[Home]
[Überblick]
[Text]
[Teil I]
[Teil II]
[Teil III]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Leo I. an die afrikanischen Bischöfe

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an Bischof Leo von Ravenna

 

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

 

Papst Leo I. an Bischof Theodorus von Fréjus

P9629, f. 138rb; V630, f. 250va; N442, f. 171vb; W411, f. 281v; V1341, f. 169va

EIUSDEM1 LEONIS AD TEODORUM FOROIULIENSEM EPISCOPUM, UT2 HIS3, QUI IN EXITU SUNT, POENITENTIA4 ET COMMUNIO5 NON NEGETUR.

Leo6 episcopus Theodoro episcopo Foroiuliensis salutem.

Sollicitudinis quidem tuae iste7 ordo esse debuerat, ut8, cum metropolitano tuo9 primitus de eo10, quod quaerendum esse videbatur, conferres, ac11 si id, quod ignorabat dilectio tua, ipse nesciret12, et13 instrui vos pariter14 posceritis15, quia in causis, quae ad generalem observantiam pertinent, nihil sine primatibus oportet inquiri. Sed <V630, f. 250vb> quomodo16 instruatur ambiguitas consulentis17 18, vel quid poenitentium19 instructa20 ecclesiastica habeat21 regula, non tacebo.

Multiplex misericordia dei ita lapsibus humanis subvenit, ut22 non solum <V1341, f. 169vb> per baptismi gratiam, sed23 etiam per poenitentiae24 medicinam spes vitae reparetur aeternae, ut25, qui regenerationis26 dona <N442, f. 172ra> violassent proprio se iudicio condemnantes ad remissionem criminum pervenirent, sic divinae27 voluntatis28 praesidiis ordinatis, ut indulgentia dei, nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri. Mediator enim dei et29 hominum homo dominus Iesus Christus hanc praepositis30 ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus poenitentiae31 sanctionem darent et ad32 eadem33 salubri34 satisfactione35 purgatos ad36 communionem37 sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique38 39 operi incessabiliter ipse salvator intervenit, nec umquam ab his abest40, quibus41 ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ut, si quis42 per servitutem nostram bono ordine et grato impletur affectu, non ambigamus per43 spiritum44 sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis45 eorum pro quibus domino supplicamus, quocumque46 interceptus obstaculo47 a munere indulgentiae48 praesentis excesserit49 et, priusquam ad50 constituta remedia perveniret, temporalem vitam humana51 condicione finierit, quod manens52 in corpore non recepit53, consequi exutus carne non poterit. Nec necesse ergo54 est nos eorum, qui55 obierunt56 merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt compraehendi, quod sacerdotum implere ministerium non sivit57, suae iustitiae reservarit58 ita potestatem suam timeri volens, ut hic terror59 omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut negligentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile60 ac necessa<W411, f. 282r>rium est, ut peccatorum reatus ante61 ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His62 autem, qui in tempore necessitatis et in63 periculi64 urgentis65 instantia praesidium66 poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec67 satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda68, quia misericordiae dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire69, apud quem nullas70 patitur venire71 moras72 conversio dicente dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic73 iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia74 apud dominum misericordia est et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis75 itaque dei donis non debemus esse difficiles nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere76, cum ipsam poenitendi affectionem ex dei credamus inspiraitione conceptam, <P9629, f. 138va> dicente apostolo: Ne forte det illis deus poeniten<V1341, f. 170ra>tiam, ut resipiscant a77 diaboli78 laqueis, a quo captivi tenentur ad79 ipsius voluntatem80. Unde oportet unumquemque conscientiae suae habere iudicium <V630, f. 251ra> nec81 de die in diem differat ad dominum82 converti, nec satisfactionis sibi tempus inveniat83 sive84 finem85 constituat, quem86 periculose87 ignorantia humana concludit, ut88 ad paucarum89 horarum spatium se reservet incertum, et cum90 possit pleniore satisfactione91 indulgentiam promereri, illius temporis angustias lugeat92, quo93 vix inveniat spatium vel confessio poenitentis vel reconciliatio sacerdotis94. Ita95 ergo etiam96 necessitati auxiliandum est, ut nec actio illis poenitentiae nec communionis97 gratia denegetur, si eam etiam amisso98 vocis officio per indicia integri sensus quaerere comprobentur99. Quod si100 ita aliqua aegritudine fuerint aggravati, ut, quod paulo ante poscebant, sub prae<N442, f. 172rb>senti101 significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse102 debebunt103. Simul104 tamen et poenitentiae et105 reconciliationis beneficium consequantur, servata tamen regula106 canonum107 paternorum108 circa eorum personas qui in dominica109 fide discedendo110 peccaverunt.

Haec autem, frater111, ad interrogationem dilectionis112 tuae ideo respondi, ne aliquid contrarium sub ignorantiae excusatione geratur113 114, quae115 tamen116 in117 metropolitani tui notitiam facias118 pervenire, ut, si qui119 forte sunt fratrum, qui120 de his antea putaverunt ambigendum121, per ipsum de omnibus, quae122 ad123 te scripta sunt, instruantur124.

