O93, f. 128vb; V630, f. 220va; N442, f. 137vb;
P9629, f.
101va
INCIPIUNT DECRETA SIXTI PAPAE.
Sixtus episcopus omnibus orientalibus episcopis in
domino
salutem.
Gratias vestrae referimus sanctitati,
<N442, f. 138ra> quod in tribulatione et persecutione
nostra nos
visitare misistis et causae nostrae finem bonum scire et esse optastis
precibusque, quibus deum exorastis, ut mihi in tribulatione <O93, f. 129ra> succurreret mea meque
adiuvaret et ab aemulis tribulantibus et persequentibus me liberaret. O
quam bona est caritas, quae absentes per imaginem praesentes sibimet
ipsis exhibet per amorem, divisa quoque unit, confusa ordinat, inaequalia sociat,
imperfecta
confirmat. Quam recte praedicator, egregius apostolus videlicet Paulus, vinculum perfectionis vocat,
quoniam
virtutes quidem ceterae perfectionem generant, sed tamen eas caritas
ita ligat, ut ab amantis mente dissolvi iam nequeant. <P9629, f.
101vb> Hac quoque virtute, fratres, plenos vos spiritus sancti gratia
esse
repperio, dum solaciari mihi in meis anxietatibus sentio. Nec mirum,
karissimi, si me persequuntur aemuli mei, cum caput nostrum,
quod est
Christus, olim aemuli sanctae dei ecclesiae servorumque eius sint
persecuti.
Unde et ipsa per se veritas dicit: Si patrem familias Beelzebub
vocaverunt, quanto magis domesticos eius. Quae iterum dicit: Si de hoc
mundo essetis, mundus, quod suum erat, diligeret. Sed quia de hoc
mun<V630, f. 220va>do non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos
mundus.
Haec, fratres, cum et nos sciamus et aliis nosse praedicamus vosque ea perfecte scire non dubitemus, propter insidiantium
vituperationes aut accusationes vel propter laudantium
opiniones nec ad dexteram nec ad sinistram declinare
debemus, sed
inter verba laudantium sive vituperantium ad mentem semper recurrendum
est, et si in
ea non invenitur bonum, quod de nobis dicitur, magnam tristitiam
generare debet. Et rursum si in ea non invenitur malum,
quod de
nobis <N 442, f. 138rb> homines loquuntur, in magna
debemus
laetitia prosilire. Quid enim, si omnes laudant, et conscientia nos liberos demonstret, habemus Paulum dicentem: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Iob
quoque dicit:
Ecce in caelo testis meus. Si ergo est nobis testis in caelo, testis in corde,
dimittamus
stultos foris loqui, quod volunt. Quid enim aliud detrahentes faciunt,
nisi in pulverem sufflant atque in oculos suos
terram
exercitant, ut, unde plus detractionis perflant, inde magis
nihil
veritatis videant. Vocandi tamen sunt etiam ipsi et tranquille admonendi eisque satisfieri
modis omnibus
debet scientes, quod de Iudaeis veritas dicit: Ne forte scandalizemus
eos. Si autem satisfieri sibi ex veritate noluerint, habes consolationem, quam in evangelio aspicias, quia cum domino
dictum
fuisset, scis, quia audito hoc verbo scandalizati sunt, respondit: Sinite
illos, caeci
sunt duces caecorum. Paulus quoque apostolus admonet dicens: Si fieri
potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes,
dicturus cum omnibus pacem habeamus, hoc difficile esse perspexit, praemisit: si fieri potest, et subiunxit:
quod potest fieri, cum dicit, quod est ex vobis, quia, si nos in mente caritatem erga odientes
servare
cupimus, et si illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus.
Quod ergo mandastis, ut scriberem vobis,
qualiter instans iurgium contra me <P9629, f.
102ra> suscitatum
sit, vel a quo, ut vestro adminiculo pelleretur et causa mea firmaretur,
scitote
me criminari a quodam Basso et iniuste persequi. Quod audiens Valentinianus augustus nostra <N442, f. 138va>
auctoritate
synodum congregari iussit et facto concilio cum magna examinatione satisfaciens
omnibus,
licet evadere aliter satis potuissem, suspicionem tamen fugiens coram
omnibus me purgavi, me scilicet a suspicione et aemulatione
liberans, sed
non aliis, qui noluerint aut sponte hoc <V630, f. 221ra>
non
elegerint faciendum formam exemplumque dans, cum scriptum sit: Si quis crimen obicere
voluerit, scribat se prius
probaturum. Et alibi:
Criminationes adversum doctorem nemo suscipiat.
Et iterum: Si quis episcopus, presbyter aut diaconus vel quilibet
clerici apud episcopum a qualibet persona fuerint
accusati,
quicumque fuerit, sive ille sublimis vir honoris, sive ullius alterius
generis persona, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda
probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, intellegat se
iacturam infamiae sustinere et sub magna excommunicatione exilio deportari.
Ista omnia
postposui non aliis, ut paulo superius praelibatum est, exemplum dando, sed me a praefata infamia et suspicione liberando.
