[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Bischof Flavianus von Konstantinopel

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an Klerus und Volk von Konstantinopel

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an Kaiserin Pulcheria

O93, f. 132rb; N442, f. 143va; P9629, f. 107va

INCIPIT1 EPISTOLA LEONIS AD PULCHERIAM AUGUSTAM2

Quantum praesidii dominus ecclesiae3 suae in vestram clementiam praeparavit4, multis probavimus saepe documentis, et quicquid nostris5 temporibus contra impugnatores catholicae veritatis industria sacerdotalis obtinuit, maxime ad vestram gloriam redundavit, dum, sicut spiritu sancto docente didicistis6, illi per omnia potestatem vestram subicitis, cuius munere et protectione regnatis. Unde quia contra integritatem fidei christianae dissensionem quandam7 Constantinopolitanae ecclesiae Eutiche auctore <O93, f. 132va> generatam fratris8 et coepiscopi mei Flaviani relatione agnovi, ita ut totius causae speciem synodalium gestorum textus ostenderet, dignum gloriae vestrae9, ut error, qui, ut arbitror, de imperitia magis quam de versutia natus est, auferatur, priusquam illas10 sibi vires <P9629, f. 107vb> de11 consensu imprudentium pertinacia pravitatis acquirat, quia12 etiam ignorantia gravis13 nonnumquam incidat14 lapsos15 et plerumque in diaboli ruit foveas16 incauta simplicitas, per quam in supradicto subrepsisse intellego17 spiritum falsitatis, ut, dum aestimat se religiosius18 de filii19 dei maiestate sentire, si ei naturae suae20 veritatem inesse non diceret, totum illud, quod verbum caro factum est, unius21 atque eiusdem putaret esse substantiae. Et quantum Nestorius a veritate excidit, dum Christum de matre solum hominem asserit natum, tantum etiam hic a catholico tramite deviarit, qui de eadem virgine non nostram credit22 23 editam24 esse substantiam volens utique eam solius deitatis intellegi, ut, in quod formam servi gessit, et quod nostri similis fuit atque conformes, quaedam naturae nostrae fuerit imago, non veritas.

Nihil tamen prodesse25 dominum nostrum beatae virginis filium verum26 perfectumque hominem dicere, si non illius generis homo creditur, cuius in evangelio praedicatur. Dicit enim Matthaeus: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham, et ita27 humanae28 generis29 principem sequitur, ut generationum30 lineas usque ad Ioseph, cui mater domini erat disponsata31, deducat. Lucas32 vero retrorsum successionum gradus religens33 ad ipsum humani generis principem redit, ut Adam primum et Adam novissimum eiusdem ostendat esse naturae. Potuerit34 quippe omnipotentia filii dei sic35 ad docendos iustificandosque homines apparere, quomodo et patriarchis et prophetis in specie carnis apparuit, cum aucultam36 iniit aut sermonem conseruit cumve37 officia hospitalitatis non abnuit vel etiam appositum cibum sumpsit. Sed illae imaginis38 huius hominis erant indices, cuius veritatem ex prae<N442, f. 143vb>cedentium patrum stirpe sumendam significationis39 mysticae nuntiabant. Et ideo sacramentum reconciliationis nostrae ante tempora aeterna dispositum nullae implebant figurae40, quae41 nondum supervenerat spiritus sanctus in virginem, nec virtus altissimi obumbraverat42 ei, et ut intra intemerata viscera aedificante43 44 sibi sapientia domum, verbum caro fieret et forma dei ac forma servi in unam conveniente45 personam creator temporum nasceretur in tempore et per quem46 facta sunt omnia, ipse inter omnia gigneretur. Nisi enim novus homo factus in similitudine carnis peccati nostram susciperet vetustatem, et consubstantialis patri, consubstantialis esse dignaretur et matri naturamque sibi nostram. Nam47 solus a peccato libere48 veniret, sub iugo diaboli generaliter teneretur humana captivitas, nec uti49 possumus50 triumphandi51 victoria, si extra52 nostram esset confecta53 naturam.

