[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Kaiserin Pulcheria

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an die Mönche in Palästina

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an Klerus und Volk von Konstantinopel

O93, f. 132vb; N442, f. 144va; P9629, f. 108rb

INCIPIT1 EPISTOLA PAPAE LEONIS AD CONSTANTINOPOLITANOS2

Licet de his, quae in concilio sacerdotum apud Ephesum gesta memorantur, multus3 nos meror afficiat eo, quod, sicut consonans fama dispersit4 et ipso5 rerum monstratur affectu, ne6 iustitiae illic moderatio nec fidei est servata religio. Vestrae tamen devotionis pietate gaudemus et in sanctae plebis acclamationibus, quarum ad nos exempla dilata7 sunt, omnium vestrorum8 probavimus9 affectum10, quia et vivit11 ac permanet apud bonos filios optimi patris iusta dilectio et catholicae doctrinae eruditionem12 nulla patimini parte corrumpi13. Dubie enim, sicut14 spiritus sanctus reseravit, Manichaeorum confoederantur15 errori, quia16 ab unigenito dei filio verum et nostrae naturae hominem esse17 negant suscep<N442, f. 144vb>tum omnesque18 eius corporeas actiones19 simulatori20 volunt fuisse phantasmatis. Cui impietati, ne in aliquo praeberetis assensum, iam per filium meum Epiphanium21 et Dionisium Romanae ecclesiae notarios cohortatoria22 ad dilectionem vestram scripta direximus, quibus confirmationem, quam23 expetistis24, ultro praebuimus, ut nos paternam vobis curam non dubitetis impendere ac modis omnibus laborare, ut auxiliante misericordia25 dei omnia, quae ab imperitis et ab insipientibus excitata sunt, scandala destruantur, ne26 quisquam sibi audeat de sacerdotali honore27 potuerit28 blandiri, qui potuerit29 in exsecrandi tempus30 impietate convinci. Nam si vix in laicis tolerabilis videtur31 inscientia32, quanto magis in eis, qui praesunt nec excusatione est digna nec venia, maxime33 etiam defendere perversarum34 opinionum commota35 praesumunt <O93, f. 133ra> et in consensum suum aut errore aut gratia insanabiles quosque traducunt? Spernantur36 huiusmodi a sanctis membris corporis Christi neque sibi catholica37 libertas infidelium iugum patiatur imponi. Extra donum38 enim divinae gratiae39 et extra sacramentum habendi sunt salutis humanae, qui negantes naturam nostrae carnis in Christo et evangelio contradicunt et symbolo reluctantur40, nec sentiunt41 se in hoc praeruptum sua obsecratione42 deduci, ut nec in passionis43 dominicae nec in resurrectionis veritate consistant; quia utrumque in salvatore vacuatur, si in eo nostri generis caro non creditur. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore44 45 iacuerunt46, ut nec auditu discerent vel lectione cognoscerent, quod in ecclesia dei in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium <N442, f. 145ra> linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter communionis sacramenta doceatur? Quia47 in illa mystica distributione spiritalis alimoniae hoc impertitur, hoc sumitur, ut accipientes virtutem caelestis cibi in carnem ipsius, qui caro nostra factus est, transeamus. Unde et ad confirmationem caritatis vestrae, quae laudabili48 fide inimicis49 veritatis obnititur50, apte atque opportune51 sermone52 affectuque apostolico53 utiar54 et dicam: Propterea55 et ego audiens fidem vestram, quae est in Christo Iesu56 et57 dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri58 faciens in orationibus59 meis, ut deus domini nostri Iesu Christi pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis60, in agnitione eius illuminatos61 oculos cordis vestri, ut sciatis, quae sit spes vocationis eiusque divitiae62 gloriae hereditatis eius in sanctis63, quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nobis, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, <P9629, f. 108va> quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et64 in futuro, et65 omnia66 subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput67 supra omnia ecclesiae, quem68 corpus69 plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

