[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Bischof Iuvenalis von Jerusalem

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an Kaiserin Pulcheria

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an Bischof Flavianus von Konstantinopel

O93, f, 131rb; P9629, f. 106ra

XVIII1 LEO EPISCOPUS FLAVIANO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

Lectis dilectionis tuae epistolis, quas miramur fuisse tam seras et gestorum episcopalium ordine2 recenseo tandem, qui apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset, agnovimus, et quae prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt. Quibus3 Eutices4, qui presbyteri nomine honorabilis videbatur, multum imprudens et nimis imperitus ostenditur, ut etiam de ipso dictum sit a propheta: Noluit intellegere, ut bene ageret, iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quid5 autem iniqui6 usquam impia sapere et sapientioribus doctoribusque7 non credere? Sed in hanc insipientiam cadunt, qui, cum ad cognoscendam veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas8 voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad9 semetipsos recurrunt et ideo magistri erroris exsistunt, quia veritatis discipuli non fuerunt. Quam enim eruditionem de sacris novi et veteris testamenti paginis acquisivit, qui nec ipsius quidem symboli initia10 compraehendit, et quod per totum mundum omnium regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur? Nesciens igitur, quid deberet de verbi dei incarnatione sentire, nec volens ad promerendum lumen intellegentia in sanctarum scripturarum latitudinem laborare, illam salutem communem et indiscretam confessionem sollicito recepisset auditu, quae fidelium universitas profitetur <P9629, f. 106rb> credere se in deum patrem omnipotentem et in Iesum Christum filium eius unicum dominum nostrum, qui natus est de spiritu sancto et Maria virgine. Quibus tribus sententiis omnium fere hereticorum machinae destruuntur. Cum enim deus et omnipotens et11 pater creditur, consempiternus eiusdem filius demonstratur in nullo12 a patre differens, quia de deo deus, de omnipotente13 omnipotens, de aeterno natus est coaeternus, non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia. Idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus natus est de spiritu sancto et Maria virgine. Quae nativitas temporalis illi nativitati divinae14 et sempiternae nihil minuit, nihil contulit, sed totum15 se reparando <O93, f. 131va> homini, qui erat deceptus, impendit, ut et mortem vinceret et diabolum, qui mortis habebat imperium, sua virtute destrueret16. Non enim superare nos17 possemus18 peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet et suam faceret, quem nec peccatum contaminare, nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de spiritu sancto intra uterum virginis matris, quae illum19 ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. Sed si de hoc christianae fidei fonte purissimo sincerum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuae veritatis obcaecatione sibi propria tenebrarat, doctrinae se evangelicae subdidisset et dicente20 Matthaeo: Liber generarationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham. Apostolicae quoque praedicationis expetisset instructum et legens in epistola ad Romanos: Paulus servus Christi21 Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium dei, quod ante promiserat22 per prophetas suos23 in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Ad propheticas paginas piam sollicitudinem contulisset et inveniens promissionem dei ad Abraham dicentis: In semine tuo benedicentur omnes gentes24. Et25 ne de huius seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset apostolum dicentem: Abraham dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno: et semini tuo, quod est Christus. <P9629, f. 106va> Esaiae quoque praedicationem interiore appraehendisset auditu dicentis: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est26 interpretatum: Nobiscum deus. Eiusdemque prophetae fideliter verba legisset: Puer natus est nobis27, filius datus est nobis, cuius potestas super humeros eius et vocabunt nomen eius magni consilii angelus, deus fortis, princeps pacis, pater futuri28 saeculi. Nec frustratorie29 loquens ita verbum diceret carnem factum, ut editus utero virginis Christus haberet formam hominis et non haberet materni corporis veritatem. An forte ideo putavit30 dominum Iesum Christum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam Mariam angelus ait: Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit31 tibi. Ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei, ut, quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti? Sed non ita intellegenda est illa generatio singulariter mirabilis et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est et aedificante sibi sapientia domum verbum caro factum est et habitavit32 in nobis, hoc est, in carne, quam sumpsit ex homine et quam spiritus vitae rationalis animavit. Salva igitur proprietate utriusque naturae substantiae et in unam coeunte33 personam suscepta est a maiestate humilitas34, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas et ad resolvendum condicionis35 nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili, ut, quod nostris remediis congruebat, unus36 atque idem mediator dei et hominum homo Christus Iesus et mori possit ex uno et mori non possit37 ex altero. In integra ergo38 veri39 luminis perfectaque natura verus natus est deus, totus in suis, totus in nostris. Non40 autem dicimus, quae in nobis ab initio creator condidit et quae reparando41 suscepit42. Nam illa, quae deceptor intulit et homo deceptus amisit, nullum habuerunt in salvatore43 vestigium. Nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam44 servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens45, quia exinanitio illa , qua se invi<O93, f. 131vb>sibilis visibilem praebuit et creator ac dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio46 fuit miserationis, non defectio potestatis. Proinde47 qui manens in forma dei fecit hominem, <P9629, f. 106vb> idem in forma servi factus est homo. Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura48 et sicut49 formam servi dei forma non adimit, ita formam dei servi forma non minuit50. Nam quia gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum51 divinis caruisse52 muneribus et immortalitatis dote nudatum duram53 mortis subisse sententiam54, seque55 malis suis quoddam de praevaricationis56 consortio invenisse solacium, deum quoque iustitiae exigente57 ratione erga hominem, quem tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam, opus fuit secreti58 dispensatione consilii, ut incommutabilis deus, cuius59 voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suae dispositionem in sacramento occultiore compleret60 et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam contra dei propositum non periret. Ingreditur ergo haec mundi infima filius dei de caelesti sede descendens et a61 paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis visibilis est factus in nostris, incompraehensibilis voluit compraehendi, ante tempora manens esse coepit ex tempore, universitatis dominus servilem formam obumbrata maiestatis suae immensitate suscepit, impassibilis deus non dedignatus est homo esse passibilis et inmortalis mortis legibus subiacere. Nova autem nativitate62 generatus, quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit63, sed64 carnis materiam ministravit. Assumpta65 est de matre domini natura, non culpa nec in domino Iesu Christo ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est deus, idem verus est66 homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo deitatis. Sicut enim deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit67 enim utraque forma cum alterius communione68, quod proprium est, verbo scilicet operante, quod verbi est, et carne exsequente, quod carnis est. Unum horum coruscat69 miraculis, aliud succumbit iniuriis, et sicut ab aequitate paternae gloriae non recedit70, ita71 caro naturam nostri generis non relinquit. Unus enim idemque est, quod saepe dicendum est, vere dei filius et vere hominis filius: deus per id, quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum, homo per id, quod verbum caro factum est et habitavit in nobis, deus per id, quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso72 factum est nihil, homo per id, quod factus est ex muliere, factus sub lege. Nativitas carnis manifestatio est humanae naturae. Partus virginis73 divinae est virtutis indicium. Infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum, magnitudo