Datum III Kal125. Iun126. Herculano v127. c. cons.

P9629, f. 138va; V630, f. 251rb; N442, f. 172rb; W411, f. 282r; V1341, f. 170ra

1 EIUSDEM] CXXIII EIUSDEM N442; LXXII EIUSDEM V1341

2 UT] I UT V630

3 hi V630; V1341; HIS korr. aus HI N442

4 pertinentia W411

5 COMMUNIONE P9629; commonio W411

6 Leo episcopus Theodoro episcopo Foroiuliensis salutem fehlt W411

7 ste W411

8 et W411

9 tuo fehlt W411

10 esse W411

11 h P9629; At V630

12 nescis P9629

13 et fehlt V630; N442; W411; V1341

14 patriter P9629; pariter korr. aus pariter vos V630

15 posceretis V630; N442; V1341

16 quomodo] quoquo modo korr. aus quomodo V630

17 consolentis W411; consulendi V1341

18 consulentis vel] consulentis korr. aus consulentis vel V630

19 poenitentum korr. aus poenitentium N442

20 statuta V630; W411; V1341; instituta N442

21 habeant korr. aus habeat V630

22 et W411

23 sed fehlt W411

24 poenitentiae medicinam] penitentes W411

25 et W411; V1341

26 eterne W411

27 divini W411

28 bonitatis W411

29 esset W411

30 propositis P9629

31 poenitentiae fehlt W411

32 ad korr. aus a P9629; ad fehlt V630; de N442

33 eadem korr. aus eandem P9629

34 salubris W411

35 satisfactionem W411

36 ad communionem] a communione W411

37 communione P9629

38 itaque V630

39 utique operi korr. aus utique N442

40 abest] abest quae ministris suis et ecclesiae ipse promisis korr. aus abest V630

41 quibus ait fehlt W411

42 quit W411

43 per fehlt W411

44 spiritum sanctum] sanctum spiritum V630; N442; W411; V1341

45 aliquis korr. aus aliqus V1341

46 quodcumque W411

47 ostaculo P9629

48 intellegentiae P9629; N442

49 exciderit W411

50 a P9629; ad korr. aus a N442

51 humane W411

52 manens korr. aus manes P9629

53 recipit W411

54 ergo fehlt W411

55 qui] qui sic korr. aus qui V630

56 obierint V630; W411; N442; obierint korr. aus obeerint V1341

57 sinebit W411

58 reservaverit N442; reservaret W411

59 error W411

60 utile korr. aus ule P9629

61 ānte V1341

62 hs P9629

63 in periculi] impericuli V1341

64 periculis W411

65 urguentes P9629

66 praesedium W411

67 neces W411

68 denegenda N442

69 diffinire N442

70 illos W411

71 veniet korr. aus venire V630; vere W411

72 moras] moras vera korr. aus moras V630

73 Dic] Dic tu korr. aus Dic V630; N442

74 quia korr. aus qui N442

75 disperandis W411

76 neglere P9629

77 a fehlt P9629; W411

78 diabuli W411

79 in V630; W411; V1341

80 voluntate W411

81 ne V630

82 deum V630; N442; W411; V1341

83 inveniat] in vitę korr. aus inveniat V630; invenite W411

84 suę korr. aus sive V630; sue W411

85 fine V630

86 quoniam V630

87 periculose] periculose hac se conditione fragilitas et korr. aus periculose V630

88 si korr. aus ut V630

89 paucorum P9629; paucarum korr. aus paucorum V630

90 cum possit] conpossit W411

91 satisfactione] satisfactione ad W411

92 lugeat] eligat in korr. aus elugeat V630; elegat W411

93 quod W411

94 sacerdotis] sacerdotis verum ut dixi V630

95 Ita ergo etiam necessitati] etiam talium ita necessitati korr. aus necessitati V630

96 etiam fehlt P9629; etiam] etiam talium W411

97 communionis korr. aus commonionis P9629

98 admisso W411

99 conprobetur W411

100 sit W411

101 praesenti] praesentia sacerdotis korr. aus praesenti V630

102 posse W411

103 debunt W411

104 Simul tamen] ut Simul korr. aus Simul tamen V630

105 et fehlt W411

106 regulo P9629

107 canonum paternoprum korr. aus canonum V630

108 paternorum fehlt W411; V1341

109 dominica] deum a korr. aus dominica V630

110 discendendo P9629; discedendo korr. aus docendo V630; discendo W411; docendo V1341

111 frater quae korr. aus frater V630; frater] frater que W411

112 didilectionis P9629

113 generetur W411

114 geratur quae tamen] gereretur in korr. aus geritur Quae tamen V630

115 quae tamen fehlt W411

116 tamen] tamen ad korr. aus tamen N442

117 in fehlt P9629; V1341

118 facies W411; V1341

119 quis P9629

120 que P9629

121 ambigendum] ambigendum est W411

122 qui W411

123 ad te fehlt W411

124 innotescant W411

125 Kal fehlt W411

126 IUL W411

127 v. c.] vic. N442

© 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 17.6.2005