De hac autem participatione54 mirabili sacramentum nobis regenerationis induxit, ut per spiritum55 sanctum, per quem Christus et conceptus et natus est, etiam nos, qui per concupiscentiam56 carnis57 sumus geniti, spiritali rursus origine nasceremur. Propter quod ab evangelista58 de credentibus dicitur: Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate59 carnis, neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt. Cuius ineffabilis gratiae particeps non est nec potest in filiorum dei adoptionem censeri60, quisque a fide sua hoc, quod nos principaliter salvat, excludit. Unde multum doleo multumque contristor, quod hic, qui antea de humilitatis proposito laudabilis videbatur, contra unicam spem nostram patrumque nostrorum vana et nimis stolida audet adstruere. Qui cum videret insipientiae suae <P9629, f. 108ra> sensum catholicis auribus displicere, revocare61 se a sua62 opinione debuerat, nec ita ecclesiae praesules commovere, ut63 damnationis sententiam mereretur excipere, quam utique, qui64 in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. Sedis65 enim apostolicae moderatio hanc temperantiam servat, ut et severius agat cum obduratis et veniam cupiat praestare correctis. Quia ergo multa mihi fiducia est de pietatis suae66 sublimissima fide, obsecro clementiam tuam, ut, sicut sancto studio tuo <O93, f. 132vb> catholica praedicatio semper adiuta67 est, ita nunc quoque eius faveas68 libertati69, quam forte ideo permisit dominus hac temptatione pulsari, ut, quales intra ecclesiam laterent70, possint agnosci. Quorum plane non est <N442, f. 144ra> neglegenda curatio, ne71 ipsorum nos contristet amissio.

Augustissimus vero et christianissimus imperator cupiens quam celerrime turbata componi episcopali concilio72, quod Ephesi73 vult haberi74, nimium breve75 et angustum tempus indixit diem Kalendarum Augustarum praestituendo conventui, cum a die76 Iduum Maiarum, quo serenitatis eius scripta suscepimus maior pars77 reliqui temporis assumenda sit, ut perfectio sacerdotum, qui negotio sacerdotum78 sufficiant, valeat ordinari. Nam79 si illud, quod pietas ipsius80 me credidit81 debere interesse concilio, etiamsi secundum aliquod82 praecedens exigeretur exemplum, nunc tamen nequaquam possit83 impleri, quia rerum praesentium nimis incerta condicio84 a tantae urbis populis85 me abesse non sineret, et in desperationem animi tumultuantium86 mitterentur87, si per occasionem causae ecclesiasticae viderer patriam et sedem apostolicam velle deserere. Quia igitur ad88 publicam utilitatem pertinuisse cognoscitis, ut salva89 clementiae vestrae venia caritate90 me et precibus civium non negarem, in his fratribus meis, quos vice meae91 misi, quoque92 me adesse cum ceteris, qui affuerint, aestimate, qui secundum causam93 satis mihi et gestorum series94 et ipsius, de quo agitur, professione patefacta95 evidenter et plene96, quid servandum esset, ostendit97. Non enim de portiuncula aliqua fidei nostrae, quae minus lucide98 declarata sit, quaeritur, sed hoc stolidissima resultatio audet99 asserere100 serie, quod dominus in ecclesia101 neminem sexus utriusque voluit ignorare. Siquidem ipsa catholici102 symboli103 brevis et perfecta confessio104, quae duodecim apostolorum totidem est signata sententiis, tam105 instructa sit munitione caelesti, ut omnes hereticorum opiniones solo ipsius possint gladio106 detruncari107. Cuius symboli plenitudinem, si Eutices puro et simplici voluisset corde concipere, in nullo108 a decretis sacratissimi Niceni concilii deviaret et hoc a sanctis patribus intellegeret constitutum, ut contra apostolicam fidem, quae non nisi unica109 est, nullum se ingenium110, nullum elevaret colloquium111. Et ideo pro vestrae pietatis112 consuetudine113 elaborare114 dignemini115, et116 contra singulare sacramentum salutis humanae blasphemiae insipientia117 protulit, ab omnium animas118 repellatur. Ac si ipse, qui hanc temptationem incidit, resipiscat, ita ut119 per libellorum120 satisfactionum proprium damnet er<N442, f. 144rb>rorem, communio illi121 sui ordinis non negetur. Quod etiam sancto Flaviano episcopo me clementiam122 tuam scripsisse123 cog<P9629, f. 108rb>noscat, ut caritas non neglegatur, si error aboletur124.

