Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise
zur Edition finden Sie hier.
Papst
Felix III. an Bischof Acacius von Konstantinopel
P9629, f.
143vb; V630, f.
254rb; N442, f.
175vb; W411, f.
287v; V1341, f.
173va
CV ITEM
EIUSDEM FELICIS AD
ACATIUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM
DE DAMNATIONE EIUS,
QUI HERETICIS
AUSUS FUERIT COMMUNICARE.
Felix episcopus sanctae ecclesiae
catholicae urbis
Romae Acacio.
Multarum transgressionum repperiris obnoxius
et in venerabilis concilii Niceni
contumelia
saepe versatus alienarum
tibi provinciarum iura
temerarie
vindicasti,
hereticos
et pervasores atque
ab hereticis ordinatos
et, quos ipse
damnaveras, atque
ab apostolica sede petisti damnari,
non modo
communioni tuae
recipiendos
<N442,
f. 176ra> putasti,
verum etiam ecclesiis
aliis, quod nec
de catholicis
fieri poterat, praesidere
fecisti atque etiam
honoribus,
quod non merebantur, auxisti.
Testatur
hoc Iohannes, quem
a catholicis Apamiae
non receptum pulsumque
<V1341,
f. 173vb> de
Antiochia Tiriis praefecisti, et
Humerius
tunc de diaconio
deiectus
atque christiani nominis
appellatione
privatus,
a te etiam
in presbyteri provectus
officium. Et
quasi haec minora
tibi viderentur, in
ipsam doctrinae apostolicae veritatem
ausus tuos et
superbiam
tetendisti,
ut Petrum, quem damnatum
a sanctae
memoriae
decessore meo
ipse retuleras, sicut
testantur annexa,
beati Evangelistae sedem
te iubente
rursus invaderet et
fugatis orthodoxis episcopis
et clericis
sui procul dubio
similes ordinaret pulsoque
eo, qui illic
fuerat regulariter constitutus, captivam
teneret ecclesiam. Cuius
tibi adeo grata persona
est, et ministerium eius
acceptum, ut
episcopos
et clericos plurimos
orthodoxos
tunc Constantinopolim venientes
detegaris
<W411,
f. 288r> affligere et
apocrisarios
ipsius confovere atque
anathematizantem eumdem
Petrum Chalcedonensis decreta
concilii
et violantem sanctae
memoriae
Timothei
sepulturam,
sicut ad nos
certiores
nunc quoque nuntii detu<V630, f.
254va>lerunt,
per Missenum et
Vitalem crederes excusandum nec
eum laudare desineres
et multis efferre praeconiis, ita
ut damnationem ipsius,
quam ante retuleras,
veram non fuisse
iactares. Tantum
autem perseveras
in hominis defensione
perversi,
ut quondam episcopos, nunc
vero honore et
communione
privatos,
Vitalem atque Mis<P9629, f.
144ra>senum,
quos ad eius
expulsionem
specialiter
miseramus,
sublatos custodiae passus
fueris mancipari et
ad processionem, quae
tibi cum hereticis
habetur,
exinde productos, sicut
eorum professionibus patefactum
est, ad
hereticorum
tuamque communionem contempta,
quae vel gentium
iure servari debuit,
legationem pertraheres praemiisque corrumperes et
in laesionem
beati Petri apostoli,
a cuius sede
profecti
fuerant,
non solum inefficaces redire
feceras, sed
etiam impugnatores omnium, quae
fuerant mandata, monstrares. In
quorum deceptionem tuam
nequitiam
prodidisti
et a libello
fratris et coepiscopi
mei Iohannis, qui
te gravissimis obiectionibus impetivit, in
apostolica
secundum
canones respondere diffidens obiecta firmasti.
Felicem quoque
defensorem
fidelissimum
nobis necessitate faciente
serius subsecutum indignum
tuis oculis censuisti.
Eos quoque tuis litteris
communicare
testatus,
quos constat hereticos.
Quid enim sunt
aliud, qui post
obitum <N442, f.
176rb>
sanctae memoriae Timothei
ad ecclesiam sub
Petro redeunt, vel
qui se ex
catholicis
eidem tradiderunt, nisi
quod Petrus ab
universa ecclesia
atque a te
fuerat iudicatus? Habe
ergo cum his,
quos libenter amplecteris, portionem
et sententia praesenti,
quam per tuae tibi
direximus ecclesiae
defensorem,
sacerdotali
honore et communione
catholica
necnon etiam a fidelium
<V1341,
f. 174ra> numero
segregatus,
sublatum
tibi nomen et
munus ministerii sacerdotalis agnosce
sancti spiritus iudicio
et apostolica per
nos auctoritate damnatus,
nec iam anathematis vinculis
exuendus.
P9629, f.
144ra; V630, f.
154va; N442, f.
176rb; W411, f.
288r; V1341, f.
174ra
©
2005
Karl-Georg
Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU
Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und
Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am
30.6.2005
|