[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Bischof Iulianus

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an das Konzil von Chalkedon

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an Kaiser Theodosius

O93, f. 134rb; N442, f. 143rb; P9629, f. 110rb

INCIPIT1 EPISTOLA2 LEONIS PAPAE AD THEODOSIUM AUGUSTUM3.

Caesari Theodosio religiosissimo et piissimo augusto Leo papa ecclesiae catholicae urbis Romae.

Quantum rebus humanis consulere providentia4 divina dignetur, sollicitudo clementiae vestrae spiritu dei incitata5 demonstrat, quae6 in catholica ecclesia nihil impacatum7, nihil vult esse diversum, quoniam fides, quae non nisi una est, in nullo potest sui esse dissimilis. Unde licet Eutices, quantum gestorum episcopalium ordo patefecit8, imperite atque imprudenter errore detectus sit, debueritque9 a sua merito reprobabili persuasione discedere10, quoniam tamen pietas vestra, quae in honore dei religiosissime11 <O93, f. 134va> catholicam diligit veritatem, apud Ephesum constituit synodale12 concilium13, ut imperitus14, quam15 nimis caligat, innotescat, fratres meos Iulianum16 episcopum et Renatum presbyterum et filium meum Hilarum17 diaconum18 misi, qui19 ad vicem praesentiae meae pro negotii qualitate sufficerent, et qui eum secum deferrent iustitiae ac benignitatis20 affectum, ut, quia dubitari non potest, quae sit christianae21 confessionis integritas, et totius erroris pravitas22 damnaretur; et si resipiscens, qui deviaverat, pro venia supplicaret23, sacerdotalis24 ei benevolentia subveniret. Cum in libello suo, quem ad nos misit, hoc saltim sibi ad promerendam veniam reservavit, ut correcturum se esse promitteret, quicquid25 sententia de his, quae male senserat, improbasset. Quid autem catholica ecclesia universaliter de sacramento dominicae incarnationis credat et doceat, ad fratrem et coepiscopum meum Flavianum plenius continent scripta, quae misi.

<P9629, f. 110va> Data Id. Iun. Asterio et Protogene26 conss.

O93, f. 134va; N442, f. 143rb; P9629, f. 110va

1 LXXVIII N442

2 EPISTOLA] EPISTOLA EIUSDEM N442

3 AUGUSTUM] AUGUSTUM DE LEGATIS QUOS VICE SUA DESTINAVIT AD SYNODUM EPHESINAM PRO ERRORIBUS EUTICETIS COLLECTAM N442

4 providentia korr. aus providenti O93

5 incitata korr. aus in civitate O93; intitatu P9629

6 quae] que ei P9629

7 impacatum] in peccatum P9629

8 patefecit korr. aus patefeciat O93

9 debueriatque P9629

10 am Rande vel decere P9629

11 religiosissime korr. aus religisissime P9629

12 synodali P9629; N442

13 concilium korr. aus consilium O93

14 imperitur P9629; imperitus] imperitus eni ea N442

15 quam] in qua N442

16 Iulium korr. aus Iulianum N442

17 helarum korr. aus hilarum N442

18 diaconun P9629

19 qui fehlt P9629

20 benignitatis korr. aus benignitate O93

21 christianae korr. aus christianae religionis O93; N442

22 pravitas korr. aus pavitas P9629

23 supplicaret korr. aus supplicet O93; supplicarit N442

24 sacerdotalis korr. aus sacedotalis P9629

25 quicquid korr. aus quicquid nam O93

26 PROTEGENE P9629; Protogene] protogene vv. cc. N442

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 15.9.2005