[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Ravennius und die gallischen Bischöfe an Papst Leo I.

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an Bischof Flavianus von Konstantinopel

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an Bischof Iuvenalis von Jerusalem

O93, f. 131ra; N442, f. 153rb; P9629, f. 105va

LEO1 EPISCOPUS IUVENALI EPISCOPO HIEROSOLIMITANO2.

Acceptis dilectionis tuae litteris, quas ad me filii nostri Andreas presbyter et Petrus diaconus detulerunt, gavisus quidem sum, quod tibi ad episcopatus3 tui sedem redire licuisset4, sed confluentibus in retardationem5 omnibus causis, quae te per quosdam excessus laborare fecerunt, dolui adversitatum tuarum6 et resistendi hereticis constantiam perdidisse, qui aestimant non esse tibi liberum, ut eos audeas redarguere, quos tibi professus sis in suo errore placuisse. Beatae7 enim memoriae Flaviani condemnatio8 et impiissimi Euticis9 receptio10, quid11 nisi domini nostri Iesu Christi secundum carnem negatio12 fuit? Quam ipse grandi misericordia sua fecit resolvi, cum detestandum illud13 Ephesinae14 synodi iudicium ita sancta Calcidonensis concilii auctoritate destruxit, ut nullum depravatorum a remedio correctionis arceret. Unde quia in tempore15 indulgentiam16 resipiscentiam magis quam pertinaciam17 delegisti18, gaudeo19 te caelestem expetisse medicinam, ut fidei ab hereticis impugnatae tandem possis esse defensor. Quamvis enim nulli20 sacerdotum liceat nescire, quod praedicat21, inexcusabilior tamen est omnibus imperitis quilibet Hierosolimis habitans christianus, qui ad cognoscendum22 virtutem evangelii non solum paginarum eloquiis, sed ipsorum locorum testimoniis eruditus23, et quod alibi non licet non credi, ibi non24 potest non videri. Quid laborat intellectus, ubi25 est magister aspectus? Et cur26 lecta vel audita sunt dubia, ubi se et visui et tactui27 tot humanae28 salutis ingerunt sacramenta? Quasi ad singulos29 quosque cunctantes dominus <N442, f. 153va> adhuc30 corporea31 utatus et dicat: Quid32 turbati estis et quare cogitationes ascenderunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes33 meos, quia ipse34 ego sum. Palpate, quia spiritus ossa35 et carnem non habet, sicut me videtis habere. Utere ergo, frater carissime, invictissimi36 catholicae fidei documentis et evangelistarum praedicatione37 sanctorum locorum38, in quibus degis39, testificationem defende. Apud te est Bethleem, in qua salutifer Davidicae40 virginis partus illuxit, quem involutum41 pannis42 inter angustias diversorii43 <P9629, f. 105vb> praesepe suscepit. Apud te est declarata ab angelis, adorata a magis et per multorum infantium mortes ab Herode quaesita salvatoris44 infantia. Apud te est, ubi pueritia eius adolevit45 et per omnia incrementa corpora46 in virum perfectum veri hominis natura profecit, non sine cibo esuritionis, non sine somno quietis, non sine fletu miserationis nec sine pavore formidinis. Unus enim atque idem est, quia et in dei forma operatus est miracula magna virtutis et in forma47 servi48 subiit saevitiam passionis. Hoc tibi ipsa crux indesinenter loquitur, hoc lapis clamat sepulcri, in quo dominus humana condicione iacuit et de quo divina potentia resurrexit, et cum ad montem Oliveti locum ascensionis49 veneraturus accedis, nonne illa vox angelico50 in tuo resultat auditu, qua elevatione51 domini stupentibus52 dicitur: Viri Galilaei, quid53 statis aspicientes54 in caelum, hic Iesus, qui assumptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. Veram igitur Christi generationem crux vera55 confirmat, quoniam ipse in nostra carne nascitur, qui in nostra carne crucifigitur, quae nullo interveniente peccato, nisi fuisset nostri generis, non potuisset esse mortalis. Ut cum56 repararet57 omnium vitam, recepit omnium causam et vim veteris cyrographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit, ut sicut58 per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes, inde in homines manente iustitia, ubi est humana suscepta natura. Nulla enim ratione extra59 enim corporis veritatem, de quo evangelista praedicationem inchoans dicit60: Liber generationis <O93, f. 131rb> Iesu Christi filii David, filii Abraham61, beati Pauli apostoli consonante doctrina, cum dicit: Quorum patres62, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnes63 deus benedictus in saecula. Itaque64 ad Timotheum: Memento65 Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum carnem. Haec autem veritas, <N442, f. 153vb> quantis et novi et veteris testamenti66 auctoritatibus declaretur, pro antiquitate sacerdotii tui67 et evidenter agnoscis68, cum fides patrum et scripta mea ad sanctae memoriae Flavianum data, quorum mentionem ipse fecisti, adiecta universalis synodi <P9629, f. 106ra> confirmatione sufficiant69. Unde prospicere oportet dilectionem tuam, ne contra redemptionis ac70 spei nostrae ineffabile sacramentum71 ullus obmurmuret. Sed si qui sunt, qui adhuc aut ignorantia72 caligant aut perversitate discordant eorum, quorum in ecclesia dei apostolica fuit et clara doctrina auctoritatibus instruantur et73 de incarnatione verbi dei et74 nos credere75, quod illi credere cognoscant, neque se extra corpus Christi, in quo commortui76 et corresuscitati sumus, sua obduratione constituant, quia nec pietas fidei nec ratio recipit sacramenti77, ut aut in sua essentia passibilis fuerit deitas aut in nostrae naturae susceptione mentita sit veritas78.