Dicant hi70 adversarii veritatis, quando omnipotens pater vel secundum quam naturam filium71 suum super universa provexerit vel cui substantiae72 cuncta subiecerit. Deitas enim verbi par in omnibus et consubstantialis73 est patri et sempiterne atque intemporaliter una eademque potentia est genitoris et geniti. Creator quippe omnium naturarum, quoniam per ipsum omnia facta sunt et sine ipso factum est nihil, superest74 omnibus, quae75 creavit, nec umquam creatori suo non fuerunt subiecta, quae condidit. Cui proprium <N442, f. 145rb> et sempiternum est, nec aliunde quam de patre, nec aliud esse quam pater est. Huic si addita est potestas, si illustrata dignitas, si exaltata sublimitas, minor erat provehente, qui creavit76 nec77 habebat divitias eius naturae, cuius78 indiguit largitate. Sed talia sentientem in societatem suam Arrius79 rapit, cuius perversitati multum hanc80 suffragatur impietas81, verbi82 dei humanam inesse naturam, ut, dum humilitatem in dei maiestate fastidit aut falsatam in Christo asserat imaginem corporis aut omni83 actiones eius passionesque corporeas84 deitatis potius dicat fuisse quam carnis. Quodlibet85 autem defendere audeat, prorsus insanum est, quia nec pietas fidei nec ratio recipit86 sacramenti, ut aut aliqua87 passa sit deitas aut in ullo mentita sit veritas. Impassibilis igitur dei filius deus88, cui cum patre et cum spiritu sancto89 una incommutabilis trinitatis essentia, hoc quod est, esse perpetuum90 est, in ea plenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta et prophetica dictorum atque gestorum significatione promissa, factus filius hominis, non suae conversione substantiae, sed nostrae assumptione naturae venit quaerere et salvare, quod perierat. Venit autem non locali accessu nec monitione91 corpora92 tamquam praesens futurus unde affuisset93 aut illic94 recessurus, unde venisset95, sed venit per96 hoc, quod erat visibile et commune cernentibus declarandus, humanam scilicet97 carnem atque animam in visceribus virginis matris accipiens, ut manens in forma dei, forma98 servi sibimet99 et similitudinem peccati carnis uniret, per quem non minueret divina humanis, sed augeret humana divinis.

Talis enim erat omnium a primis ducta genitoribus causa mortalium, ut originali peccato transeunte per100 posteros nullus poenam damnationis <O93, f. 133rb> evaderet, nisi verbum caro fieret et habitaret in nobis, in ea scilicet natura, quae101 et102 sanguinis esset et generis. Propter quod dicit apostolus: Sicut per unius delictum in omnes103 homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines ad iustificationem. Sicut enim per inoboedientiam unius104 <N442, f. 145va> omnes105 peccatores constituti sunt multi, ita106 et per unius hominis oboedientiam iusti constituentur107 multi. Et iterum: Quia enim per hominem108 mors et per hominem resurrectio mortuorum, et sicut in Adam omnes morientur109, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hi utique omnes, qui, licet in Adam sint nati, in Christo tamen inveniuntur renati, habentes fidei testamentum110 et de iustificatione gratiae et de communione naturae, quam, qui susceptam ab unigenito dei filio in utero Davidicae111 virginis diffitetur, ab omni sacramento christianae religionis <P9629, f. 108vb> alienus est et nec sponsum agnoscens nec sponsam112 intellegens, nuptiali non potest interesse convivio. Caro enim Christi velamen est verbi, quia113 omnia114, qui ipsum115 integre confitetur, induitur116. Erubescens autem illud et quasi indignum refutans, nullum ex eo habebit ornatum117, ac licet se regio inferat festo sacrisque se epulis importunus immisceat, discretionem118 tamen regis fallere improbus conviva non poterit, sed sicut ipse dominus protestatus est, tolletur ligatis119 manibus et pedibus et mittetur in tenebras120 exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Unde quicumque in Christo non confitetur corpus humanum121, noverit se mysterio incarnationis122 indignum, nec eius sacramenti habere consortium, quod apostolus praedicat dicens: Quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem123 et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. Et exponens, quid124 per hoc significaretur, adiecit: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. Ab ipso ergo principio generis humani omnibus125 Christus est denuntiatus126 in carne venturus. In qua, sicut dictum est: Et127 erunt duo in carne una, utique duo sunt deus et homo, Christus et ecclesia, quae de sponsi carne prodiit, quando ex latere crucifixi manante128 sanguine et aqua sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. Ipsa129 est enim nova condicio creaturae, quae in baptismate non indumento verae carnis, sed contagio damnatae vetustatis exuitur, ut efficiatur homo corpus Christi130, quia et Christus corpus est hominis. Unde non deum tantum dicimus Christum sicut heretici131 Manichaei, nec hominem132 tantum sicut heretici Photiniani, nec ita hominem, ut aliquid ei desit, quod ad humanum133 certum est pertinere naturam, sive animam sive mentem rationabilem, sive carnem, quae non de femina sumpta sit134, facta de verbo in135 carnem136 converso atque mutato, quae tria falsa et una137 Apollinaristarum138 hereticorum tres partes varias protulerunt. Nec dicimus, quod beata virgo Maria hominem sine deitate conceperit, qui creatus ab spiritu sancto postea sit susceptus a verbo, quod Nestorium praedicantem merito139 iusteque damnavimus. Sed dicimus Christum dei filium deum verum, natum <N442, f. 145vb> de deo patre sine ullo initio temporis, eundemque hominem140 verum natum de matre homine certa plenitudine temporis, nec eius humanitatem, qua maior est pater141, minuere142 aliquid143 ei144 naturae145, qua aequalis est patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui verissime dixit et secundum deum: Ego et pater unum sumus; et secundum hominem: Pater maior me est. Hanc fidem, dilectissimi, veram et indissolubilem146, quae sola verus efficit christianos147, quamque148, ut intellegimus149 et probamus, pio150 studio et laudabili amore defendite151 perseveranter tenete et constanter asserite. Et quoniam oportet nos152 post divinum auxilium etiam catholicorum principum gratiae153 promereri, humiliter ac sapienter exposcite, ut petitionis154 nostrae, qua plenariam155 indici synodum postulamus, clementissimus imperator dignetur <P9629, f. 109ra> annuere, quo citius adiuvante <O93, f. 133va> misericordia dei et sanis fortitudo augeatur et morbidis, si curari acquiescant, medicina praestatur156.

