[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an den Bischof von Aquileia

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an Kaiser Theodosius

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an Bischof Iulianus

O93, f. 134ra; N442, f. 142va; P9629, f. 109vb

INCIPIT1 EPISTOLA LEONIS PAPAE AD IULIANUM EPISCOPUM2.

Licet3 4 per eos5, quos ab urbe direximus plenissimas ad fratrem6 Flavianum litteras miserimus contra nimiae impietatis7 errorem, tamen quia per filium8 nostrum Basilium diaconum scripta9 tuae dilectionis accepimus10, quae multum11 nobis catholici sensus fervore placuerunt, etiam hanc paginam, quae illis epistolis consonaret adiecimus12, ut unanimiter13 atque constanter his, qui evangelium Christi corrumpere14 cupiunt15, resistatis, quoniam sancti spiritus in nobis atque in vobis una est eruditio atque eadem16 doctrina, quam, qui17 non recipit18, nec19 membrum corporis Christi20 nec21 potest eo capite gloriari, in quo naturam suam asserit non habere22. Quid autem prodest imprudentissimo23 seni Nestorianae24 hereseos nomine eorum lacerare opinionem, <N442, f. 142vb> quorum piissimam convellere non potest fidem, cum, quantum Nestorius a veritate discessit deitatem verbi ab25 assumpti26 hominis substantia separando, tantum a recto tramite etiam iste discedat27, qui unigenitum dei sic de utero beatae virginis praedicat natum, ut humani quidem corporis speciem gesserit, sed humanae carnis veritas verbo unita non fuerit? De quo prodigio falsitatis, quis non videat28, quae opinionum monstra nascantur29? Negato30 enim mediatoris dei et hominum homine31 32 Iesu Christo33 necesse est, ut multis impietatibus impleatur eumque aut Apollinaris sibi vindicet aut Valentianus34 usurpet aut Manichaeus obtineat, quorum nullus in Christo humanae carnis credidit veritatem. Qua35 utique non recepta non solum, quod secundum carnem atque animam rationalem, qui erat in forma dei, manens idem in forma servi homo natus36 denegatur, sed etiam, quod crucifixus est et mortuus ac sepultus, quodque die tertio resurrexit37 et quod ad dexteram patris38 sedens ad iudicandos vivos et mortuos in39 corpore erit40 venturus, in quo est iudicatus, abnuitur, quia haec redemptionis nostrae sacramenta vacuantur, si Christus veram veri hominis totamque naturam suscepisse non41 creditur. An quia manifesta erant42 signa divina, falsa dicantur43 documenta corporea ac testimonio44 utriusque naturae valebunt45, ut creator intellegatur, non valebunt, ut creatura46 salvetur. Quod deitatis47 est, caro non48 minuit, quod carnis est, deitas non peremit. <P9629, f. 110ra> Idem enim et sempiternus ex patre et temporalis ex matre, in sua virtute inviolabilis49, in nostra infirmitate passibilis. In deitate trinitatis50 cum patre et cum spiritu sancto unius eiusdemque naturae, cum51 in susceptione aut52 hominis non unius substantiae, sed unius eiusdemque personae, ut idem esset dives in paupertate, omnipotens in abiectione, impassibilis in supplicio, immortalis in morte. Nec enim verbum aut in carnem53 aut in animam alio54 sui patre conversum est, cum simplex et incommutabilis55 natura deitatis tota in sua sit semper essentia nec damnum sui recipiens nec augmentum, et si56 assumptam57 naturam beatificans ut glorificata58 in glorificante permaneat. Cur autem inconveniens aut impossibile videatur aut59 verbum aut60 caro atque anima unus61 Iesus62 Christus et unus dei hominisque sit filius et63 caro et anima atque64 dissimilium naturarum sunt, unam faciunt, etiam65 si verbi incarnationem personam, cum multo facilius66 sit, ut hanc unitatem sui atque hominis deitatis praestet potestas, quam ut eam67 in substantiis suis obtineat solius humanitatis infirmitas68. Nec verbum igitur in carnem in69 eo verbum caro mutata est, sed utrumque70 in uno manet et unus in utroque est, non diversitate divisus, non permixtione confusus, <N442, f. 143ra> nec alter71 ex patre, alter72 ex matre, sed idem <O93, f. 134rb> aliter73 ex patre ante omnia principium, aliter74 de matre in fine saeculorum, ut esset mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, in quo inhabitaret plenitudo divinitatis corporaliter, quia75 assumpti non assumentis provectio est, quod76 deus illum exaltavit et donavit77 illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus78 in gloria est dei patris.