altissimi declaratur vocibus angelorum, similis est rudimentis hominum, quem Herodes impie molitur occidere, sed dominus est omnium, quem magi gaudent suppliciter adorare. Iam cum ad praecursoris74 sui Iohannis75 baptismum venit, ne lateret, quod carnis velamine76 divinitas77 tegeretur, vox patris de caelo intonans dixit: <P9629, f. 107ra> Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Quem itaque, sicut78 hominem diabolica temptat astutia, eidem sicut deo angelica famulantur officia. Esurire, sitire, lassescere atque dormire evidenter humanum est, sed quinque panibus quinque79 milia80 hominum satiare et largiri Samaritanae aquam vivam, cuius hastus81 bibendi praestat, ne ultra iam sitiat, supra dorsum maris plantis non desidentibus ambulare et elationes fluctuum increpata tempestate consternere, sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo non multa praeteream, non eiusdem naturae est flere miserationis affectu amicum et eundem remoto quatriduanae agere sepulturae ad vocis imperium excitare redivivum aut ligno pendere et in noctem luce conversa omnia elementa82 tremefacere aut clavis transfixum esse et paradisi portas fidei <O93, f. 132ra> latronis aperire, ita non eiusdem naturae est dicere: Ego et pater unum sumus, et dicere: Pater maior me est. Quamvis enim in domino Iesu Christo dei et hominis una persona sit, aliud tamen est contumelia, aliud unde communis est gloria. De nomine83 enim ille est minor patri humanitate84, de patre illi est aequalis cum patre85 divinitas. Propter ergo unitatem personae in utramque naturam intellegendam et filius hominis legitur descendisse de caelo, cum filius dei carnem de ea virgine, de qua est natus, assumpserit, et rursus filius dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum86 non in divinitate ipsa, qua unigenitus consempiternus et consubstantialis est patri, sed87 naturae humanae sit infirmitate perpessus. Unde unigenitum filium dei crucifixum et sepultum88 omnia89 etiam90, quae91 in symbolo confitemur secundum illud apostoli: Si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. Cum autem ipse dominus noster atque92 salvator fidem discipulorum suis interrogationibus erudiret: Quem93, inquit, dicunt esse filium hominis? Cumque illi diversas aliorum opiniones retexuissent: Vos94, ait, quem me esse dicitis? Me utique, qui sum filius hominis et quem in forma servi atque in veritate carnis aspicitis, quem esse me dicitis? Ubi beatus Petrus divinitus inspiratus95 et confessione sua omnibus gentibus profuturus96: Tu es, inquit, Christus filius dei vivi. Nec immerito beatus est pronuntiatus a domino et a principali petra soliditatem et virtutis traxit et nominis, qui per revelationem patris eundem et dei filium97 est confessus et Christum, quia unum horum sine alio receptum non proderat ad salutem. Ecce qualis erat periculi dominum Iesum Cbristum aut deum tantummodo98 sine homine aut sine deo solum hominem credidisse. Post resurrectionem vero domini, quae utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus, quam qui fuerat crucifixus et mortuus, quid aliud XL dierum mora gestum est, quam ut fidei nostrae integritas ab omni caligine mundaretur? Colloquens enim cum discipulis suis et cohabitans99 et convescens et pertractari se dili<P9629, f. 107rb>genti curiosoque contactu ab eis, quorum dubietas praestringebat admittens, ideo et clausis ad discipulos ianuis introibat et flatu suo dabat100 spiritum sanctum et donato intellegentiae lumine sanctarum scripturarum occulta pendebat. Et rursus101 vulnus lateris, fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa102 monstrabat103 dicens: Videte manus meas et pedes, quia ego sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere, ut agnosceretur in eo proprietas divinae humanaeque naturae104 individua permanere, et ita sciremus105 106, ut verbum confiteremur et107 carnem. Quo108 fidei sacramento Eutices iste nimium aestimandus est vacuus, qui109 naturam nostram in unigenito dei110 nec111 per humilitatem mortalitatis112 nec per gloriam resurrectionis agnovit nec sententiam beati apostoli et evangelistae Iohannis expavit dicentis: Omnis spiritus, qui confitetur Iesum113 Christum in carne venisse, ex deo est, et omnis spiritus, qui solvit Iesum, ex deo non est, et hic est