Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Leo I. an die afrikanischen Bischöfe
P9629,
f. 136va; V630, f. 249va; N442, f. 170rb; W411, f. 278v; V1341, f. 168va
EIUSDEM
LEONIS
AD AFRICANOS
EPISCOPOS.
I
Ne illicitatae
personae ad episcopatum
provehantur.
II
De Donato Novatianorum episcopo et de Maximo ex Donatistis.
<N442,
f. 170va> III De Aggaro
et
Tiberiano,
qui ex laicis fuerant
ordinati.
IIII
De virginibus sacris,
qui
vim barbaricam pertulerunt.
V
De statutis canonum conservandis.
<V630,
f. 249vb> I
Leo episcopus
universis episcopis
per Africam
constitutis in domino
salutem.
Cum
de ordinationibus sacerdotum quaedam apud <P9629, f.
136vb> vos
illicite
usurpata crebrior
ad
nos fama
narraret, ratio
pietatis exegit,
ut pro sollicitudine
quam universae
ecclesiae ex divina institutione dependimus, rerum
fidem studeremus
agnoscere,
vicem curae nostrae proficiscenti
a nobis fratri
et consacerdoti nostro
Potentio iniungentes,
qui secundum
scripta, quae per ipsum ad vos direximus de episcopis, quorum
culpabilis ferebatur electio, quid veritas haberet,
inquireret nobisque
omnia fideliter
indicaret. Unde quia idem plenissime notitiae
nostrae cuncta reseravit
et sub quibus qualibusque rectoribus quaedam
Christi plebes
in partibus provinciae
Caesariensis habeantur,
sincera nobis relatione patefecit,
necessarium fuit, ut dolorem cordis nostri, quo
pro
dominicorum gregum
periculis aestuamus, datis nunc
ad vos litteris promeremur
mirantes tantum apud vos per
occasionem temporis inpacati
aut
ambientium
praesumptionem
aut tumultum
valuisse popularem, ut indignis
quibusque et longe extra sacerdotale
meritum constitutis
pastorale fastigium et
gubernatio ecclesiae crederetur, non est
hoc consulere
populis,
sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas
enim praesidentium salus
est subditorum, et ubi est incolumitas
oboedientiae, ibi sana
est forma doctrinae. Principatus autem, quem
aut
seditio extorsit aut
ambitus occupavit,
etiamsi moribus
atque actibus non offendit, ipso
tamen initus
viae
est perniciosus
exemplo et difficile
est, ut bono peragantur
exitu, quae malo sunt inchoata
principio. Quod si in quibuslibet
ecclesiae gradibus providenter scienterque <V1341, f.
168vb>
curandum est, ut in domo
domini nihil sit inordinatum nihilque praeposterum,
quanto magis elaborandum est, ut in electione eius, qui supra
omnes
gradus
constituitur, non erretur. Nam totius familiae
domini
status et
ordo notabitur,
si, quod requiritur
in corpore, non invenitur
in capite. Ubi
est illa beati Pauli
apostoli per spiritum
emissa praeceptio, qua
in persona Timothei
omnium <W411, f.
279r> sacerdotum Christi
numerus eruditur,
et
inde
unicuique nostrum
dicitur: Manus cito nemini
imposueris neque communices
peccatis alienis? Quid est cito manus
inponere,
nisi
ante aetatem
maturitatis,
ante
tempus examinis,
ante meritum laboris,
ante experientiam disciplinae, sacerdotalem honorem tribuere non
probatis? Et quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici
ordinantem, qualis ille est, qui non
meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui
rectum tenet
in eligendo
sacerdote
iudicium, ita gravi
semetipsum afficit damno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat
indignum. Non enim in cuiusquam persona
praetermittendum est, quod institutis generalibus continetur, nec
putandus
est honor <V630,
f. 250ra> ille legitimus, qui fuerit contra
divinae legis
praecepta collatus,
dicente enim apostolo, quod
inter alias
<P9629, f.
137ra> electionis
regulas, is episcopus
ordinetur, quem unius uxoris virum fuisse aut esse constiterit. Tam
sacra
semper habita sit
ista praeceptio, ut etiam de muliere
sacerdotis eli<N442, f. 170vb>gendi eadem intellegetur
servanda condicio, ne forte illa
prius, quae
in matrimonium
eius veniret,
qui aliam non
habuisset uxorem, alterius
viri esset experta
coniugium.
Quis igitur dissimulare audeat, quod in tanti
sacramenti perpetratur
iniuriam? Cum huic
magno venerandoque
mysterio, ne
divinae quidem legis
statuta defuerint, quibus evidenter est
definitum, ut
virginem sacerdos
accipiat et alterius thorum nesciat coniugis,
quae uxor futura
est sacerdotis?
