Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Leo I. an die Bischöfe Germaniens und Galliens
P9629,
f. 140ra; N442, f.
173ra; B132, f. 95rb
XCVI[1]
EPISTOLA LEONIS PAPAE DE
PRIVILEGIO CHOREPISCOPORUM SIVE
PRESBYTERORUM AD UNIVERSOS GERMANIAE[2]
ATQUE GALLIAE[3]
ECCLESIARUM EPISCOPOS[4].
Leo
Romane ecclesiae et apostolice
sedis episcopus universis[5]
Germaniarum atque Galliarum
regionum episcopis[6]
salutem.
Cum
in dei nomine in[7]
Romana ecclesia synodum
episcoporum sive ceterorum consacerdotum[8]
Christique fidelium coadunatum
habuissemus et de ordinationibus
illicitis, super quibus
crebrior ad nos illarum
partium commeantium[9]
sermo perveniret[10],
atque de aliis necessariis[11]
ecclesiasticis negotiis tractantes
sacrosque canones relegentes
solerter egissemus, a multis
lacrimabili[12]
vultu relatum est nobis,
quod quidam Germaniarum ac
Galliarum urbium episcopi
frequenter chorepiscopos, qui iuxta[13]
canones Caesarienses[14]
sive secundum aliorum[15]
decreta patrum idem sunt,
qui et presbyteri, vel
presbyteros destinarent, qui
absente pontifice altaria
erigerent basilicasque consecrarent.
Quod quidem non est
mirum id praecepisse viros
ecclesiasticae[16]
<P9629, f. 140rb>
disciplinae ignaros, quod est
canonicae regulae contrarium et
statim a[17]
saeculari milicia in
sacerdotale ministerium[18]
delegatos[19]
atque promotos[20].
Ergo ne ultra talis a
nobis licentia usurpetur[21],
communi sententia statuendum
oportuit scientes, quia, sicut[22]
chorepiscopo[23]
vel presbytero illicita
consecratio est altaris, ita
et constitutio. In divinis
enim litteris praecipiente
<B132, f. 95va>
domino solus Moses in
tabernaculo dei erexit altare,
solus ipse unxit[24],
qui utique, quia summus
sacerdos dei erat, sicut
scriptum est de eo:
Moses et Aaron in
sacerdotibus eius. Ideoque id[25],
quod tantum facere principibus
sacerdotum iussum est, quorum
typum Moses et Aaron tenuerunt[26],
omnino decretum est, ut
chorepiscopi vel presbyteri,
qui filiorum Aaron gestant
figuram arripere non
praesumant. Nam quamvis cum
episcopis plurima illis
ministeriorum communis sit dispensatio[27],
quadam tamen auctoritate
veteris legis, quadam novellis
et ecclesiasticis regulis sibi
prohibita noverunt[28],
sicut presbyterorum et
diaconorum ac virginum
consecratio, sicut constitutio altaris[29]
ac benedictio vel unctio. Si[30]
quidem nec erigere eis altaria[31]
et ecclesias vel altaria
consecrare[32],
nec per impositiones manuum
fidelibus baptizandis vel conversis[33]
ex heresi[34]
paraclitum spiritum sanctum
tradere nec chrisma conficere
nec chrismate baptizandorum[35]
frontes signare[36],
nec publice quidem in
missa quemquam poenitentem reconciliare[37]
nec formatas cuilibet[38]
epistolas mittere. Haec enim
omnia illicita[39]
sunt[40]
chorepiscopis, qui ad exemplum
et[41]
formam LXX discipulorum esse
noscuntur vel presbyteris, qui
eandem gestant figuram. Quoniam
quanquam consecrationem habeant,
pontificatus tamen apicem non
habent. Quae omnia solis
deberi summis pontificibus
auctoritate canonum[42]
praecipitur, ut per hoc
et discretio graduum et
dignitatis[43]
fastigium summi[44]
pontificis demonstretur, sed
neque coram episcopo licere[45]
presbyteris in baptisterium
introire nec praesente
antistite infantem tinguere aut
signare nec poenitentem sine
praeceptione episcopi sui
reconciliare nec eo praesente,
nisi illo iubente, sacramentum
corporis et sanguinis Christi
conficere nec eo coram[46]
posito populum docere vel
benedicere aut <B132, f.
96rb> salutare, nec
plebem utique exhortari[47].
Reliqua[48].
P9629,
f. 140ra; N442, f.
173ra; B132, f. 96rb
[1]
CXVI N442; XCVI fehlt
B132
[2]
GERMANIAE] GERMANIAE ET EUROPAE
B132
[3]
GALLIAS B132
[4]
EPISCOPOS] EPISCOPOS CXXV N442
[5]
universis korr.
aus universi
B132
[6]
episcopis] episcopis in deo
aeterno B132
[7]
in fehlt
P9629
[8]
cumsacerdotum P9629
[9]
commeantiumque B132
[10]
pervenerat korr.
aus pervenirat N442
[11]
necessariis] necessariis et
B132
[12]
lacrimabili korr.
aus lacrimabilis
B132
[13]
iuxta korr.
aus iusta P9629
[14]
neocęsarienses korr.
aus cęsarienses N442
[15]
alia B132
[16]
ecclesiaasticae disciplinae]
ecclesiasticis disciplinis
B132
[17]
ad P9629
[18]
ministerium] ministerium est
B132
[19]
delegatum B132
[20]
reprehensum B132
[21]
usurpet P9629
[22]
sicut fehlt
P9629
[23]
chorepiscopo vel presbytero]
presbytero vel corepiscopo
B132
[24]
unus P9629
[25]
id fehlt
B132
[26]
tenuerunt] tenuerunt Idcirco
B132
[27]
dispensantio P9629
[28]
noverint N442;
B132
[29]
altaris fehlt
B132
[30]
si korr.
aus sic N442; Sic
B132
[31]
altaria et] altaria nec korr.
aus altaria N442; altaria
et fehlt
B132
[32]
consecrare] consecrare licet korr.
aus consecrare N442
[33]
conusis P9629
[34]
eresim korr.
aus heresim P9629; heresim
B132
[35]
baptizatorum B132
[36]
signare] signare sed
B132
[37]
reconciliari B132
[38]
cuiuslibet P9629
[39]
illicito N442
[40]
est P9629; esse
B132
[41]
et] vel ad
B132
[42]
canonicum B132
[43]
dignitatis korr.
aus dignita N442
[44]
summis P9629
[45]
licet N442
[46]
caram P9629
[47]
exornari
P9629; exhortari]
exhortari et N442; exhortare
B132
[48]
Reliqua fehlt
B132
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 18.6.2005
|