antichristus. Quid autem est solvere Iesum nisi humanam ab eo separare naturam sacramentumque114, per quod115 salvati sumus impudentissimis vacuare figmentis? Caligans vero circa naturam corporis Christi necesse est ut etiam in passione eius eadem obcaecatione116 desipiat. Nam si crucem domini non putat falsam et susceptum117 pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat, cuius credit mortem, agnoscat et carnem, nec diffiteatur nostri corporis hominem, quem cognoscit118 fuisse passibilem, quoniam negatio verae carnis negatio est etiam corporeae passionis. Si ergo christianam suscipit fidem et119 a120 praedicatione evangelii suum non avertit auditum, videat, quod natura transfixa clavis pependerit in crucis ligno et aperto militis121 lancea latere crucifixi intellegat, unde sanguis et aqua fluxerit, ut ecclesia dei et lavacro regeneraretur122 et populo. Audiat beatum Petrum apostolum praedicantem, quod sanctificatio spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi, nec transitorie legat eiusdem apostoli123 verba dicentis: Scientes, quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de124 vana vestra conversatione paternae traditionis125, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Iesu Christi. Beati quoque <O93, f. 132rb> Iohannis apostoli testimonio non resistat dicentis: Et sanguis Iesu Christi filii dei emundat nos ab omni peccato. Et iterum: Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Iesus est filius dei? Hic est, qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine, et spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas, quia tres sunt, qui testimonium dant: spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt: spiritus utique sanctificationis et sanguis redemptionis et aqua baptismatis, quae tria unum sunt et individua manent126, nihilque eorum a sua127 conexione seiungitur, <P9629, f. 107va> quia catholica ecclesia hac128 fide vivit ac proficit, ut nec sine vera divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate divinitas. Cum autem ad interlocutionem examinis vestri Eutices responderit dicens: Confiteor ex duabus naturis fuisse dominum ante adunationem, post vero adunationem unam naturam confiteor; miror tam absurdam129 tamque perversam eius professionem nulla iudicantium increpatione repraehensam et sermonem nimis insipientem nimisque blasphemum130 ita omissum, quasi nihil, ut offenderit, esset auditum, cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus dei filius fuisse dicatur, quam nefarie, postquam verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne131 Eutices ideo vel recte vel tolerabiliter aestimet dictum, quia nulla vestra est sententia confutatum, sollicitudinis tuae diligentiam commonemus, frater132 carissime, ut super inspirationem misericordiae dei ad satisfactionem causa perducatur133, imprudentia hominis imperiti etiam ab hac sensus sui peste purgetur, qui quidem, si, sicut gestorum ordo134 patefecit, bene coeperat a sua persuasione discedere, cum vestra sententia coartatus135 profiteretur se dicere, quod ante non dixerat, et ei fidei acquiescere, cuius prius fuisset alienus, sed cum anathematizando impio dogmati noluisset praebere consensum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia dignumque esse, qui iudicium condemnationis exciperet. De quo, si fideliter atque utiliter dolet et quam recta136 mota sit episcopalis auctoritas vel se recognoscit, vel si ad satisfactionem plenitudinem omnia, quae ab eo male sunt sensa viva voce et praesenti subscriptione damnaverit, non erit repraehensibilis erga correctum quantacumque miseratio, quia dominus noster verus est137 bonus pastor138, qui animam suam posuit pro ovibus suis et qui venit animas hominum salvare, non perdere imitatores nos suae vult esse pietatis139, ut peccantes quidem iustitia coerceat, conversos140 autem misericordia non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur. Ad omnem vero causam pie ac fideliter exsequendam fratrem nostrum Iulianum episcopum et Renatum presbyterum tituli sancti Clementis, sed et filium meum Hilarum diaconum vice nostra direximus, quibus Dulcetium notarium141 nostrum, cuius fides142 nobis est probata, sociamus confidentes adfuturum143 divinitatis auxilium, ut is, qui erraverat, damnatus144 a sensus sui pravitate salvetur.

