum. Quamvis ergo ab illo initio, quo in utero virginis verbum caro factum est, nihil umquam inter divinam humanamque substantiam divisionis extiterit et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones. Ea ipsa tamen, quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cuius forme sit, ex operum qualitate sentimus. Nec divina enim humanis preiudicant nec humana divinis, cum ita in idipsum utraque concurrant, ut in eis nec proprietas assumatur nec persona geminetur. Dicant ergo isti phantasmatici christiani, quae substantia salvatoris affixa sit, quae iacuerit in sepulchro et revoluto monumenti lapide, quae tertio <N442, f. 156rb> die caro surrexerit, vel quale corpus Iesus discipulorum visu clausis ad eos ostiis ingressus intulerit, cum ad ambigendam cernentium diffidentiam inspici oculis digitisque tractari patentes adhuc fixuras clavorum et recens compuncti lateris vulnus exegerit. Ac si in tanta luce veritatis tenebras suas heretica obduratio non relinquit, ostendant, unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum non potest perveniri. Non est enim aliud nomen datum hominibus sub caelo, in quo oporteat salvos fieri, nec est redemptio captivitatis humanę nisi in sanguine eius, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus48 et qui, sicut predicat beatus apostolus Paulus, cum in forma dei esset, non rapina arbitratus est esse se ęqualem deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. Quamvis ergo unus sit dominus Iesus Christus et vere deitatis vereque humanitatis, in ipso una prorsus eademque persona sit, neque huius unitionis soliditas ulla possit divisione seiungi. Exaltationem tamen, qua illum exaltavit deus et donavit illi nomen, quod super omne nomen excellit, ad eam intellegimus pertinere formam, quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe dei aequalis erat filius patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in maiestate diversitas. Nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat verbo, quod dei patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis deitas sacramentum magnę pietatis implevit, humana humilitas est et in gloriam divinę potestatis invecta est. In tanta unitate ab ipso conceptu virginis deitate et humanitate conexa, ut nec sine homine divina nec sine deo agerentur humana. Propter quod, sicut dominus maiestatis dicitur crucifixus, ita, qui ex sempiternitate aequalis est deo, dicitur exaltatus, nec interest, ex qua Christus substantia nominetur inseparabiliter manente unitate persone, idem sit et totus hominis filius propter carnem et totus dei filius propter unam cum patre deitatem. Quicquid ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit, cui, que non habuit, conferuntur. Nam secundum potentiam verbi indifferenter omnia, quae habet pater, etiam filius habet. Et quae in forma servi a patre accepit, eadem in forma patris etiam ipse donavit, et idem ipse est et dives et pauper, dives, quia in principio erat verbum et verbum erat apud deum, et deus erat verbum, hoc erat in principio apud deum, omnia per ipsum facta sunt <N442, f. 156va> et sine ipso factum est nihil, pauper vero, quia verbum caro factum est et habitavit in nobis. Quae autem est eius exinanitio, quaeve paupertas nisi forme servilis acceptio, per quam verbi maiestate velata dispensatio humanae redemptionis impleta est? Nam quia captivitatis nostre resolvi originalia vincla non poterant, nisi existeret homo nostri generis nostraeque naturę, quem veteris debiti preiudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo cyrographum laetale dilueret, sicut ab initio erat divinitus preordinatum, ita est in plenitudine prefiniti temporis factum, ut multis modis significata promissio in diu expectatum veniret effectum nec posset esse ambiguum, quod continuis testificationibus semper fuerat nunciatum. Destructis itaque tot heresibus, quae per sanctam devotionem presidentium patrum a corpore sunt catholicę unitatis abscisę, quaeque ideo extorres meruerunt esse a Christo, quia verbi incarnationem, quae singularis est recte credentium salus, fecerunt sibi lapidem offensionis et petram scandali. Miror dilectionem vestram in discernendo veritatis lumine laborare, et cum multis manifestationibus declaratum sit, quam recte et Nestorium et Euticen cum Dioscoro fides christiana damnaverit, nec christianus possit iuvari, qui vel illius vel horum impietati prebet assensum. Doleo vos evangelicae et apostolicę doctrinae, ut audio, resultare exagitando seditionibus civitates ac conturbando ecclesias nec solum iniurias, sed etiam cędes presbyteris atque episcopis inferendo, ut pre furore et sęvitia propositi vestri et professionis sitis immemores. Ubi est regula mansuetudinis et quietis, ubi longanimitas pacientiae, ubi tranquillitas pacis, ubi firmamentum dilectionis et tolerantiae fortitudo? Quae vos ab evangelio Christi aut persuasio abduxit aut persecutio separavit, vel quae tanta extitit decipientis astutia, ut obliti prophetarum et apostolorum, obliti symboli salutaris et confessionis, quam pronuntiantes coram multis testibus sacramentum baptismi suscepistis, diabolicis vos illusionibus subderetis? Quid apud vos acturę fuerant cingulae, quid seva tormenta, si ad expugnandam fidei vestrae integritatem tantum vana hereticorum commenta valuerunt? Pro fide vos agere creditis et fidei contraitis, ecclesiae nomine armamini et contra ecclesiam dimicatis. Hoccine a prophetis, hoc ab evangeliis, hoc ab apostolis didicistis, ut negantes veram Christi carnem et ipsam verbi essentiam passioni mortique subdentes alienam faciatis nostram a suo reparatore naturam totumque, quod crux intulit, quod lancea vulneravit, quod sepulchri lapis suscepit, creditis solum fuisse opus divinę potentiae, non etiam humilitatis humanę? Propter quam apostolus dicit: Non enim erubesco evangelium, quoniam noverat, quale christianis ab inimicis obicitur obprobrium. Et ideo etiam dominus protestabatur dicens: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor illum coram patre meo. Hi enim non erunt digni confessione filii et patris, quibus nunc caro Christi verecundiam facit, probabuntque se nullam de signo crucis sumpsisse virtutem, qui, quod preferendum frontibus acceperunt, promere labiis erubescunt. Declinate, filii, ab his diabolicis persuasionibus, declinate. Veritatem dei nulla res <N442, f. 156vb> violat, sed veritas nos nisi in nostra carne non salvat, veritas quippe, sicut propheta ait: De terra orta est. Et sicut verbum Maria virgo concepit, ut uniendam ipsi carnem de sua substantia ministraret nec cum adiectione personae nec cum evacuatione naturae, quoniam, qui erat in forma dei, ita accepit formam servi, ut unus atque idem in forma utraque sit Christus inclinantes se deo usque ad infima hominis et proficiente homine usque ad summa deitatis dicente apostolo: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.

