Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Synodaldekret
des Papstes Hilarus
P9629,
f. 140vb; V630, f. 252ra; N442, f. 173va; W411, f. 283r; V1341, f. 173rb
Incipit
Hilari
papae synodale decretum
I
Ut canones Niceni vel apostolicae sedis decreta custodiantur.
II
Ut bigami
aut viduae vel corruptae
mariti
ad ecclesiasticos gradus
non accedant.
<W411,
f. 283v> III Ut poenitentes
vel inscii litterarum sive defectu
membrorum aut decisione aliquid minus habentes ad superiorem ordinem
non veniant.
IIII
Ut ea,
quae illicite
episcopus
vel decessor
eius ordinavit, ab eo, qui superest, emendentur.
V
Ut nullus episcopus sibi eligat
successorem.
<V630,
f. 252rb> <N442, f. 173vb> Basilico
et Hermirico
viris clarissimis
consulibus
sub die quinto decimo
Kal. Novembris in basilica sanctae Mariae residente venerabili
papa Hilaro
una cum episcopis
numero quinquaginta residentibus etiam universis presbyteris,
adstantibus quoque diaconibus, Hilarius
episcopus ecclesiae
catholicae urbis Romae
synodo praesidens dixit:
I
Quoniam religiosus spiritu
sancto congregante conventus hortatur,
ut quaedam, quae pro disciplina ecclesiastica necessaria
sunt, cura diligentiore tractemus, si placet, fratres,
ea, quae ad ordinationum tenorem
pertinent,
iuxta divinae legis
praecepta et Nicenorum canonum constituta ita iuvante
domino in omne
aevum mansura
solidemus, ut nulli
fas
sit
sine status
sui periculo vel divinas constitutiones
vel apostolicae sedis decreta temerare, quia
nos, qui potentissimi sacerdotis
administramus officia, talium transgressionum
culpa respiciat,
si in causis dei
desides fuerimus inventi, quia
meminimus, quod timere debemus,
qualiter comminetur dominus
neglegentiae
sacerdotum, si quidem
reatu
maiore delinquit, qui
potiori honore
fruitur,
graviora facit vitia peccatorum
sublimitas dignitatum.
<V1341,
f. 171va> II Cavendum ergo imprimis,
ne ad sacratos
gradus, sicut gestis
prioribus ante praescriptum est, quisquam
,
qui
uxorem virginem
non duxit, adspiret.
Repellendi
sunt <P9629, f.
142ra> etiam quique
in secundae uxoris nuptias
contra apostolica
praecepta convenerint.
III
Ut
poenitentes vel inscii
litterarum aut
aliqua membrorum
damna perpessi vel
hi, qui ex
poenitentibus sunt, ad sacros ordines aspirare
non audeant. Si
quis talium
consecrator exstiterit, factum
suum ipse dissolvet.
IIII
Sed et
quod
quis commisit illicite
aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult
vitare, damnabit. Nos enim in nullo volumus severitatem ultionis
exercere.
Sed qui in causis dei
vel contumacia vel in
aliquo
excessu deliquerit,
aut ipse,
quod perperam facit,
abolere noluerit, ipse
quicquid in alio
non resecaverit,
inveniet. Quod, ut deinceps possit tenacius custodiri,
si placet omnes
sententias et
subscriptiones proprias commodate, ut synodali concilio
aditus claudatur illicitus. Ab universis episcopis et
prebyteris acclamatum est: Exaudi, Christe, Hilaro
vita, dictum est sexies. Haec et confirmamus et docemus, dictum est
octies. Haec
tenenda sunt, haec
servanda sunt, dictum est quinquies. Doctrinae vestrae gratias
agimus, dictum est decies: Ista
ut
in
perpetuum serventur, rogamus, <V630, f. 252va> dictum est
quindecies. Ista per sanctum Petrum ut in
perpetuum serventur,
optamus. Dictum est
octies. Haec praesumptio numquam fiat, dictum est decies. Qui haec
violaverit, in
se inveniet.
Et facto silentio, Hilarius
episcopus dixit:
V
Praeterea, fratres,
<W411, f. 284r> nova
et inaudita, sicut ad nos missis de Hispaniis
epistolis sub certa relatione pervenit, in quibusdam locis
<N442, f.
174ra> perversitatum
semina
subinde nascuntur.
Denique nonnulli episcopatum, qui non nisi
meritis praecedentibus
datur,
non
divinum
munus, sed
hereditarium putant
esse
compendium, et credunt sicut res
caducas atque mortales, ita sacerdotium
velut legatario
aut testamentario
iure
posse dimitti. Nam
plerique sacerdotes in mortis confinio constituti in locum suum
feruntur alios designatos
nominibus
subrogare,
ut,
scilicet
non legitima expectetur electio, sed defuncti gratificatio
populi habeatur assensu.
Quod quam grave sit, existimatis.
Atque ideo, si placet, etiam hanc licentiam generaliter de ecclesiis
auferamus, ne
quod turpe dictum
est, homini
quisquam putet
debere, quod
dei est. Ut autem,
quod ad nos perlatum est, ad vestram etiam possit
pervenire notitiam, Hispanorum
fratrum et
coepiscoporum
nostrorum <V1341, f. 171vb> scripta legantur. Paulus
notarius recitavit, et
statutum
est, ne quid ultra
huiusmodi a sacerdotibus praesumatur.
P9629,
f. 142ra; V630, f. 252va; N442, f. 174ra; W411, f. 284r; V1341, f. 171vb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 19.6.2005
|