Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Silverius an Vigilius
P9629, f.
140rb; N442, f.
214va
DAMNATIO VIGILII
Silverius episcopus
Vigilio.
Multis te
transgressionibus
irretitum
sacerdotalis
iam dudum novit
generalitas,
et quia cruentis
humano sanguine manibus
decessoribus
nostris pervicatia tua
subripiens
leviticis
praesumpseris
excubare
mysteriis, plerique
noverunt
fidelium.
Nam quia contra
iura canonica temporibus
sanctae memoriae Bonifacii
papae ipso vivente
successor
eius designari conabaris,
nisi tibi amplissimi senatus
obviasset
iustitia,
tunc providentia pastorali
tua a pontificali exsecranda
iam debuerant auspicia
detruncari.
Sed cum parvum
vulnus in te
neglectum
est, insanabilis adcrevit
apostoma,
quae nisi ferro
altius abscidatur, fomentorum
non potest sentire
medicinam,
quippe qui nequissimi
spiritus
audacia ambitionis frenesim
concipiens
in illius apostoli
medici, cui animas
ligandi solvendique concessa
potestas
est, versaris contumeliam novumque
scelus erroris <P9629, f.
140va>
in apostolica sede rursus nitaris inducere
et in morem
Simonis,
cuius te discipulum
ostendis
operibus,
data pecunia meque
repulso,
qui favente domino
tribus iam iugiter
emensis temporibus ei
praesideo,
tempora mea nitaris invadere.
Habe ergo
cum his, qui
tibi consentiunt, poenae
damnationis
sententiam
sublatumque tibi
nomen et munus
mysterii sacerdotalis agnosce
sancti spiritus iudicio
et apostolica a
nobis auctoritate damnatus.
Sic enim decet
fidem sanctorum patrum
in ecclesia servari
catholica,
ut, quod habuit,
amittat,
qui improbabili temeritate, quod
non accepit, assumpserit.
Data VIII
Kal. Iul. principi
Basilio v. c.
Item subscriptio: Caelius
Silverius
papa urbis aeternae
huic decreto anathematis in
Vigilio pervasore facto
ad omnia statuta
consensum
praebens
subscripsi,
pariter et quattuor
episcopi
subscripserunt,
id est Terrorcinensis,
Fundanus, Firmensis et
Meterrensis. Data
ista cartula est per
Anastasium
subdiaconum.
P9629, f.
140va; N442, f.
214vb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 24.7.2005
|