O93, f. 132vb; N442, f. 144rb; P9629, f. 108rb

1 INCIPIT EPISTOLA] LXXVIIII EPISTOLA EIUSDEM N442

2 AUGUSTAM] AUGUSTAM DE HIS UNDE SUPRA AD THEODOSIUM AUGUSTUM Leo episcopus pulcherię augustę N442

3 aecclesia N442

4 praeparant O93; P9629

5 nostrae O93; P9629

6 discistis O93

7 quandam] quandam in O93; P9629

8 fratri O93; P9629

9 vestrae] vestrae est N442

10 ullas korr. aus illa N442; illa P9629

11 de consensu] decem sensu P9629

12 qui O93; P9629

13 graves korr. aus gravis N442

14 incidat] incidit in korr. aus incidat N442; incidat korr. aus incida P9629

15 lapsus korr. aus lapsos N442

16 fovea O93; P9629

17 intellege P9629

18 religiosus O93; P9629

19 filio O93; P9629

20 nostrae N442

21 aliis O93; P9629

22 credidit O93; P9629

23 credit editam korr. aus credit N442

24 editam fehlt O93; P9629

25 prodest N442

26 vero O93; P9629

27 tam P9629

28 humanae] humanę uni P9629; humanę korr. aus humani N442

29 generis principem] originis ordinem N442

30 generationem O93; P9629

31 desponsata P9629

32 Locus P9629

33 relegens N442

34 Potuerat N442

35 sic fehlt N442

36 aucultam] aut luce meninit N442

37 cumve korr. aus cum vero N442

38 imagines P9629; N442

39 significationes N442

40 figurae korr. aus fugurae N442

41 quia N442

42 obumbraverat korr. aus ubumbraverat P9629

43 aeficante O93

44 aedificante sibi] aedificantes ibi P9629

45 convenientem N442

46 quam O93

47 Nam fehlt N442

48 liber N442

49 uti possumus] ut ipsos sumus P9629

50 possemus N442

51 triumphantis N442

52 ex O93; P9629; extra korr. aus ex N442

53 consecta korr. aus cosecta P9629

54 participationem P9629

55 spiritum sanctum] ipsum spiritum N442

56 cupiscentiam O93

57 carnis korr. aus carni P9629

58 evangeliis P9629

59 voluptate N442

60 conseri P9629

61 revocari N442

62 suo O93; P9629

63 ob O93; P9629

64 si N442

65 Sed P9629

66 tuae N442

67 adiuncta P9629

68 foveas P9629

69 lkiberate P9629; libertati korr. aus libertatis N442

70 laterem P9629

71 nec O93; P9629

72 concilia O93; P9629

73 evesi O93; P9629

74 habere P9629

75 brevi O93; P9629

76 die] die tertio korr. aus die N442

77 pars] pars de P9629

78 sacerdotum fehlt N442

79 Nam si] Nam korr. aus Nam si N442

80 ipsius] ipsius etiam korr. aus ipsius N442

81 credidit] credit in O93; P9629

82 aliquid P9629

83 posset N442

84 conditio a tantae korr. aus conditio N442

85 populus O93; P9629

86 tumultumultuantium P9629

87 materentur korr. aus materetur P9629

88 a P9629

89 solvat P9629

90 caritati N442

91 mea N442

92 quoque me] me quoque N442

93 causa P9629

94 serie korr. aus series N442

95 patefactam N442

96 pleni P9629

97 ostendi korr. aus ostendit N442

98 lucide korr. aus luci O93

99 audit O93; P9629

100 in O93; P9629

101 ecclesia] ecclesia sua N442

102 catholica P9629: catholici] catholici symboli korr. aus catholici N442

103 symboli fehlt O93; P9629

104 consessio P9629

105 tamque korr. aus tam N442

106 gaudio O93

107 detruncare O93; P9629

108 nulli P9629

109 una N442

110 ingenuum O93; ingenium korr. aus ingenuum N442

111 eloquium N442

112 pietati O93; P9629

113 consuetudinem O93; P9629

114 elaborare korr. aus elabrare P9629

115 dignemini korr. aus dignemeni O93; dignamini N442

116 et] ut quod korr. aus ut N442

117 insipientię P9629; insipientia korr. aus insipientiae N442

118 animis korr. aus animas N442

119 ut korr. aus u P9629

120 libellarum O93; P9629

121 tibi O93; P9629

122 clementia vestra] clementiam tuam O93

123 scribisse O93; P9629

124 aboletur] aboletur Data Idus Iun. Asterio et Protogene vv. cc. consulibus N442

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 10.9.2005