Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Hilarius an Bischof Ascanius von Tarragona
CI
ITEM EIUSDEM HILARI PAPAE
AD EUNDEM ASCANIUM
TARRACONENSEM EPISCOPUM DE HIS,
QUAE SUPERIUS SUNT SCRIPTA.
Dilectissimo
fratri Ascanio Hilarus episcopus.
Divinae
circa nos gratiae memores
esse debemus, qui nos
per dignationis suae
misericordiam ob hoc ad
fastigium sacerdotale provexit,
ut mandatis ipsius inhaerentes
et in quadam sacerdotii[1]
eius specula constituti
prohibeamus illicita et
sequenda doceamus. Unde
directis per Traianum
subdiaconum nostrum litteris
admonemus, ut quae male
sunt facta, corrigantur. Et
miramur admodum dilectionem
tuam Barcilonensium petitiones
non solum nulla auctoritate
retundisse, verum etiam
directis ad nos litteris
consummationem[2]
pravi desiderii postulasse
adhibendo in epistolarum
praemio concilii mentionem
tamquam culpae minuerent
excessus per multitudinem
imperitorum, cum, si etiam
sub significatione unusquisque
sui nominis tecum pariter
retulisset et subscriptiones
proprias fratres singuli
commodassent, dilectionem tamen
tuam rei de[3]
qua displicet summa tangebat,
quia pro loco et
honore tibi debito ceteri
sacerdotes docendi fuerant, non
sequendi. Unde sicut in
generalibus[4]
litteris indicavi, Irenaeus[5]
ad propriam revertatur[6]
ecclesiam et Barcilonensibus de
suo clero protinus consecretur
antistes[7].
Et licet hi, qui praeter[8]
notitiam atque consensum tuae
dilectionis ordinati sunt
sacerdotes, cum suis debuerunt
auctoribus submoveri, ne quid
tamen in tanta[9]
necessitate decernamus austerum,
eos, qui episcopi facti
sunt, ita volumus permanere
in apostolicis praeceptionibus
et statutis sanctorum patrum
non reperiuntur obnoxii ac
deinceps nihil quod contra
disciplinam ecclesiasticam veniat,
sicut hactenus factum est,
perpetretur. Tuae sollicitudinis
est, frater carissime, debitam
tibi auctoritatem tueri et
illicitis non modo[10]
non praebere assensum, sed
etiam cuncta, quae contra
regulam facta reppereris,
coercere atque ante omnia,
quae sola humanitate[11]
decernimus, Irenaeum ad
ecclesiam suam redire compelle,
ad quam sponte potius
remeare debebit, si sacerdotali
consortio non metuit separari.
Nec[12]
unius ecclesiae duo esse
permittantur antistites, quod
opportunius supradicti[13]
subdiaconi fieri delegamus
instantia, quem etiam pro
conservanda[14]
ecclesiae disciplina commeare
ad Spanias dispositionis
nostrae facit auctoritas.
Deus
autem incolumem te custodiat,
frater carissime.
P9629,
f. 142va
[1]
sacerdotum P9629
[2]
conversationem P9629
[3]
da P9629
[4]
generalibilibus P9629
[5]
hirineus P9629
[6]
revertatur korr.
aus revertisset P9629
[7]
antistites P9629
[8]
propter P9629
[9]
tanta korr.
aus tata P9629
[10]
modo korr.
aus modis P9629
[11]
unitate P9629
[12]
ne P9629
[13]
supradicti korr.
aus supraditi P9629
[14]
conversanda P9629
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 23.4.2005
|