O93, f. 133va; N442, f. 145vb; P9629, f. 109ra

1 Rubrik] LXXXI EPISTOLA EIUSDEM LEONIS PAPAE AD CLERUM AC PLEBEM CONSTANTINOPOLITANĘ URBIS Leo et sancta synodus quae in urbe roma convenit clero honoratis et plebi consistenti constantinopolim N442

2 CONSTANTINOPOLITANO O93; P9629

3 multos O93

4 dispersit korr. aus disperdit P9629

5 ipse O93; P9629

6 nec N442

7 delata N442

8 urorum P9629

9 probamus P9629; N442

10 affectu P9629

11 vivi O93

12 eruditionem] eruditionem in N442

13 corrumpi] corrumpi Non N442

14 sicut] sicut vobis korr. aus sicut N442

15 confoderantur P9629; confoederantur korr. aus confoedeantur N442

16 qui N442

17 esse negant] negant esse N442

18 omnesque korr. aus omnisque P9629

19 sanctiones O93; P9629; actiones korr. aus sanctiones N442

20 simulatore korr. aus simulatori N442

21 epihanium O93; epyphanium N442

22 coartatoria P9629

23 quam] quae ter O93; P9629

24 expetistis] exprobrastis petistis O93; exprobrastis petistis korr. aus exprobastis petistis P9629

25 misericordiam O93

26 Nec N442

27 honore potuerit] honore korr. aus honore potius N442

28 patuerit P9629

29 potuerit korr. aus poterit N442

30 sensus N442

31 videretur korr. aus videtur N442

32 inscitia O93; P9629

33 maxime] maxime cum korr. aus maxime N442

34 perversorum P9629

35 commenta korr. aus commeta N442

36 sperantur O93; separantur korr. aus asperantur P9629; spernantur korr. aus spertur N442