Iam tunc enim in sacerdotibus figurabatur
Christi et
ecclesiae spiritale
coniugium, et
quoniam vir caput
est mulieris, discat
sponsa verbi non alium virum nosse quam Christum,
qui merito
unam elegit, unam
diligit et aliam praeter ipsam suo consortio non adiungit. Si ergo
etiam in veteri
testamento et
sacerdotalium coniugiorum forma servata est, quanto magis sub evangelii
iam gratia
constituti
apostolicis debemus oboedire
praeceptis, ut quemlibet
quis bonis moribus praeditus et sanctis operibus inveniatur
<V1341,
f. 169ra> ornatus, nequaquam tamen vel
ad diaconi
gradum vel ad
presbyterii
honorem vel ad
episcopatus
culmen ascendat, si
aut ipsum non unius uxoris virum aut uxorem eius non unius viri fuisse
constiterit
,
monente vero apostolo atque docente:
Hi autem probentur primo
et sic ministrent. Quid aliud intelligendum putamus, nisi ut in
his provectionibus
non solum
matrimoniorum
castimoniam,
sed
etiam laborum merita
cogitemus, ne
autem
baptismo rudibus aut
saeculari
actu repente
conversis officium pastorale
credatur,
cum per omnes gradus
militiae christianae de incrementis provectuum
debeant
existimari,
an possint cuique maiora committi? Merito beatorum patrum venerabiles
sanctiones, cum de sacerdotum electione loquerentur, eos demum idoneos
sacris administrationibus
censuerunt,
quorum omnis aetas
a puerilibus exordiis usque ad perfectiores annos, quod
disciplinae <W411, f. 279v> ecclesiasticae stipendia
cucurrisset,
ut unicuique testimonium prior vita praeberet, nec potest de eius
provectione
dubitari, cui pro
laboribus multis, pro
moribus castis, pro actibus strenuis celsioris loci praemium debetur.
Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris
indignum est praeveniri
<P9629, f. 137rb> et notari ambitus solent, quos
probitatis documenta non adiuvant, quam diligens et quam prudens
habenda est dispensatio divinorum munerum et caelestium dignitatum, nec
in aliquo
apostolica et
canonica decreta
violentur
et in
his ecclesia domini
regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii
et totius humilitatis ignari
non ab infimis
sumere incrementum,
<V630, f. 250rb> sed a summis volunt
habere principium? Cum valde iniquum
sit et absurdum, ut imperiti magistris, novi antiquis
et rudes
praeferantur emeritis.
In domo quidem magna,
sicut apostolus disserit, necesse est, ut
vasa diversa sint, quaedam aurea et argentea, quaedam vero lignea et
fictilia, sed horum ministerium pro materiae
qualitate dividitur,
nec idem
est pretiosorum usus
et vilium.
Nam inordinata erunt
omnia, si
fictilia aureis et
lignea
praeferantur
argenteis. Sicut
autem in ligneis
et fictilibus eorum
hominum species
<N442, f. 171ra> figuratur, qui nullis adhuc
virtutibus nitentur,
ita in aureis et
argenteis hi sine dubio declarantur,
qui per longae
eruditionis ignem et
fornacem diuturni laboris excocti aurum
probatum et argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro
devotione non redditur, omnis
ecclesiastica
disciplina resolvitur,
omnis
ordo turbatur,
dum in ecclesia, <V1341, f. 169rb> qui nullum subierunt
ministerium, perverso eligentium iudicio indebitum obtinent
principatum.
P9629;
W411
Quod
ergo die dominico ordinationes sacerdotum celebrantur, non tantum ex
consuetudine, sed
etiam ex apostolica
cognovimus venire doctrina, scriptura manifestante.
Quod cum apostoli
Paulum et Barnaban ex
spiritus sancti praecepto
ad
evangelium gentibus
mitterent praedicandum, ieiunantes et
orantes imposuerunt
eis manus, ut
intellegamus
quanta et dantium et
accipientium devotione curandum sit, ne tantae benedictionis
sacramentum neglegenter videatur
impletum. Et ideo pie
et laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc
ordinandorum sacerdotum
formam per ecclesias, quibus dominus praeesse
te voluit, etiam ipsa
servaveris, ut his, qui consecrandi sunt, numquam benedictio,
nisi in die resurrectionis dominicae tribuatur, cui a
vespere sabbati initium
constat
adscribi, quae
tantis divinarum dispensationum
mysteriis
est
consecrata,
ut, quicquid a
domino est insignius
constitutum, in
huius diei dignitate
sit gestum. In hac
mundus sumpsit
exordium, in
hac per
resurrectionem Christi et mors interitum et vita accepit principium, in
hac apostoli a domino praedicandi omnibus
gentibus evangelii tubam sumunt et inferendum universo mundo
sacramentum regenerationis accipiunt, in hac, sicut beatus Iohannes
evangelista
testatur, cum
congregatis in unum discipulis <P9629, f. 137va> clausis
ianuis
ad eos dominus introisset, insufflavit <W411, f. 280r> et
dixit:
Accipite
spiritum sanctum,
quorum
remiseritis peccata,
remittuntur eis, et quorum detenueritis, detenta
erunt. In hac denique promissus
a domino apostolis spiritus sanctus adventus,
ut caelesti quadam
regula insinuata et
tradita noverimus, in illa die celebranda
nobis esse mysteria sacerdotalium benedictionum, in qua collata
sunt omnia dona gratiarum.