Condemnatus est autem memoratus Bassus a iam
dicta synodo
ita tamen, ut in ul<O93, f. 129rb>tima die viaticum ei non denegetur propter humilitatem
pietatis
ecclesiae. Valentinianus quoque antedictus imperator scripto eum
condemnavit cum
augusta matre Placidia et omnia praedia facultatum eius futuris de talibus dans hominibus formam ita faciendi ecclesiae catholicae sociavit. Saepedictus ergo Bassus nutu divino non multo post
moritur. Cuius
corpus, licet dignum non esset <N442, f. 138vb>
sepulturae,
propter misericordiam tamen sepelivi eum in cubiculo parentum eius. Et quamquam ipse erga me stulte et imprudenter egisset, ego vero misericorditer circa eum egi
cogitans
illud, quod dominus in evangelio loquitur dicens: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum nec pater vester
caelestis
dimittet vobis peccata vestra. Et in ipsa dominica oratione, quam salvator noster
discipulos
suos orare docuit, cotidie supplicando domino dicimus: Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et multa
talia et his similia. His ita de me peractis, quia contra voluntatem omnium episcoporum, qui
nobiscum
erant, propter humilitatem sensus mei nullus compulsus iudicio aut vi passus, sed sponte haec eligens non formam, ut iam dictum est,
aliis dando,
sed me purificando feci, in aliis tamen episcopis competens adhibenda
est de talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil possit, sed
segnius pernicies reatu non legitimae curationis
involvat
pariter sauciatos et medentes.
Ob id ergo statuentes decernimus, ut hi, qui non sunt bonae conversationis, et quorum
vita est
accusabilis, vel quorum fi<V630, f. 221rb>des,
vita et libertas nescitur, non possint domini sacerdotes accusare, nec
viles personae ad accusationem eorum admittantur. Similiter hi, qui in aliquibus criminibus irretiti sunt vel qui sunt suspiciosi, vocem adversus
maiores
natu non habeant accusandi, quia suspiciosa vox et inimica veritatem
solet opprimere. Peregrina vero iudicia salva in omnibus apostolica auctoritate
generali
sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicetur,
qui
provinciales <N442, f. 139ra>
et a se
electos debet habere iudices, nisi fuerit appellatum. <P9629, f.
102rb> Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur
criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia episcopis,
quia non oportet accusatum aliubi quam in foro suo audiri. Si quis vero iudicem adversum sibi senserit, vocem
appellationis
exhibeat. Appellantem autem non debet afflictio ulla aut detentionis
iniuriare custodia, sed liceat appellatori vitiatam
causam
appellationis remedio sublevare. Liceat etiam in causis criminalibus
appellare, nec appellandi vox denegetur ei, quem in supplicio sententia destinarit. Pulsatus ante suum iudicem causam dicat et non ante suum
iudicem
pulsatus, si voluerit, taceat, et ut pulsatis , quoties appellaverint, induciae
dentur. Si quis ergo iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convicium non est pro accusatione habendum,
sed
permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se
probaturum esse fateatur, ut, si fortasse resipiscens,
quae pro iracundia dixit, iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. Omnis ergo,
qui crimen
obicit, scribat se probaturum. Revera ibi semper causa agatur, ubi
crimen admittitur, et qui non probaverit, quod obiecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur. Placuit etiam, ut,
si
episcopus accusatus appellaverit apostolicam sedem, id statuendum,
quod
eiusdem sedis pontifex censuerit. Haec
tamen omnino in
sacerdotum causa forma servetur, ne quemquam sententia non a suo iudice dicta constringat. Occurrere quoque quisque fidelium ruinis debet
oppressorum et
miserorum <N442, f. 139rb>
subsidio, quo valeant ex relevatione alienae vindictae a se dei removere vindictam.
Libat enim
domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa. Unde scriptum est: Frater fratrem
adiuvans
exaltabitur.
Ecclesia enim dei <V630, f. 221va> sine macula
et ruga debet exsistere, et ideo non oportet eam a quibusdam
conculcare aut maculare, quia scriptum est: Una est columba mea,
perfecta mea. Hinc iterum dominus ad Moysen ait: Est locus penes me et
stabis super terram. Quis est locus, qui non sit domini, dum
cuncta in ipso,
per quem creata sunt, continentur? Sed tamen locus apud eum videlicet sanctae ecclesiae unitas est, in qua
supra
petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur. Vos quoque et omnes fratres nostros <O93, f. 129va>
ecclesiam Christi
sanguine redemptam regentibus monemus, ut omnes a
praecipitio, in quo fratres et domini pastores detrahendo
et
persequendo verbis et factis labuntur, laqueis, quibus potestis, retentetis, et labi eos in
ima non
permittatis, quia scriptum est: Ira viri iustitiam dei non operatur. Hinc rursum dicitur: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram. Haec autem vos
auctore
deo omnia servare non ambigo, sed occasione admonitionis exorta bonis vestris desideriis et operibus me
furtive
subiungo, ut, quod non admoniti facitis, quando vobis et admonens
additur, iam non soli faciatis.