N442, f. 156vb

O93, f. 133va; N442, f. 156vb; P9629, f. 109rb

1 Rubrik] CVII EPISTOLA EIUSDEM LEONIS PAPAE AD PALESTINOS N442

2 INCIPIT] INCIPIT EIUSDEM P9629

3 Sollicitudini] Leo episcopus universis episcopis per palestinam constitutis N442

4 Sollicitudini meae] Sollicitudine mea N442

5 dilectionis vestre korr. aus dilectionis P9629

6 quiddam P9629; quiddam korr. aus quidam N442

7 illatum dum aut imperitto ut apparet interpretes] illatum dum aut imperiti ut apparet interpretes korr. aus illatum N442

8 imperiti N442

9 intellere O93

10 latine O93; P9629

11 proficit] proficit ut dum ea quae catholica fides respuit improbatis korr. aus proficit N442

12 intellegamus korr. aus legamus N442

13 antiquae] antiquae quae O93; P9629

14 sancta P9629

15 et fehlt N442

16 multo P9629

17 clementissimis korr. aus clementissimus P9629

18 quid korr. aus qui N442

19 secundum evangelicam korr. aus secundum O93

20 patefeci N442

21 a korr. aus ad O93

22 credidit N442

23 ne N442

24 christum in korr. aus christum N442

25 Christum in verbo] christum verbo korr. aus verbo christum P9629

26 invictim P9629

27 alium] alium filium korr. aus alium N442

28 ut P9629; N442

29 accepto O93

30 intellexit et] intellexisse cum N442

31 impios korr. aus impis P9629

32 veritate korr. aus veritatem O93

33 dominum] dominum nostrum korr. aus dominum N442

34 verba P9629

35 dextera korr. aus dextera consedere N442

36 am Rande Natura P9629

37 natura] natura est korr. aus natura N442

38 si N442

39 ab fehlt P9629

40 perversitate] perversitate hereticus korr. aus perversitate N442

41 discisit korr. aus discessit N442

42 nec P9629

43 convincantur O93; P9629

44 unam N442

45 corpus] corpus nec O93

46 fantasticam korr. aus fansticam O93

47 illi korr. aus illis N442

48 omnibus et korr. aus omnibus N442

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 10.9.2005