O93,
f. 129vb; N442, f. 151rb; P9629, f. 103ra
DEHINC
SEQUUNTUR DECRETA PAPAE LEONIS.
INCIPIT
EPISTOLA LEONIS PAPAE AD TEODORITUM EPISCOPUM CYRI
POST CALCIDONENSE.
Dilectissimo
fratri Teodorito episcopo Leo episcopus.
Remeantibus
ad nos fratribus et consacerdotibus nostris, quos ad sanctum concilium
sedes
beati Petri direxit,
agnovimus dilectionem tuam superno adiutorio nobiscum tam Nestorianae
impietatis quam Euticianae vesaniae
exstitisse victricem. Unde gloriamur in domino cum propheta canentes:
Adiutorium nostrum in nomine domini, qui fecit caelum et terram. Qui
nullum nos in nostris fratribus detrimentum sustinere permisit, sed
quae non
prius ministerio
definierat,
universae fraternitatis
irretractabili
firmavit
assensu,
ut vere a se prodisse
ostenderet,
quod prius a prima
omnium
fide
sede firmatum
totius christiani orbis
iudicium recepisset, ut in hoc quoque capiti membra concordent. In quo
nobis amplius accrescit gaudendi materia, dum tanto magis se perculit
inimicus, quanto etiam
in
Christi ministros
saevius insurrexit. Nam ne aliarum sedium ad eam,
quam ceteris omnium dominus instituit
praesidere, consensus assentatio videretur aut alia quaelibet subrepere
posset
adversa suspicio,
inventi prius sunt, qui de iudiciis nostris ambigerint.
Et dum nonnulli
a dissensionis
coacti auctore
ad
contradictionum bella prosiliunt, ad maius bonum, malo eius, auctore
totius bonitatis dispensante
perventum est. Dulcius
si quidem munera gratiae divinae proveniunt, quoties non sine magnis
sudoribus acquiruntur, et minus bonum videri
solet pax continuata potius
quam reddita per labores. Ipsa quoque veritas et clarius renitescit et
fortius retinetur, dum, quae prius fides docuerit,
haec postea examinatio confirmaverit.
Multum denique sacerdotalis officii meritum
splendescere,
ubi sic summopere
servatur auctoritas
ad maiorem dei gloriam
proficit
finis examinis, quando
ad hoc
<N442, f. 151va>
se accipit exserendi
fiducia, ut vincatur
adversitas, ne, quod per se probatur reprobum, silentii praeiudicio
videatur oppressum. Exulta igitur, carissime frater, in unico dei filio
victor exulta. Vicit per
nos ille pro
se, cuius carnis veritas
negabatur, vicit per
nos et pro nobis ille, cui vicimus.
<P9629, f. 103rb> Secunda est post adventum
domini haec orbi
festivitas. Redditum
saeculo
est praedone prostrato
incarnationis divinae mysterium, quod humani generis inimicus, quia
rebus ipsis auferre non poterat, calumniis obscurabat. Quin immo ab
incredulorum corde perierat immortale mysterium, quia nihil prodest
tanta salus incredulis ipsa veritate suis dicente discipulis: Qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui autem non crediderit,
condemnabitur. Sol
iustitiae subardens
per orientem
Nestorii et Euticis
nebulis impetitum
pure ab occidente
resplenduit, ubi culmen summum in apostolis
et doctoribus principaliter collocavit. Quamvis nec illic
umquam defuisset,
credendus sit, quo
confessores sibi
egregios
reservavit, ita ut, dum denuo conaretur hostis antiquus
persequendi Pharaonis impoenitens cor fidei Abrahae
semen <O93, f. 130ra> et filios
repromissionis exstinguere deo miserante languescens, si
sibi nocere nihil possit. De quo et illud omnipotens mirabilius egit,
quia et, quos
sibi socios ad
Israelitici populi caedes
sociaverat,
non cum tyrannidis
auctore
submersit, sed cum suo
populo congregavit et sicut
revera se dignum et soli sibi possibile
fons misericordiae noverat, victos
a
nobis nobiscum fecit
esse victores. Nam dum solus vere sit humani generis hostis,
spiritus falsitatis,
omnes de illo
triumphare non dubium est, quos
sibi veritas vindicavit.
Nunc prorsus illa redemptoris nostri
dicta, quia
sint divinae
auctoritatis, apparet, dum contra hostes
fidei sic
aptantur, ut de ipsis
dicta
esse
dubitare non liceat: Vos, inquit, ex patre
diabolo
estis et desideria
patris vestri vultis implere. Ille homicida fuit ab initio et in
veritate non stetit, quia veritas in eo non est. Quando loquitur
mendacium, ex suo
loquitur, quia mendax
est
pater eius.
Nihil
ergo mirandum est, quod hi, qui in veritate dei nostrae naturae
mendacium crediderunt, patri suo et circa ista concordant, quicquid
visum, quicquid auditum, quicquid denique
teste evangelio tactum
est atque
palpatum in unico dei
filio, non eius, cuius
probatum est asserentes,
sed coaeternae
et coessentialis
<P9629, f. 103va> patri
fuisse substantiae,
quasi aut divinitatis
natu<N442, f. 151vb>ra crucis ligno transfixa sit aut
inconvertibilis crescere per aetates
erat
aut
in sapientia proficere, sapientiam sempiternam vel spiritu deus, qui
spiritus est, subinde repleri potuerit.