Quod79 vero Eutices in episcopali iudicio ausus est dicere, ante incarnationem duas in Christo fuisse naturas, post incarnationem autem unam, necessarium fuerat, ut ad reddendam rationem professione80 suae81 crebris atque sollicitis iudicum82 interrogationibns urgueretur, ne tamquam inane aliquid praeterfluerit83, quod nonnisi de hausto venenatorum84 dogmatum apparebat effusum. Arbitror enim talia loquentem hoc habere persuasum, quod anima, quam salvator assumpsit, prius in caelis sit commorata, quam de Maria virgine nasceretur eamque sibi verbum in utero copularet85. Sed hoc catholicae mentes auresque non tolerent86, quia nihil secum dominus de caelo veniens nostrae condicionis exhibuit nec animam enim, quae87 anterior exstitisset, nec carnem, quae non materni88 corporis esset, accepit. Natura quippe nostra non sic assumpta est, ut prius creata post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Unde quod in Origine merito damnatum89, qui90 animarum, antequam corporibus insererentur, non solum vitas, sed et diversas fuisse asseruit actiones, necesse est, ut etiam in isto, nisi maluerit sententiam abdicare, plectatur. Nativitas enim domini secundum carnem, quamvis habeat quaedam propria, quibus humanae91 condicionis initia transcendant, sive quod solus ab inviolata virgine sine concupiscentia est carnis conceptus et natus, sive92 quo93 ita94 visceribus matris est editus, ut fecunditas pareret et virginitas permaneret, non alterius tamen <P9629, f. 110rb> naturae erat eius caro quam nostrae, nec alio illi quam ceteris hominibus animae95 inspirata principio, quae excelleret non diversitate generis, sed sublimitate96 virtutis. Nihil enim carnis suae habebat adversum, nec discordia desideriorum gignebat compugnantia voluntatum97. Sensus corpore vigebant sine lege peccati et veritas affectionum sub moderamine deitatis et mentis, nec temptabatur illecebris, nec cedebat iniuriis. Verus homo vero98 unitus99 deo, nec secundum exsistentem prius anima100 <N442, f. 143rb> deductus e101 caelo nec secundum carnem creatus ex nihilo, eandem gerens in verbi deitate102 personam et tenens communem103 nobiscum in corpore animaque naturam. Non enim esset dei hominumque mediator, nisi idem104 deus idemque homo in utroque et unus esset et verus. Incitat quidem nos ad latitudinem disserendi materiae magnitudo, sed apud eruditionem tuam non est copia105 laborandum, praesertim cum iam per nostros106 ad fratrem107 Flavianum sufficientes litteras108 miserimus ad confirmandos animos non solum sacerdotum sed etiam laicorum. Praestabit109, ut credimus, misericordia dei, ut absque cuiusquam animae detrimento possint110 adversum diaboli111 dolos et sana defendi et vulnerata curari.

EXPLICIT112 EPISTOLA AD IULIANUM EPISCOPUM. DATA ID. IUN. ASTURIO113 ET PROTOGENE VV. CC. CONSS.