37 catholico P9629

38 donum] donum donum O93

39 gratiae et korr. aus gratiae N442

40 relaxantur O93; P9629

41 sentiant O93; P9629; sentiunt korr. aus sentiun N442

42 obcecatione N442

43 passionis korr. aus passiones P9629

44 turpore O93

45 torpore iacuerunt] corporei acuerunt P9629

46 iacuerunt ut korr. aus iacuerunt N442

47 qui P9629

48 laudabili korr. aus laubili N442

49 inimicus P9629

50 obnititur korr. aus nititur O93

51 opportune] oportune sermone korr. aus oportune N442

52 sermone fehlt O93; P9629

53 apostoli O93; P9629

54 utitur O93; P9629

55 Propterea et korr. aus Propterea N442

56 iesu et dilectionem korr. aus iesu N442

57 et dilectionem fehlt O93; P9629

58 vim O93

59 orationibus meis korr. aus orationibus P9629

60 revelationis korr. aus revelationes P9629

61 illuminatur O93

62 divite P9629

63 sanctis] sanctis et korr. aus sanctis N442

64 et fehlt O93; P9629

65 E P9629

66 omni O93

67 apud O93

68 quem] que est P9629; quę est korr. aus quę N442

69 corpus] corpus ipsius korr. aus corpus N442

70 hic korr. aus hi N442

71 filiu P9629

72 substantiae cuncta] substantiam cunctam N442

73 substantialis N442

74 Superest korr. aus Super P9629; superest] superior est korr. aus superest N442

75 quae creavit] qui excreavit O93; P9629

76 crevit O93; P9629; creavit korr. aus crevit N442

77 ne P9629

78 cui P9629

79 arrius korr. aus arrianus N442

80 haec N442

81 impietas] impietas negans korr. aus impietas N442

82 verbo N442

83 omnes N442

84 corporeas korr. aus corpores P9629

85 am Rande essentia P9629

86 recepit P9629

87 aliquid korr. aus aliqua N442

88 deus cui korr. aus deus N442

89 sancto] sancto in korr. aus sancto N442

90 perpetum N442

91 munitione P9629; mutatione, interlinear vel motione N442

92 corporali, interlinear corporea N442

93 afuisse O93; P9629

94 illinc N442

95 venisse P9629

96 pro korr. aus per P9629; pro N442

97 scilicet carnem korr. aus scilicet N442

98 formam N442

99 sibimet korr. aus suimet N442

100 prae O93

101 quae] quae nostri N442

102 enim P9629

103 omnes homines korr. aus omnes N442

104 unius] unius hominis korr. aus unius P9629

105 hominis N442

106 ita et korr. aus ita P9629

107 constituuntur P9629; N442

108 hominem korr. aus omnem O93

109 moriuntur P9629; N442

110 testimonium N442

111 divitiae O93; divinae P9629; daviticę N442

112 sponsam korr. aus sposam P9629

113 Quenam P9629; quo N442

114 omnis N442

115 seipsum P9629

116 induetur korr. aus induitur N442

117 ornatu P9629

118 discretiotionem O93

119 legatis O93

120 tebras O93

121 humanum] humanum se O93; humanum sed P9629

122 incarnationis] incarnationi sunt P9629

123 patrem] patrem suum korr. aus patrem N442

124 qui O93

125 hominibus korr. aus homnibus N442

126 denuntiatur P9629

127 Et fehlt N442

128 manente O93

129 Ipsa est korr. aus Ipsa N442

130 Christi] christi quia et corpus christi O93; P9629; Christi korr. aus christi quia et corpus christi N442

131 heretici] heretici et O93; P9629

132 homine P9629

133 humanam P9629; N442

134 sit] sit sed korr. aus sit N442

135 in carnem] incarnatione P9629

136 carne N442

137 vana N442

138 apollinaristarum korr. aus pollinaristarum P9629

139 merito iusteque] meritoque O93; P9629; merito iusteque korr. aus meritoque N442

140 homine P9629

141 pater minuere korr. aus pater N442

142 minuere fehlt O93; P9629

143 aliquid ei naturae, qua aequalis] aliqui de naturae que qualem P9629

144 e O93

145 naturae qua korr. aus naturae N442

146 indesolubilem P9629

147 christianus O93

148 quamque ut korr. aus quamque N442

149 intellegimus et korr. aus intellegimus N442

150 pro P9629

151 defendentis O93; P9629

152 nos post] vos post korr. aus vos N442

153 gratiam N442

154 petitioni korr. aus petitionis N442

155 plenaria O93; P9629

156 praestatur] prestetur Data idus octobr. asterio et protogene vv. cc. consulibus N442

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 10.9.2005