Ut
autem in omnibus
observantia nostra
concordetur,
aliud quoque
volumus custodire,
ut, cum solemnior
festivitas conventum populi
numerosioris
indixerit et ad
eadem fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica una simul
non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur, ne his tantum
admissis ad hanc devotionem, qui primi advenerint, videantur hi, qui
postmodum confluxerint
non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut, quoties
basilicam,
in qua agitur, novae
plebis praesentia impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur.
Necesse est autem,
ut quaedam
populi pars sua devotione privetur, si unius tantum missae
more servato sacrificium offerre non possunt,
nisi prima diei parte convenerint. Studiose ergo dilectionem tuam
familiariter admonemus,
ut, quod dominus consuetudini ex forma paternae traditionis insedit,
tua quoque cura non neglegat, ut per omnia nobis fide et actibus
congruamus.
Propter quod
remeante
filio nostro
Possidonio presbytero hanc ad fraternitatem tuam epistolam dedimus
perferendam, qui nostris processionibus atque rationibus
frequenter interfuit, et toties ad nos missum,
quid
in omnibus
apostolicae sedis auctoritatibus
teneremus, agnovit. Quapropter
miror,
|
V630,
N442; V1341
|
P9629;
V630; N442; V1341
Cum
inter vos tantum voluerint
aut studia
populorum,
cum ergo inter vos tantum valuerint aut studia
populorum aut ambitus superborum, ut non solum laicos, sed etiam
secundarum uxorum viros aut viduaram maritos
ad officium cognoscamus
pastorale provectos. Nonne apertissime exigunt causae,
ut ecclesiae,
in quibus ista
commissa sunt, iudicio severiore purgentur, et non solum in tales
praesules,
sed etiam in
ordinatores eorum digna
districtione
moveamus?
Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura iustitiae,
et quia universae viae domini misericordia et veritas, cogimur
secundum sedis apostolicae pietatem ita nostram temperare sententiam,
ut trutinato
pondere delictorum,
quae
constat non unius
esse mensurae, quaedam definiamus utcumque toleranda, quaedam vero
penitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias inierunt
vel viduarum se con<P9629, 137vb>iugio sociarunt, in
sacerdotio manere non patimur,
et multo magis illum, si fuerit in vestro iudicio confutatus, qui,
sicut ad nos relatum est, simul duarum est maritus uxorum, vel illum,
qui prima uxore dimissa alteram duxisse perhibetur, privandum honore
decernimus. Ceteros vero, quorum provectio hoc
tantum repraehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale
electi sunt neque ex hoc, quod uxores habent, possunt esse culpabiles,
susceptum sacerdotium tenere permittimus, non
praeiudicantes
apostolicae sedis
statutis nec
praedecessorum
nostrorum nostrisque
decretis, quibus salubriter constitutum
est, nec primum,
secundum aut
tertium in ecclesia gradum quisquam laicorum quibuslibet suffragiis
fultus
ascendat, priusquam
ad hoc meritum per legitima augmenta perveniat. Quod enim nunc utcumque
veniale
est,
inultum postmodum esse non poterit,
si quisquam id, quod omnino interdicimus, usurpare praesumpserit, quia
remissio peccati <V630, f. 250va> non dat licentiam
delinquendi,
nec quod potuit aliqua ratione concedi,
amplius patiemur
impune committi.
|
W411
|
P9629;
N442
Cum
itaque de omnibus fere quae fratris nostri Potentii relatio continebat
plenissime dilectionem vestram per David
fratrem et coepiscopum nostrum, qui et sacerdotii merito nobis est
probatus, et moribus videatis instructam, superest, fratres, ut
concorditer salubres suscipiatis hortatus et nihil per contentionem
agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis
constitutionibus pareatis et in nullo patiamini providentissima
canonum decreta violari. Quae enim certarum remisimus consideratione
causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus
pia lenitate concessimus, iuxta
postulationem plectamus in eos specialius et pro<N442, f.
171va>pensius commovendi, qui in episcopis ordinandis sanctorum
patrum statuta neglexerunt
et, quos refutare debuerint, consecrarint.
