O93,
f. 130vb; N442, f. 152vb; P9629, f. 104vb
AD
LEONEM PAPAM RAVENNII ALIORUMQUE EPISCOPORUM
GALLORUM
FIDEI EIUS, QUAM DIREXIT
AD ORIENTEM
LAUDEM
DICENTES.
Domino
vere sancto, merito in Christo beatissimo et apostolico honore
venerando papae Leoni Ravennius, Rusticus, Venerius, Constantinus,
Maximus, Armatarus,
Florus, Savinus,
Valerianus, Constantius, Nestorius, Maximus, Asclepius, item Maximus,
Ursus, Ingenulus, Iustus, Valerius, Superventor,
Chrisafius,
Fonteius, Petronius,
Hydacius,
Aetherius, Eulalius,
Eustatius,
Fraternus, Victurus,
Eugenius, Hilarus, Verus, <P9629, f. 105ra> Amandus,
Gerontius,
Proculianus, Iulianus, Helladius, Armentarus, Honoratus, Hepartius,
Anemius, Dinamius, Maximinus, Inzatius et Palladius.
Perlata
ad
nos epistola
beatitudinis vestrae, quam
ad Orientem pro catholicae fidei assertione misistis, optassemus et
statim apostolatui vestro
pro tam immenso munere
gratiarum actionem referre, nisi
vobis difficultatem, qua
in unum celeriter non potuimus convenire, vel spatia,
quibus a nobis disparati
sumus longa
terrarum vel aurarum,
quae in regionibus nostris praeter consuetudinem fuit intemperiis
attulisset. Det ergo apostolatus vester
nostrae veniam tarditati, quae non de otio aut dissimulatione, sed de
certa necessitate discendit,
quaeque a nobis, et si celeritatis gratiam abstulit, exultandi tamen
materiam auferre non potuit.
Exultavimus
itaque Christo propitio
lectis beatitudinis vestrae litteris et omni instructione patefacta
omnes intra Gallias constitutos exultare mox fecimus dolentes pariter
pro his vobiscum, catholicae fidei lumine derelicto errorum tenebras
inciderunt. Quae aposto<N442, f. 153ra>latus vestri
scripta, ita
ut symbolum fidei, quisquis redemptionis sacramenta non neglegit,
tabulis cordis ascribit
et tenaci, quo
ad confundendos
hereticorum errores paratior sit, memoriae commendavit. Multi itaque in
ea gaudentes pariter exultantes recognoverunt fidei suae sensum et ita
se semper ex
traditione paterna
tenuisse, ut vester apostolatus exposuit, iure laetantur. Nonnulli
sollicitioris
facti beatitudinis
vestrae admonitione percepta modis omnibus se gratulantur instructos
datamque sibi occasionem gaudent, quae libere ac fiducialiter
suffragante etiam apostolicae sedis auctoritate loquantur
et asserat unusquisque, quod credit.
Quis
autem apostolatui vestro pro hoc
tanto munere, quo
non solum Gallias, sed
totum mundum velut quibusdam pretiosissimis gemmis ornavit, dignas
aestimet gratias posse persolvi? Doctrinae post deum vestrae debet
fidelis, ut constanter
teneat, quod credebat; debet etiam <P9629, f. 105rb>
infidelis,
ut a perfidia sua agnita veritate discredat et apostolicae
institutionis luce
perfusus erroris sui
tenebras derelinquat magisque sequatur et credat, quod per
os vestrum dominus noster Iesus Christus de
sacramento incarnationis suae docet, quam
id teneat, quod diabolus humanae salutis et veritatis
inimicus stillat.
Optassemus
etiam ad filium vestrum gloriosissimum ac fidelissimum principem super
eandem
causam litteras dare,
quibus congratulantes fide ipsius humilitatis quoque nostrae
sollicitudinem, qua
vos in Christo
sequimur, proderemus, nisi ad nos de orientalibus nuntio perlato
fieri hoc minime necessarium putassemus. Meritis autem apostolatus
vestri prius dominus praestitit, ut heresim iam diu occulte nutritam
vestris temporibus proderet. Ad laudem enim sollicitudinis vestrae
pertinet, quod malorum error latere non potuit. Ad gloriae
fidei redundet, quod prava persuasio particeps aut non invenit aut
inventus amisit. Respiciat itaque conservando apostolatum
vestrum misericors dominus ecclesiam suam toto orbe diffusam.
Vos enim ita invigilantibus et hi, qui curam
animae suae
gerunt, sollicitiores
in fide redduntur, et hi, qui paulo
desides
sunt, tanto ad
sollicitudinem accenduntur
exemplo. Quod nos ante oculos semper habentes non desinemus domino ac
deo nostro gratias agere et pariter supplicare gratulantes, quod tantae
sanctitatis, tantae fidei tantaeque doctrinae apostolicae
sedi, unde religioni vestrae propitio
Christo fons et origo manavit, antistitem dederit, petentes etiam, ut
datum concessumque munus pontificii
vestri longissima aedificationem ecclesiarum <N442, f.
153rb>
suarum aetate custodiat. Nos autem, et si impares meritis, pari tamen
fide, si quid, quod absit, contra ecclesiam catholicam <O93, f.
131ra> profana infestatione temptetur, parati sumus confortante
domino cum beatitudine vestra pro veritate fidei animas nostras ponere
et vitam hanc auctori salutis nostrae et largitori aeternitatis
impendere.
Et
alia manu: Ora pro me, domine merito beatissime et apostolico honore
venerande papa. Rusticus episcopus apostolatum vestrum
in domino venerans saluto et, ut digneris pro me orare, supplex rogo.
Venerius te dominum
in Christo
meum,
<P9629, f.
105va> reverentissime saluto et, ut digneris pro me orare,
supplex
rogo. Constantianus episcopus beatitudinem vestram saluto. Similiter et
omnes episcopi suprascripti salutaverunt.
O93,
f. 131ra; N442, f. 153rb; P9629, f. 105va