Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Leo I. an die Bischöfe Kampaniens, Tusziens et Piceniens
P9629,
f. 140va; V630, f. 251vb; N442, f. 173rb; V1341, f. 171ra
XCVIII
EIUSDEM
LEONIS
AD
EPISCOPOS PER CAMPANIAM.
I
Ut non
omni tempore baptismi
regeneratio detur, sed tantum pascha et pentecosten, nisi
si
periculosa infirmitas
oppresserit.
II
De poenitentia fidelium, ut confessio eorum non publicetur.
I
Leo
universis episcopis
per Campaniam
et
Picenum
salutem.
Magna
indignatione commoveor et multo dolore contristor, quod quosdam ex
vobis comperi ita esse apostolicae traditionis oblitos et studio sui
erroris intentos, ut praeter paschalem festivitatem, cui sola
pentecosten
solemnitas comparatur,
audeant sibi
et non aliqua humanae
infirmitatis necessitate cogente, sed sola indisciplinati arbitrii
libertate usum baptismatis vindicare et in natalibus martyrum,
quorum finis aliter
honorandus
est quam dies dominicae passionis, eo die regenerationis celebrare
mysteria ac sine ullis spiritalium praeparationum eruditionibus, ita
rudibus et imperitis tradere <V630, f. 252ra>
sacramentum, ut
circa renovandos nihil doctrinae ecclesiasticae, <N442, f.
173va>
nihil in exorcismis impositionum, nihil ipsa ieiunia, quibus vetus homo
destruitur,
operentur, neque in
tot ministeriis
salutis humanae ulla
eius dies habeatur excepto, quia in ipso donum est conditum renascendi.
Admonemus
igitur et non sine
periculo status eorum, qui hoc faciunt, protestamur, ut ab hac
praesumptione cessetur et summam hanc potentissimamque
dei gratiam non nisi in paschali et pentecosten die desiderantibus et
credentibus conferatis manente quolibet
tempore gravioris necessitatis ac periculorum consideratione, secundum
quam oporteat subvenire, ne condicione mortali coartata infirmitas
necessaria liberatione fraudetur conservata, sicut praelocuti sumus,
duarum tantummodo festivitatum reverentia propter multa pericula sit
cavendum, ne cuiquam aut in
desperata
aegritudine
aut in hostilitatis incursu aut in timore naufragii per sacerdotem
domini regeneratio denegetur. Si quis vero post hoc interdictum in
eadem fuerit usurpatione detectus, dignam per<P9629, f.
140vb>tinaciae suae incidet ultionem, quoniam ostendit
se turpe potius lucrum quam religionis cultum esse testatum. Illam
etiam contra apostolicam regulam praesumptionem, quam nunc per ignaviam
a quibusdam illicita usurpatione videmus committi, modis omnibus
constituimus submoveri.
II
<V1341, f. 171rb> De poenitentia scilicet quae ita a
fidelibus
postulatur,
ne de singulorum
peccatorum genere libellis
scripta professio publice recitetur,
conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessionum
secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae
propter dei timorem apud omnes erubescere non veretur, tamen quia non
omnium huiusmodi sunt peccata, ut ea, qui poenitentiam poscunt,
non timeant publicare, removeatur tamen improbabilis consuetudo, ne
multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut
erubescunt aut metuunt inimicis suis sua facta reserare,
quibus possint
legum constitutione
percelli. Sufficit enim illa confessio, quae primum deo offertur, tunc
etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator
accedit.
Tunc enim plures ad
poenitentiam poterint
provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.
Datum
pridie
nonas Mart. Recimero
consule.
P9629,
f. 140vb; V630, f. 252ra; N442, f. 173va; V1341, f. 171rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 18.6.2005
|