Unde
qui episcopi talem
consecraverint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo
damnum proprii honoris evaserint, ordinationis
tamen ius ulterius non habebunt, nec umquam ei sacramento intererunt,
quod neglecto divino iudicio inmerito prestiterunt. Illud sane. quod
ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia
volumus canonum
statuta servari, ut
non in quibuslibet locis neque quibuscumque castellis, et ubi ante non
fuerint,
episcopi
consecrentur. Cum ibi
minores sunt plebes minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat.
Episcopalia
autem gubernacula
non nisi maioribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat
praesidere,
ne, quod sanctorum
patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, vinculis
et possessionibus vel obscuris et solitariis municipiis
tribuatur sacerdotale fastigium et honor, cui debent excellentiora
committi, ipsa sui numerositate vilescat.
Quod
nunc in sua dioecesi Restitutus episcopus factus
esse causatus est, et rationabiliter postulavit, ut, si episcopi eorum
locorum, in quibus non debuerant ordinari humana
condicione decesserint,
loca ipsa ad ius
eius antistitis
redigantur, cuius fuerint
ante priora. Et inutile
est, ut sacerdotalis dignitas inconsideratione
<P9629, f. 138rb> ordinantis, facilitate superflua
multiplicatione minuatur.
De
his autem, qui
in sacro
virginitatis proposito constitutae
barbaricam
pertulere violentiam
et integritatem
pudoris, non animo,
sed corpore perdiderunt, ea nobis videtur servanda moderatio, ut neque
in viduarum deiciantur gradum, neque in sacrarum et perseverantium
virginum numero censeantur. Quibus si in omnibus virginalibus
perseverant et castimoniae soliditatem mente custodiunt, sacramentorum
non est neganda communio, quia iniustum est illas in eo vel argui vel
notari, quod non voluntas amittit, sed vis hostilis eripuit.
Causam
quoque Lupicini episcopi illic iubemus audiri, cui multum et saepius
postulanti communionem ac rationem reddimus,
quoniam, cum ad nostrum iudicium provocasset, inmerito eum pendente
negotio a communione videbamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud
est, quod huic temere superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit
ordiuari, antequam Lupicinus in praesenti positus aut confutatus aut
certe confusus iuste possit subiacere sententiae,
ut vacantem locum quemadmodum disciplina
ecclesiastica exigit, is, qui consecrabatur, acciperet. Si quae vero
aliae emerserint causae, quae ad statum ecclesiarum et ad concordiam
pertineant sacerdotum,
illic sub timore domini volumus ventilentur
et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena
mittatur, ut ea, quae iuxta ecclesiasticum morem iuste et
rationabiliter fuerint definita, nostra quoque sententia roborentur.
<N442,
f. 171vb>
Data III Id. Augusti.
|
V630;
W411; V1341
|
P9629;
V630; N442;
V1341
II
Donatum autem Novatinensem
ex Novatianis
cum sua, ut
comperimus, plebe conversum, dominico volumus gregi praesidere, ita ut
libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum, quo et Novatiani
dogmatis damnet
errorem et
plenissime confiteatur catholicam veritatem. Maximum
quoque ex
laico licet
repraehensibiliter ordinatum, si Donatista iam non est et ab spiritu
schismaticae <V1341, f. 169va> pravitatis alienus est, ab
episcopali, quam quomodo
adeptus est, non repellimus dignitate, ita ut et ipse libello ad nos
edito
catholicum se esse
manifestet.
III
De Agaro
et Tiberiano quorum
ceteris, qui ex laicis ordinati sunt, in hac
causa diversa est, quod eorum ordinationi atroces tumultus et saevae
seditiones
memorantur esse
famulatae, vestro iudicio cuncta commisimus, ut relata habiti apud vos
examinis fide quid de supradictis statuendum sit, scire possimus.
IIII
Illae autem famulae
dei, quae
integritatem pudoris
oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac
verecundia, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus.
Quamvis enim omne peccatum ex voluntate nascatur et potuerit corruptione
carnis mens invita non pollui, minus tamen hoc illis
oberit,
si quod potuerunt
animo non admittere, doleant se vel corpore
perdidisse.
V
Cum itaque de omnibus, quae
confratris
nostri Potenti
relatio continebat, plenissime dilectionem vestram
videatis instructam, supererit, ut concordi
oboedientia salubres suscipiatis hortatus,
nihil per contcertationem
agentes, sed ad omne <P9629, f. 138rb> studium devotionis
unamines
divinis et apostolicis constitutionibus servatis
et in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Quae
enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis
deinceps custodienda sunt regulis, ne, quod ad tempus pia lenitate
concessimus, posthac
ultione
plectamus.
|
W411
|
P9629,
f. 138rb; V630, f. 250va; N442, f. 171vb; V1341, f. 169vb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 16.6.2005
|