Data Id. Iun. Asturio145 et Protogene conss.

O93, f. 132rb; P9629, f. 107va

1 XVIII fehlt P9629

2 ordine recenseo] ordine recensseteo korr. aus ordinare censseteo P9629

3 Quibus] Quibus et P9629

4 etutices P9629

5 quid korr. aus quod P9629

6 iniqui usquam] iniquus quam P9629

7 doctioribusque P9629

8 propheticas korr. aus prophetias O93

9 a P9629

10 intia O93

11 et fehlt P9629

12 nullo korr. aus ullo O93

13 omnipotentem P9629

14 divitiae O93; divise P9629

15 totam P9629

16 destruetur P9629

17 non P9629

18 possemus korr. aus possumus O93; possumus P9629

19 ullum P9629

20 dicenti O93; dicendi P9629

21 Christi Iesu] iesu christi P9629

22 promiseram P9629

23 suas P9629

24 gentes et korr. aus gentes O93

25 Et fehlt P9629

26 est fehlt P9629

27 nobis] nobis et P9629

28 futurus P9629

29 frustatorie loquens] frustratoria eloquens P9629

30 deputavit P9629

31 obumbravit P9629

32 habitabit O93

33 coeuntem P9629

34 humilitas a virtute infirmitas] humilitatis a virtute infirmitatis P9629

35 conditionis korr. aus conditiones O93; conditiones P9629

36 unam P9629

37 posset P9629

38 ego O93; erga korr. aus ergo P9629

39 veri luminis] voluimus P9629

40 Non korr. aus Nam O93; Nam P9629

41 reparanda P9629

42 suscepi P9629

43 salvatorem P9629

44 formi P9629

45 minuens korr. aus inuens O93; inveniens P9629

46 inclinatio korr. aus inclinato O93

47 roinde O93

48 naturam P9629

49 sicut] si hic P9629

50 minuunt P9629

51 deceptam P9629

52 caruissem P9629

53 dura P9629

54 sententiam korr. aus sempiternam O93; sempiternam P9629

55 seque] Sed qui P9629

56 praevaricationis korr. aus purificationis O93; purificationis P9629

57 exigente ratione] exigentem rationem P9629

58 secreti korr. aus secrete O93; secreti korr. aus secreta P9629

59 huius P9629

60 compleretur P9629

61 a korr. aus ad O93; ad P9629

62 novitate P9629

63 nescivit sed korr. aus nescivit O93

64 sed fehlt P9629

65 Assumptus P9629

66 est fehlt P9629

67 Agit korr. aus Ait O93; Ait P9629

68 communionem P9629

69 coruscat] chorus hac P9629

70 recedit korr. aus credit O93

71 ita caro naturam korr. aus a carne turam P9629

72 ipse O93

73 virginis] virginis in P9629

74 praecursoris korr. aus praecursores O93

75 Iohannes O93

76 velamine] vel anime P9629

77 divinitatis P9629

78 sicut korr. aus sit O93; sit P9629

79 quinque milia korr. aus quinque

80 milia hominum] hominum milia P9629

81 haustus P9629

82 elimenta P9629

83 homine P9629

84 humanitate korr. aus humanitas O93; humanitas P9629

85 patre korr. aus patri O93

86 cum] cum ex P9629

87 sed korr. aus sed in O93; sed] sed in P9629

88 sepultum] sepultum et P9629

89 omnia etiam quae korr. aus etiam omnia O93

90 iam P9629

91 quae fehlt P9629

92 atque korr. aus aque P9629

93 quem korr. aus quem me O93; Quem] quem me P9629

94 vos korr. aus vox O93; Vox P9629

95 inspiratur P9629

96 profuturis korr. aus profuris P9629

97 filium korr. aus filius P9629

98 tantummodum P9629

99 quohabitans O93

100 dabit P9629

101 rursum P9629

102 signum P9629

103 monstrabas P9629

104 natura O93; P9629

105 sciremur P9629

106 sciremus ut korr. aus sciremus O93

107 et korr. aus ad O93; ad P9629

108 Quo korr. aus Quod O93; Quod P9629

109 qui korr. aus quia O93; quia P9629

110 dei korr. aus deo O93

111 non P9629

112 mortalitatis korr. aus mortalis P9629

113 iesum christum korr. aus christum iesum O93

114 sacramentumque korr. aus sacramentum O93; sacramentum P9629

115 quod korr. aus quod unum O93; quod] quod unum P9629

116 obcecatione korr. aus obcecationem O93; obcecationem P9629

117 susceptum korr. aus susceptam O93; susceptam P9629

118 cognoscit korr. aus cognoscet O93; cognoscet P9629

119 et a korr. aus et O93

120 a praedicatione] praedicationem P9629

121 militis lancea korr. aus per militis lanceam O93; militis lancea] per militis lanceam P9629

122 rigaretur O93; P9629

123 apostoli korr. aus apostoli dicem O93

124 de korr. aus d O93

125 traditionis korr. aus traditiones O93

126 manent korr. aus tenent P9629

127 sui P9629

128 a P9629

129 absurdum P9629

130 blasphemum korr. aus blasphemium O93

131 n P9629

132 fratres P9629

133 perducatur korr. aus perducitur O93; perducitur P9629

134 ordo patefecit] patefecit ordo P9629

135 coarcatur P9629

136 recte P9629

137 et P9629

138 pator O93

139 pietatis korr. aus pietates O93

140 converso korr. aus conversos P9629

141 norium O93

142 fides nobis korr. aus nobis fides O93

143 adfuturam O93; P9629

144 dampnatur P9629

145 austurio P9629

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 9.9.2005