In hoc quoque se acerba
vesania, ex quo auctore accesserit, prodit, quod, quantum in se est,
universis nocere molita est. Nam qui vos persequendo afflixit, ceteros
ad consensum
sceleris impellendo
depravavit. Sed nec nos, licet in singulis fratribus, quia membra nostra
sunt, vulnerasset,
ab speciali dolore
fecit exceptos,
quibus novam
et inauditam prius atque incredibili
audacia inferre contra suum caput est molitus iniuriam. Sed post tot
pessimas
resipiscens, non nos
etiam de suo aeternae damnationis interitu contristasset. Quam mensuram
sceleris praetermisit, cui nec hoc sufficere potuit, quod nec vivis
parcendo
nec
mortuis etiam in sanguine innocentis et catholici
sacerdotis pollutas iam pridem
abdicata
veritate atque
approbata falsitate, manus intinxit?
Et cum scriptum sit: Qui
odit fratrem suum, homicida est, ille, quod odio iam fecisse addictus
est, implevit operibus, quasi nec audisset illud, quod idem dominus
ait: Discite a me, quia mitis
sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum
enim meum suave est
et onus meum leve.
Dignus diabolici praedicator
erroris Aegyptius vastator inventus est, qui tamquam saevissimus
tyrannus ecclesiae nefandas blasphemias per violentam
seditiosorum turbam
et per cruentas
manus militum venerandis fratribus imponebat. Et cum voce nostri
redemptoris firmatum sit unum eundemque
esse homicidii
et
falsitatis auctorem, ille pariter utrumque complevit,
quasi non ut caveantur, sed ut perpetrentur, scripta sint, ad
perditionis suae cumulum trahens, quae dei
filius monuit
ad salutem. Illud
quoque surda minis aure praeteriens, quod ab eodem domino dictum est:
Ego, quod vidi apud patrem meum loquor, et vos ergo,
quod vidistis apud patrem vestrum, facietis.
Igitur dum sanctae memoriae Flavianum
vitam praesentis
saeculi moliretur
auferre, si verae vitae e luce
privavit.
Dum vos ab
ecclesiis vestris conaretur <P9629, f. 103vb> expellere,
se a christianorum collegio segregavit. Dum tradit plurimos et impellit
ad erroris
assensum,
multiplici animam suam vulnere sauciavit, solus ultra omnia
ac
pro omnibus reus,
qui causa reatus omnibus fuit. Sed licet his tua fraternitas solido
cibo firmata indigere
minime videatur memoriae,
ut, quod enim
loci est, impleamus
circa vocem dicentis apostoli: <N442, f. 152ra> Quae
extrinsecus
sunt instantia
et ad cotidianam
sollicitudo
omnium ecclesiarum.
Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis
scandalizatur et ego non uror? Hoc praecipue praesenti occasione
credimus admonendum, frater carissime, ut quotiescumque divina gratia
administrante
illos, qui foris
sunt, fonte doctrinae aut submergimus aut purgamus in ullo
ab illis. Spiritus sancti divinitas Calcedonensi concilio protulit
fidei regulis recedentes, inter utrumque, hoc est, novellae perfidiae
sermonem nostrum cum omni cautela liberemus, non iam, quod
absit, tamquam de duobus
disceptantes, sed auctoritate sua,
quae
bene definita
sunt, adstru<O93, f. 130rb>endis,
cum et in apostolicae sedis episcopis et
cetera, quae per ordinem supra posuimus continuo
agit. Sed benedictus deus noster, cuius invincibiles
veritas hereseos macula mundum te
secundum sedis apostolicae iudicia demonstravit, cui digna
retribuas
per
tot laboribus gratiam, si talem te, qualem probavimus ac probamus, pro
universalis ecclesiae defensione servaveris. Nam quod deus omnium
calumniosorum fallacias
solvit, maximam beatissimi Petri curam pro cunctis nobis agnoscimus,
qui, postquam suae sedis
iudicium in fidei definitione firmavit, nec circa cuiusquam vestrum,
qui nobiscum pro
fide
catholica laborastis,
persona reprobum videre permisit, quia nec poterat sancto
spiritu iudicante quisquam ex eis
non victor exire, quorum iam vicerat fides.
Quod
superest exhortamus, ut, quia illic nonnullas Euticiani ac Nestoriani
erroris
reliquias
cognovimus remansisse, nunc enim
sedi apostolicae
collabores.
Victoria enim, quam Christus deus noster suae donavit ecclesiae,
quamdiu in hoc mundo versamur, <P9629, f. 104ra> licet
fiduciam
maiorem tribuat, non tamen in totum sollicitudinem
praeminet, nec,
ut dormiamus,
donata est, sed
suavius laboremus.
Unde in hoc quoque tuae vigilantiae sollicitudinem volumus
adiuvari, ut tua relatione currente, quid
apud illos religionis dominica doctrina proficiat, apostolicam sedem
festines instruere, quatenus illius religionis sacerdotis in quocumque
usus exegerit,
adiuvemus. De his
quoque
in saepe
dicto concilio illicita contra venerandum Nicenorum canones
praesumptione temptata sunt, ad fratrem et coepiscopum nostrum
Antiocenae
sedis praesulem
scripsimus adicientes et illud, quod nobis propter improbitatem
monachorum
quorundam religionis
vestrae verbo mandasti per vicarios nostros et hoc specialiter
statuentes, ut praeter domini sacerdotes nullus audeat praedicare seu
monachus sive ille laicus, qui cuiuslibet scientiae nomine glorietur.
<N442, f. 152rb> Quas
tamen litteras pro utilitate universalis ecclesiae per
praedictum fratrem et coepiscopum nostrum maxime
ad omnium volumus pervenire notitiam et ob hoc hic voluimus exemplar
adiacere,
quia
praedicto fratri
et coepiscopo nostro
iniunximus, non dubitamus implenda.
Et
alia manu: Deus te incolumem custodiat, frater
carissime.
Dat.
IIII Id. Iun. Opilione v. c. cons.
O93,
f. 130rb; N442, f. 152rb; P9629, f. 104ra