O93, f. 134rb; N442, f. 143rb; P9629, f. 110rb

1 LXXVII N442

2 EPISCOPUM] EPISCOPUM CONTRA EUTICENĘ IMPIETATIS ERROREM N442

3 Licet] Dilectissimo fratri iuliano episcopo leo episcopus Licet N442

4 Licet per korr. aus Licet P9629

5 nos O93; P9629

6 fratrum O93

7 impietatis korr. aus impietates O93

8 fidelem P9629

9 scriptum P9629

10 accipimus O93

11 multam P9629

12 adiecimus korr. aus adgecimus O93

13 unianimiter O93; P9629

14 coram O93; corrumpere] corrumpere coram P9629; corrumpere korr. aus corrumpere coram N442

15 corrucupiunt O93

16 eadem korr. aus eademque O93

17 quisque O93; P9629

18 receperit N442

19 nostrae O93; P9629

20 Christi] christi esse N442

21 nec potest] potest nec N442

22 haberi korr. aus habere N442

23 improventissimo O93; P9629

24 nestoriam O93

25 ad P9629

26 assumpti korr. aus assump O93

27 discedat korr. aus disdat O93

28 videat quae korr. aus videat O93

29 nascatur O93; P9629

30 Negatur N442

31 homine korr. aus hominis O93

32 homine Iesu Christo] hominis iesu christi N442

33 christo korr. aus christi O93

34 valentinianus P9629; valentinus N442

35 Quae O93; P9629

36 natus] natus est korr. aus natus N442

37 resurrexerit P9629

38 patris sedens korr. aus patris O93

39 in] in eo korr. aus in N442

40 sit N442

41 nostri O93; P9629

42 erat P9629

43 dicentur P9629; N442

44 testimonia N442

45 valebunt, ut creator intellegatur, non valebunt korr. aus valebunt N442

46 creator O93; P9629; creatura korr. aus creatu N442

47 deitatis est, caro non minuit, quod carnis est, deitas korr. aus deitatis N442

48 non fehlt P9629

49 inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis korr. aus inviolabilis N442

50 trinitatis cum patre et cum spiritu sancto unius eiusdemque nature korr. aus trinitatis O93

51 cum fehlt N442

52 autem P9629; N442

53 carnem aut in animam] carne aut in anima N442

54 aliqua N442

55 incommutabilis korr. aus inammutabilis O93

56 sic P9629; N442

57 assumptam naturam] adsumpta natura O93

58 glorificata korr. aus glorificato P9629

59 ut korr. aus aut N442

60 et korr. aus aut N442

61 unus korr. aus nus P9629

62 Iesus Christus] christus iesus P9629

63 si N442

64 quę N442

65 etiam si verbi incarnationem] etiam sine verbi incarnatione korr. aus etiam verbi incarnationem N442

66 fascilius korr. aus facilius N442

67 eum P9629

68 infirmitatis O93

69 in eo] nec in N442

70 utrumque in uno korr. aus utrumque P9629

71 aliter P9629

72 aliter P9629

73 alter P9629

74 alter P9629

75 Quia korr. aus Qui N442

76 quod deus korr. aus quod P9629

77 donavit korr. aus dedit P9629

78 Iesus] iesus christus N442

79 Quod vero] In eo vero quod korr. aus In eo vero N442

80 professionis N442

81 sua P9629

82 iuditium P9629; iudicum korr. aus iudicium N442

83 praeterflueret P9629; preterflueret korr. aus preterfluerit N442

84 venatorum P9629

85 copularit korr. aus copularet N442

86 tolerarent N442

87 quae] quae ante O93

88 materni korr. aus maternae O93

89 damnatum] damnatum est P9629; N442

90 quia P9629

91 humanae] humana et P9629

92 sine O93; P9629

93 quu korr. aus quod O93; qua P9629; quod korr. aus quo N442

94 die P9629; ita] ita e korr. aus ita N442

95 animae] anima est korr. aus anima N442

96 subtilitate O93; P9629; sublimitate korr. aus subtilitate N442

97 voluptatum P9629; N442

98 vero korr. aus uro O93

99 unitus] unitus est korr. aus unitus N442

100 animam N442

101 a P9629; e korr. aus de N442

102 ditate P9629

103 communionem P9629

104 idem korr. aus eidem O93; eidem P9629

105 caput P9629

106 nostros] nostra es P9629

107 fratrem korr. aus fratrum O93

108 interas P9629

109 Prestabit korr. aus Prestavit O93

110 possint korr. aus possunt O93

111 diaboli dolos] diabolos P9629

112 EXPLICIT EPISTOLA AD IULIANUM EPISCOPUM fehlt N442

113 asterio N442

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 10.9.2005