Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Hilarius an Bischof Ascanius von Tarragona
P9629,
f. 142ra
ITEM
EIUSDEM HILARI PAPAE AD
ASCANIUM ET AD UNIVERSOS
TARRACONENSIS PROVINCIAE EPISCOPOS.
I
Ut nullus sine consensu
metropolitani episcopus ordinetur.
II
Ut nullus episcoporum relicta
propria ecclesia ad aliam
transeat.
III
Ut Irenaeus[1]
remotus a Barcinonensi[2]
ad propriam[3]
revertatur[4].
IIII
De removendis episcopis, qui
illicite ordinati sunt, et
ne in una ecclesia
duo episcopi habeantur.
V.
De damnatione Irenaei[5],
si ad suam ecclesiam
non revertetur.
Dilectissimis
fratribus Ascanio et universis
episcopis[6]
Tarraconensis provinciae Hilarus
episcopus.
Postquam
litteras vestrae dilectionis
accepimus, quibus praesumptiones[7]
Silvani episcopi Calagorensium
ecclesiae retundi petistis et
rursum Barcilonensium quaeritis
nimis illicita vota
firmari honoratorum et
possessorum Tiriasonensium,
Castantensium, Calagor<P9629, f.
142rb>ritanorum, Varegensium,
Triciensium civitatis cum
subscriptionibus diversorum litteras
nobis constat ingestas, per
quas id, quod de
Silvano querela vestra
deprompserat, excusabant. Sed
repraehensione iustissima eorum
pariter allegatio non carebat,
quia propter conscientiam metropolitani[8]
fratris et coepiscopi nostri
Ascanii nonnullis civitatibus
ordinatos claruit sacerdotes.
Unde quoniam, quicquid ab
alterutra parte est indicatum,
omne videmus perversitate[9]
confusum, temporum necessitate
perspecta, hac ratione
decernimus ad veniam pertinere,
quod gestum est, ut
nihil deinceps contra praecepta
beati apostoli, nihil contra
Nicenorum canonum constituta temptetur.
I
Hoc autem primum iuxta
eorundem patrum regulas volumus
custodiri, ut nullus praeter
notitiam atque consensum
fratris Ascanii metropolitani
aliquatenus consecretur antistes,
quia hoc vetus ordo
tenuit, hoc et CCCXVIII[10]
sanctorum patrum definivit
auctoritas, cui, quisque obvias
tetenderit manus, eorum se
consortio fatetur indignum,
quorum praeceptionibus resultat[11].
II
In quorum contumeliam a
superbo spiritu etiam pars
illa contemnitur, quae veretur,
ne quis relicta ecclesia
sua ad alteram transire
praesumat. Quod nimis improbe
cohibentibus et, ut doleatur
gravius, vobis[12]
asserentibus Irenaeus[13]
episcopus conatur admittere,
quod nostra auctoritate
roborare cupitis, quos maxime
de rebus illicitis magna
indignatione probatis accendi.
Lectis ergo in conventu
fratrum, quos natalis mei
festivitas[14]
congregarat litteris vestris,
quae de ordinandis episcopis
secundum statuta canonum vel
praedecessorum meorum decreta
fuerit, prolata sententia
gestorum, quae pariter
direximus, tenore discetis.
III
Unde remoto[15]
ab ecclesia Barcilonensi atque
ad suam remisso Irenaeo
episcopo seditis per
sacerdotalem modestiam voluntatibus,
quae per ignorantiam ecclesiasticarum[16]
legum desiderant, quod non
licet, obtinere, talis protinus
de clero proprio
Barcinolensibus episcopus ordinetur,
qualem te praecipue, frater
Ascani, oporteat eligere et
deceat consecrare, ne si
aliter forte factum fuerit,
non sine obiurgatione maxime
tui nominis retundat nostra
praeceptio, quod in iniuriam
dei, a quo specialiter
sacerdotalium est gratia
dignitatum, didicerimus admissum,
nec episcopalis honor
hereditarium ius putetur, quod
nobis sola dei nostri
benignitate confertur.
IIII[17]
Ordinatos ergo nunc episcopos,
qui licet, dum te
ignorante provecti sunt, cum
suis auctoribus meruerint
submoveri, hac ratione
firmamus, si nec viduae
maritus fuerit quisquam nec
in secundae coniugis nuptias
ac vota convenerit, sicut
et legalia constituta
praecipiunt dicendo: Sacerdos
uxorem virginem accipiat, non
viduam, non repudiatam,
secundum etiam quod beatus
apostolus magister gentium de
his, qui fieri desiderant
sacerdotes, propria institutione
non tacuit dicens: Unius
uxoris virum, cuius tenore
sententiae ita informati esse
debetis, fratres carissimi, ut
inter cetera, quae cavenda
sunt, haec studeatis praecipue
custodiri, quae cognoscitis
ante universa mandari. In
quibus etiam prospiciendum est,
ne duo simul sint
unius ecclesiae sacerdotes aut
litterarum ignarus <P9629,
f. 142va> aut carens
aliqua parte membrorum vel
etiam ex poenitentibus aliquis
ad sacrum ministerium prorsus[18]
sinatur accedere. Nec tantum
putetis petitiones valere
populorum, ut, cum his
parere cupitis voluntatem dei
nostri, quae nos peccare
prohibet, deseratis. Cuius
indignatio ex hoc gravius
commovetur, quia benignitas
eius, dum fiunt illicita
per eos, qui sunt
interpretes placationis, offenditur.
V[19]
Ut autem omnia secundum
haec, quae scripsimus,
corrigantur, praesentes litteras
Traiano subdiacono nostro
veniente direximus[20].
Quod si Irenaeus[21]
episcopus ad ecclesiam suam
deposito improbitatis ambitu
redire neglexerit, quod ei
non iudicio, sed humanitate
praestabitur, removendum se ab[22]
episcopali consortio esse cognoscat.
Deus
vos incolumes custodiat, fratres[23]
carissimi.
P9629,
f. 142va
[1]
hirineus P9629
[2]
barcinonesi P9629
[3]
propria P9629
[4]
revertatur korr.
aus revertetur P9629
[5]
hirinei P9629
[6]
episcopis korr.
aus episcopus P9629
[7]
praesumptionis P9629
[8]
metropolitani fratris] metropolitanis P9629
[9]
perversitatem P9629
[10]
CCCXVIII sanctorum korr.
aus CCCXVIII P9629
[11]
resultant P9629
[12]
vobis korr.
aus nobis P9629
[13]
hirineus P9629
[14]
festivitas korr.
aus festivita P9629
[15]
remota P9629
[16]
ecclesiasticorum P9629
[17]
IIII fehlt P9629
[18]
prorsus korr.
aus prosus P9629
[19]
V fehlt P9629
[20]
dixerimus P9629
[21]
hirineus P9629
[22]
ad P9629
[23]
fratres carissimi fehlt
P9629
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 23.4.2005
|