Quapropter, fratres, oportet vos et omnes
fideles
diligere invicem et non detrahere aut accusare alterutrum. Scriptum est
enim: Dilige proximum, et coniungere fidem cum illo. Quod si denudaveris absconsa
illius, non
persequeris post eum. Sicut enim homo, qui perdit amicum suum, sic qui
perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua,
<P9629, f. 102va> sic dereliquisti <N442, f. 139va> proximum tuum
et non eum capies,
non illum sequaris, quoniam longe abest. Effugit enim quasi caprea de
laqueo, quoniam vulnerata est anima eius, ultra eum non poteris
colligare, et maledicta est concordatio. Denudare
autem amici mysteria disperatio est animae infidelis. Annuens oculo fabricat
iniqua, et
nemo eum abiciet. In
conspectu oculorum
tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur.
Novissime
autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Multa
audivi et non coaequavi ei, et dominus odiet illum.
Qui in altum mittit lapidem, super caput eius
cadit, et
plaga dolosi dividet vulnera. Qui fodit foveam, decidet in
illam, et
qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et qui laqueum alio ponit,
peribit in illo. Facienti nequissimum <V630, f. 221vb>
consilium
super ipsum devolvitur et non agnoscet, unde adveniet illi. Laqueo peribunt, qui oblectantur casu iustorum. Dolor autem consumet illos, antequam
moriantur. Ira et furor utraque exsecrabilia et vir peccator continens
erit illorum. Qui vindicari vult, a deo inveniet vindictam, et peccata
illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et
tunc
deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a deo quaerit medelam? In hominem
similem sibi
non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur altissimum? Ipse dum caro sit, servat iram et propitiationem
petit a deo?
Quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum et desine
inimicari. Tabitudo enim
et mors imminent in mandatis. Memorare timorem dei et
non
irascaris proximo. Memorare testamenti altissimi et despice ignorantiam proximi. Abstine
te a lite, <N442, f. 139vb> et minues peccata. Homo enim iracundus incendit litem, et vir
peccator
turbabit amicos et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. Secundum enim ligna silvae, sic
ignis
exardescit, et secundum virtutem hominis iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.
Certamen
festinatum incendet ignem, et lis festinans effundet sanguinem, et lingua testificans adducet mortem. Si sufflaveris,
quasi ignis
exardebit, et si exspueris super illam, exstinguetur, et utraque ex ore proficiscuntur. Susurro et
bilinguis
maledictus, multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem.
Civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit, virtutes populorum concidit et gentes fortes
dissolvit.
Lingua tertia mulieres viritas eiecit, et privavit illas de laboribus suis.
Qui
respicit illam, non habebit requiem, nec habitavit cum requie. Flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuit ossa.
Multi
ceciderunt in ore gladii, sed non sic, quomodo qui interierunt per linguam suam. Beatus,
qui tectus est <P9629, f. 102vb> a lingua nequam, et qui
in
iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit
iugum eius et
vinculis illius non est ligatus. Iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est.
Mors illius
mors nequissima et utilis potius inferus quam illa. Perseverantia illius non permane<V630,
f.
222ra>bit, sed obtinebit vias iniustorum, et flamma sua non
comburet
iustos. Qui derelinquunt deum, incidunt in illam, et exardescet in illis et non
exstinguetur, et
immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet illos.
Sepi
aures tuas spinis, et noli audire <O93, f. 129vb> linguam
nequam,
et ori tuo facito ostia et seras auribus tuis,
<N442, f.
140ra> aurum tuum et argentum confla, et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos, et attende, ne forte labaris
in lingua
tua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus
tuus insanabilis in mortem. Ista caveant omnes et cohibeant linguas a
malo et labia eorum, ne loquantur dolum.
De cetero, karissimi, confortamini in domino et
in
potentia virtutis eius. Induite vos arma dei, ut possitis stare adversus insidias
diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem,
sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores
tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. Propterea accipite arma dei, ut possitis resistere in die malo et in
omnibus
perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate et
induti lorica iustitiae et calciati pedes in praeparatione
evangelii
pacis in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela
nequissimi ignea exstinguere. Et
galeam
salutis assumite et gladium spiritus, quod est verbum dei. Haec, fratres, vobis scripsimus, generaliter omnibus notum
fieri
volumus, ut, quae ceteros tangunt, omnibus nota fiant.
Omnipotens deus vos et reliquos fratres nostros
ubique
consistentibus
protegat usque in finem, qui cunctum mundum est dignatus redimere Iesus
Christus dominus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.
Data Kal. April. Valentiniano et Florentio vv.
cc. conss.
FINIUNT EPISTOLAE DECRETORUM CAELES<P9629, f.
103ra>TINI
ET SIXTI.
O93, f. 129vb; V630, f. 222ra; N442, f. 140ra;
P9629, f.
103ra