Data pridie Non. Sept. Aetio79 et Studio vv. cc. conss.

O93, f. 131rb; N442, f. 154rb; P9629, f. 106ra

1 LEO] CI EPISTOLA EIUSDEM LEONIS PAPAE AD IUVENALEM IEROLOLIMITANUM EPISCOPUM N442

2 HIEROSOLOMITANO P9629

3 episcopatus tui] episcopatui P9629; episcopatus tui korr. aus episcopatus N442

4 licuissem P9629

5 retardationem korr. aus retardationem omnibus O93

6 tuarum] tuarum temetipsum tibi fuisse materiam korr. aus tuarum N442

7 Beatitae P9629

8 condemnatio et impiissimi euticis receptio korr. aus condemnatio N442

9 etuticis P9629

10 receptio korr. aus recepto O93

11 qui P9629

12 negotio P9629

13 illud Ephesinae] illius offensione P9629

14 efensione O93; efesinę korr. aus defensione N442

15 temporum P9629

16 indulgentiae N442

17 pertinentiam O93; pertinatiam korr. aus pertinentiam N442

18 diligisti P9629; delegisti] delegisti ita korr. aus dilegisti N442

19 gaudeo korr. aus gaudio N442

20 nullus P9629

21 praedicat] praedicat immo qui ignorat ignorabitur korr. aus paredicat N442

22 cognoscendam N442

23 eruditus korr. aus eruditur P9629; eruditur N442

24 non korr. aus no P9629

25 ubi est korr. aus ubi N442

26 quur O93

27 tacui O93; tactui tot] tactui tota korr. aus tatui N442

28 mane O93; P9629

29 singulas P9629

30 adhuc] adhuc voce korr. aus adhuc N442

31 corporeaa korr. aus corporea P9629

32 qui P9629

33 pedes meos korr. aus pedes N442

34 ipse ego] ego ipse N442

35 ossa et carnem] carnem et ossa P9629; N442

36 invictissimis korr. aus invictissimi N442 N442

37 praedicationem N442

38 locorum] locorum in quibus degis korr. aus locorum in quibus N442

39 degis fehlt O93; P9629

40 diviticae O93; P9629; daviticę korr. aus diviticę

41 evolutum O93; P9629; involutum korr. aus evolutum N442

42 pannis inter korr. aus pannis N442

43 deversorii P9629

44 salvatoris korr. aus salvatoris ab N442

45 adolevit] adolevit ubi adolescentia maturavit korr. aus adolevit N442

46 corporea korr. aus corpora N442

47 forma servi korr. aus forma N442

48 servi fehlt O93; P9629

49 ascensiones O93

50 angelica N442

51 elevationem N442

52 stupendibus P9629

53 qui P9629

54 aspitiente P9629

55 vero O93

56 autem N442

57 repareret P9629

58 sicut per korr. aus sicut N442

59 extra enim] extra nostri est korr. aus extra N442

60 ait P9629

61 Abraham] abraham Et qui samaritanae mulieri protestatur quoniam salis ex iudeis est korr. aus abraam N442

62 patres] patres et korr. aus patres N442

63 omnes deus] omnia deus korr. aus omnia N442

64 Itemque korr. aus Itaque N442

65 Memento] memento inquit korr. aus memento N442

66 testamenti korr. aus testamento O93

67 tui et] tui korr. aus tui et N442

68 agnos O93; P9629

69 suffitiantur P9629

70 a P9629

71 sacramenti P9629

72 ignoratia N442

73 ut N442

74 hoc korr. aus et N442

75 credere quod illi credere korr. aus credere N442

76 cummortui P9629

77 sacramenti korr. aus sacramenta O93

78 veritas] veritas Particulam dominicae crucis cum eulogiis dilectionis vestrae veneranter accepimus korr. aus veritas N442

79 aetitio P9629

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 8.9.2005