O93,
f. 130rb; N442, f. 152va; P9629, f. 104ra
DOMINO
SANCTO ET BEATISSIMO PATRI LEONI EUSEBIUS MEDIOLANENSIS EPISCOPUS, PER
QUAM FIDEI EIUS, QUAM AD ORIENTEM DIREXERAT, ASSERTIONEM
ALIIS EPISCOPIS CONSENTIENS SUBSCRIPSIT.
Reversis
domino annuente fratribus nostris, quos ad Orientem fidei causa
sollicite provida beatitudo vestra direxerat decursisque litteras,
quas per eos tua sanctitas destinavit, omni exultatione in Christo
relevatus
sum, quod effectum
commissae sibi legationis eosdem reportasse vestra pagina designavit.
Nec mirum, quod dominus noster Iesus Christus catholicae, quam tenemus,
maiestatis suae gratiam custodiamque praestiterit, quando vos idoneos
cultus sui
assertores in apostoli
sui sede praesules collocavit, qui et recta sentire de incarnationis
dominicae sacramento <P9629, f. 104rb> et eadem
potestatis
rectius custodire.
Admonitis
ergo fratribus et coepiscopis meis habituque conventu vestrarum formam
tenuimus litterarum. Nam censens
epistola beatitudinis vestrae in sacerdotum domini concilio, quam
sanctus frater et coepiscopus noster Abundantius et compresbyter meus
Senatus detulerant agnitaque eorum narratione, sicut scripta vestra
signaverant, rerum gestarum ordine continuo requisita est recitataque
epistola, quam fidei assertione plene digestam,
ad orientem dudum sanctitas vestra transmiserat, quae ad nos ex vestra
admonitione, sancto fratre et coepiscopo nostro Ceretio mutuante
pervenit. Claruit eam plena fidei simplicitate
fulgere, prophetarum etiam assertionibus, evangelicis auctoritatibus
et apostolicae doctrinae testimoniis, nitore quodam
lucis et
veritatis splendore
radiare
omnibusque sensibus
convenire, quos beatus Ambrosius de incarnationis
dominicae mysterio suis libris sancto spiritu excitatus inseruit.
Et
quia omnia maiorum fidei nobis antiquitus traditae tota puritate
conveniunt, domine sancte et beatissime pater, placuit omnibus, quorum
subscriptio <O93, f. 130va> subter annexa
nomina poterit declarare, ut eos, qui impie de incarnationis
dominicae sacramento sentiunt, quamvis intellectus sui pravitate
catholicae fidei veritate recedentes, seipsos dignos abiectione
fecerint, suo etiam consensu, auctoritatis vestrae
praecedente sententia, damnatione
congrua
persequendos.
Litterarum ergo vestrarum forma
<N442, f. 152va> secuti modum perscriptae ordinationis
nos
servasse his
per fratrem
et coepiscopum nostrum Cyriacii
missis ostendimus. Superest,
ut annuente
domino perfectis
rebus palmam fidei et consummati certaminis coronam quiete perpetua
retinentes, hoc facturus memorabile saeculis relinquatis,
ut ab hoc exstincta se praesenti
tempore impiae sectae contumacia videatur, ut vobis
pugnatoribus
in aeternum prostrata
succumberet. Et alia manu: In columem beatitudinem tuam summa divinitas
tueatur
atque custodiat,
domine sancte beatissime pater.
<P9629,
f. 104va> Eusebius episcopus ecclesiae Mediolanensis in omnia
suprascripta consensi et subscripsi anathema dicens his, qui de
incarnationis dominicae sacramento impia senserunt. Ego Faventius
episcopus ecclesiae
Regiensis in omnia
suprascripta consensi et subscripsi
anathema dicens his, qui de incarnationis
dominicae sacramentis impia senserunt. Ego Maiorianus
episcopus ecclesiae Placentinae in omnia suprascripta
consensi
et subscripsi anathema
dicens his, qui de
incarnationis
dominicae sacramento impia
senserunt.
Ego Cyprianus
episcopus ecclesiae Brifillanae in omnia suprascripta
consensi et subscripsi anathema dicens his, qui de incarnationis
dominicae sacramento impia senserunt. Ego Quintus episcopus ecclesiae
Dertonensis
in omnia suprascripta
consensi et subscripsi anathema dicens his, qui de incarnationis
dominicae sacramento impia senserunt. Ego Crispinus episcopus ecclesiae
Ticinem in omnia suprascripta
consensi et subscripsi anathema dicens his, qui de incarnationis
dominicae sacramento impia senserunt. Floreius presbyter iussus a
praesente sancto Eulogio episcopo meo ecclesiae Epore,
quia ipse per infirmitatem subscribere
non potest, subscripsi ad omnia suprascripta consentiente
et anathema dicente his, qui de incarnationis dominicae sacramento
impia senserunt. Ego Maximus episcopus ecclesiae
Taurinatis
in omnia suprascripta
consensi et subscripsi anathema dicens his, qui de incarnationis
dominicae
sacramento impia
senserunt.
Ego Gradus presbyter
directus ab episcopo meo
Eustasio
ecclesiae
Augustanae vice ipsius in omnibus suprascripta
consensi et subscripsi anathema dicens his, qui de incarnationis
dominicae sacramento
impia senserunt. Ego
Ciriacus episcopus ecclesiae Laodensis in omnia suprascripta
consensi et subscripsi anathema dicens his, qui de incarnationis
dominicae sacramento impia senserunt. Abundantius episcopus ecclesiae
Comensis in omnia suprascripta
consensi
et pro me ac pro
absente sancto fratre meo Asinione episcopo ecclesiae Curiensis primae
Retectiae
subscripsi anathema
dicens his, qui de incarnationis dominicae sacramento impia
senserunt. Ego Pascasius episcopus ecclesiae Genuensis <N442, f.
152vb> in omnia suprascripta consensi et subscripsi
<P9629, f.
104vb> anathema dicens his, qui de incarnationis dominicae
sacramento impia senserunt. Simplicianus
episcopus ecclesiae Novariensis in omnia suprascripta consensi et
subscripsi, anathema dicens his, qui de incarnationis dominicae
sacramento impia senserunt. Ego Pastor episcopus ecclesiae Astensus in
omnia suprascripta
consensi et subscripsi
anathema dicens his, qui de incarnationis dominicae sacramento
impia senserunt. Ego
Iohannes episcopus
ecclesiae Cremonensis in omnia suprascripta consensi et subscripsi
anathema dicens his, qui de incarnationis dominicae sacramento
impia senserunt. Optationus
episcopus ecclesiae Bruxianae in omnia
suprascripta consensi et subscripsi anathema dicens his, qui de
incarnationis dominicae sacramento
impia senserunt. Ego Iustianus episcopus ecclesiae Vercellensis
in omnia suprascripta
consensi et subscripsi anathema dicens his, qui de incarnationis
dominicae sacramento
impia senserunt. Ego
Quintus episcopus ecclesiae
Albingaunensis
in omnia
suprascripta
consensi et subscripsi
anathema dicens his, qui de incarnationis dominicae sacramento
impia senserunt. <O93, f. 130vb> Ego Praestantius
episcopus
ecclesiae
Bergomatis in omnia
suprascripta
consensi et
subscripsi, anathema dicens his, qui de incarnationis dominicae
impia senserunt.
O93,
f. 130vb; N442, f. 152vb; P9629, f. 104vb