[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Kaiser Theodosius

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an Bischof Anatholius von Konstantinopel

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an das Konzil von Chalkedon

O93, f. 134va; N442, f. 154ra; P9629, f. 110va

Omnem1 2 quidem fraternitatem3 nosse non ambigo definitiones4 sanctae synodi, quae ob firmationem5 fidei in Calcedonense6 civitate celebrata est, toto corde me fuisse complexum, quia nulla sinebat ratio, ut, qui unitatem catholicae fidei dolebam ab hereticis fuisse turbatam non exultanter7 in integrum redisse gauderem. Hoc autem non solum ex ipso beatissimae consensionis effectu, sed etiam ex epistolis meis, quas post reditum meorum ad Constantinopolitanae urbis antistitem dedi, <N442, f. 154rb> potuissetis agnoscere, si vobis responsionem sedis apostolicae manifestare voluisset. Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur, utrum, quae in synodo8 Calcidonensi9 per unanimitatem vestram de fide statuta sunt, et10 probem et11 ad omnes fratres et coepiscopos nostros, qui praedicto concilio12 interfuerunt, scripta direxi, quae gloriosissimus et clementissimus princeps, sicut poposci, in notitiam vestram mittere pro catholicae fidei amore13 dignabitur, ut et fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant me non solum per fratres, qui vicem meam exsecuti14 sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium propriam vobis in15 his, cum se sententiam in sola videlicet fidei causa, quod saepe dicendum est, propter quam generale concilium et ex praecepto christianorum principum et ex consensu apostolicae sedis placuit congregari, ut damnatis hereticis, qui, si corrigi noluissent, nulla penitus resideret16 de vera domini nostri Iesu Christi incarnatione dubitatio. Unde si quis umquam ausus fuerit vel Nestorii17 perfidiam tueri vel Euticetis18 ac Dioscori impium dogma defendere, a catholicorum communione resecetur, nec habeat eius corporis participationem, cuius abnegat veritatem19, fratres carissimi.

De custodiendis quoque sanctorum patrum statutis20, quae in synodo Nicena21 inviolabilibus22 sunt fixa decretis observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut iura ecclesiarum, sicut ab illis23 CCCXVIII patribus divinitus inspirata sunt, ordinata24 permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum25 aliquis quaerat augmentum. Quantumlibet enim exortis assentationibus26 se instruat vanitatis elatio et appetitos27 suos conciliorum aestimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit, quicquid a praedictorum patrum canonibus discreparet28, quorum regulis apostolica sedes29, quam reverenter utatur scriptorum meorum, quibus Constantinopolitani30 antistitis31 conatus repuli, poterit sanctitas vestra lectione cognoscere32 me auxiliante deo33 nostro34 catholicae fidei et paternarum35 constitutionum36 esse custodem.

Data XII Kal. April. Opilione37 v. c. cons.

O93, f. 134v; N442, f. 154rb; P9629, f. 110va

1 CIII EPISTOLA EIUSDEM LEONIS PAPĘ AD EPISCOPOS QUI IN SANCTA SYNODO CALCEDONENSE CONGREGATI FUERUNT DIRECTA. Leo episcopus sanctae synodo apud calcedonam habitae Omnem N442

2 Omne O93

3 fraternitatem] fraternitatem vestram N442

4 definitione P9629; definitionem N442

5 confirmationem N442

6 calcidonensis O93; P9629

7 exultant P9629

8 synodi O93; P9629

9 calcedonense N442

10 et probem] approbem N442

11 haec N442

12 consilio O93

13 amore fehlt P9629

14 exsequti P9629

15 in his cum se] inisse cum N442

16 resideret korr. aus residerent P9629

17 nestori P9629

18 eutices O93; P9629

19 veritatem fratres karissimi korr. aus veritatem P9629

20 stutis P9629

21 niceni O93; P9629

22 ūviolabilibus P9629

23 illis korr. aus allis O93

24 ordinato P9629

25 suam O93; P9629

26 asententionibus P9629

27 appetitus N442

28 discrepaverit N442

29 sedis O93

30 constantinopolitana O93

31 antistites P9629

32 cognoscere me] cognoscerem O93; P9629

33 domino P9629

34 nostro] nostro et P9629; N442

35 peternorum O93

36 constitutionum korr. aus constitutionem P9629

37 OPOLIONE P9629

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 15.9.2005